Visits: 247
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #435

Lodovico ALIFIO to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1529-10-11


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 243, p. 97-98

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 78

Prints:
1AT 11 No. 373, p. 283 (in extenso)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 243, p. 97

Magnifice et spectabilis Domine. Salutem et commendationem.

Accepi Dominationis Vestrae litteras pergratissimas quidem et cum illis indultum s(acratissimae) or s(acrae)s(acratissimae)s(acratissimae) or s(acrae) caesareae maiestatis, quod satis opportunum fuit. Gratias ago ingentes Dominationi Vestrae et eas me suo tempore relaturum polliceor. Si tamen deerunt vires, non deerit sincera et optima voluntas inserviendi Dominationi Vestrae in omnibus votis et optatis suis. Nova hic nulla sunt, nam inter deserta Libiae versari videmur. Hinc tamen Deo auspice et duce brevi in Poloniam proficiscemur, nam pro quarta Novembris paratur abitio. Commendo me tandem amori fraterno Dominationis Vestrae, quam bene et feliciter va paper damaged[va]va paper damagedlere percupio.

Postscript:

Post dat(as) or dat(um)dat(as)dat(as) or dat(um)

Non lateat Dominatio vestra Gdani fuisse quoddam pestis genus, quo homines intra XXIV-or. horas e vivis decedebant; occubuisse intra triduum tria hominum milia, inter quos multi insignes et notabiles cives exstitere. Hanc pestem ex Anglia advectam esse ferunt, modo scribunt cesasse, cum iam satis superque saevitum sit.