Visits: 3
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #380

Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUS
Nuremberg, 1532-04-17


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BJ, AS (from the former Prussian State Library in Berlin), No. 6. 15
2copy in Latin, 19th-century, BK, 1845, 14r

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Ut mirifice nos exhilaravit tuus ad nos adventus, clarissime ac ornatissime Dantisce, sic nonnihil sane perturbavit discessus, quoniam nec diu tecum esse licuit. Et illud, quod breve dabatur temporis tecum colloquendi spatium fere corrupimus perpetuo nostro more laetitiae nimium indulgendo liberioribus poculis. Sed ea res, ut reprehendenda quidem non est, ita vellem licuisset per eam liberius mihi tecum confabulari. Hic vero quoniam voluntati meae minime satis esse factum, emendabo quo uno pacto potero commissum in ea re vel errorem vel neglegentiam videlicet, ut ad te cum nostro carissimo Ioannes Campensis (Jan van Campen, Ioannes de Campo) (*1491 – †1538), Netherlandish classical philologist and Hebraist, author of a paraphrase of the Book of Psalms from Hebrew to Latin and a Hebrew grammar, in 1531 lecturer at the Collegium Trilingue of Louvain University (CE, vol. 1, p. 255-256)CampensiIoannes Campensis (Jan van Campen, Ioannes de Campo) (*1491 – †1538), Netherlandish classical philologist and Hebraist, author of a paraphrase of the Book of Psalms from Hebrew to Latin and a Hebrew grammar, in 1531 lecturer at the Collegium Trilingue of Louvain University (CE, vol. 1, p. 255-256) veniam, quam primum per psalmorum liber fuerit absolutus. Quod sub 1532-05-01ferias dominorum Philippi et Iacobi1532-05-01 futurum spero, modo tu venire me voles. Idque quocumque vel nutu significes, quamquam quid dubitem de tua incomparabili et perpetua erga me fide, quae tanta profecto est, ut me{s} prorsus mei pudeat, qui eam non modo non aequem, sed etiam nullo meo merito compensem. Quo enim possim? Sed quo minus possum, eo dabo impensius operam, ut intelligant omnes homines studiose me id fuisse conatum. Salutassem te nunc carmine, nisi ex continuata ab abitu tuo crapula adhuc ita languissem, ut Phoebum et Musas iratas senserim. Cum ad te venero, poeta fiam et Muses Greek goddesses of literature and the artsMusasMuses Greek goddesses of literature and the arts mecum etiam invitas ducam. Ioanne nostro nihil est nec eruditius nec amabilius, ita suaviter una vivimus, confabulamur atque etiam, ne hoc praeteream, compotamus, ut ego dum illum habeo, omnem sodalitatem aliam facile contemnam. Quid multa? Gratulor tibi talis viri consuetudinem contigisse, dignissimi quem tanti facias, quanti vere te facere scio. Rectissime valeas ornatissime ac humanissime Dantisce, princeps et amice colendissime.

Helius Eobanus Hessus (Eobanus Koch, Helius Coccius) (*1488 – †1540), neo Latin poet, humanist and writer, since 1509 secretary of bishop of Pomesania Hiob Dobeneck, lecturer of law at the University of Erfurt, 1526-1533 lecturer in the Nuremberg Gymnasium, 1530 visited Augsburg during the Imperial Diet, since 1536 professor of history at the University of Marburg; in 1512 attended the wedding of Sigismund I Jagiellon and Barbara Zápolya at Cracow (NDB, Bd. 4, s. 543-545; CE, vol. 1, p. 434-436)EobanusHelius Eobanus Hessus (Eobanus Koch, Helius Coccius) (*1488 – †1540), neo Latin poet, humanist and writer, since 1509 secretary of bishop of Pomesania Hiob Dobeneck, lecturer of law at the University of Erfurt, 1526-1533 lecturer in the Nuremberg Gymnasium, 1530 visited Augsburg during the Imperial Diet, since 1536 professor of history at the University of Marburg; in 1512 attended the wedding of Sigismund I Jagiellon and Barbara Zápolya at Cracow (NDB, Bd. 4, s. 543-545; CE, vol. 1, p. 434-436)