Letter #395
Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI]Burgos, 1528-02-20
received [Bodzentyn], [1528-05-19 — 1528-05-24] Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Cum superioribus diebus
Scripsi
Mittit maiestas caesarea oratorem suum in postis fere magnificum et iuvenem doctissimum dominum Cornelium Duplicium Sceperum ad maiestatem regiam ac reginalem in negotiis, ut ex meis ad regem litteris intelliget. Ille omnia ex mea persuasione cum Dominatione Vestra Reverendissima communicabit et cum eo de omnibus confidenter conferet. Scio, quod Dominationi Vestrae non displacebit, qui alioquin viris bonis et litteratis favere plurimum consuevit. Quapropter in illo commendando Dominationi Vestrae Reverendissimae mihi temperabo, ex eo ipso, cum aderit, ea, quae laudanda sint, cognoscet; videretur mihi non incommodum, quod regia et reginalis maiestas illum aliqua pensione seu alio quovis bono modo sibi devincirent; posset
Quomodo actum est de castro Barensi, et de remissione adohae ex meis paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ ad reginalem maiestatem accipiet; timeo, ne illi aliquando ex officialibus, quos ibidem in statu Barensi habet, periculum eveniat. Sunt duo BCz, 242, p. 176 fratres de Summa, qui statum et castrum gubernant et tertius hic illorum ulterius Sigismundus Loffredus, cf. Sal. Jug. 14 Iugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissimus ⌊omnium, quos terra sustinet etc.cf. Sal. Jug. 14 Iugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissimus ⌋ Ille hic mirabiles facit sicofancias sycophantias, quemadmodum latius ex reginali maiestate intelleget, ad quam me confero.
Alia non restant ad praesens, quam quod me Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter commendo et rogo, dignetur interdum captivitatis hic meae reminisci. Nihil est, quod aliud a
Datum ex
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus