List #3879
[Ioannes DANTISCUS] do [Feliks (Szczęsny) SRZEŃSKI (SOKOŁOWSKI)]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-08-04
Regest polski:
Sl[onsky], sługa, którego Srzeński wysłał do księcia [Albrechta Hohenzollerna], został zaopatrzony przez Dantyuszka w list polecający. Dantyszek polecił także swemu bratu [Georgowi von Höfen] zreferowanie Albrechtowi sprawy adresata. Od Georga, a także z załączonego listu Albrechta do Dantyszka, Srzeński dowie się o dotychczasowym przebiegu spraw.
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifice Domine, amice carissime ac honorande.
Salu[tem et] omnem felicitatem.
Cum iste hinc Magnificentiae Vestrae servitor Sl[onsky] proficiscatur, [a] quo et litteras, et alia omnia mentis Magnificentiae Vestrae desid[eria] abunde accepi illique, quoad eius fieri potuit, in [ne]gotio, quod apud illustrissimum dominum ducem vicinum meum t[rac]tare debuit, operam meam cum per commendaticias, [tum] etiam et fratrem meum, ut ipse referet, impenderim, non [est itaque], cur prolixioribus Magnificentiae Vestrae sim molestus.
Ab eo siquid[em] cognoscet singula, quemadmodum gesta sunt, praesertim ex litteris ad me ipsius illustrissimi domini ducis, quas mitto . Unde iis rebus pro sua in omnibus dispiciendis dexteritate ac prudentia, quae agenda restant, mature providebit Magnificentia Vestra.
Quam in multa saecula cum honestissima carissimaque sua coniuge, cui omnia fausta precor, vivere atque prosperrime valere ex animo cupi[o].
Datae Heilsberg, IIII Augusti MDXXXIX.