Letter #380
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1532-04-17
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BJ, BAS, No. 6. 15, p. 2 unnumbered
Reverendo in Christo domino
BJ, BAS, No. 6. 15, p. 1 unnumbered
Salutem.
Ut mirifice nos exhilaravit tuus ad nos adventus, clarissime ac ornatissime Dantisce, sic nonnihil sane perturbavit discessus, quoniam nec diu tecum esse licuit. Et illud, quod breve dabatur temporis tecum colloquendi spatium fere corrupimus perpetuo nostro more laetitiae nimium indulgendo liberioribus poculis. Sed ea res, ut reprehendenda quidem non est, ita vellem licuisset per eam liberius mihi tecum confabulari. Hic vero quoniam voluntati meae minime satis esse factum, emendabo quo uno pacto potero commissum in ea re vel errorem vel neglegentiam videlicet, ut ad te cum nostro carissimo