Letter #4477
Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-04-24
received [1537]-05-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater, domine, domine et amice colendissime ac plurimum honorande. Salutem ac mei commendationem.
Non possum consequi verbis, quanta me voluptate affecerunt litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis, quibus scribit se mirum in modum oblectasse in hac animi mei propensione et benevolentia, quam ego primoribus, ut scribit, Reverendissimae Dominationi Vestrae exposui et declaravi. Quod mihi non tam gratum quam gratissimum fuit intellexisse, quod Reverendissima Dominatio Vestra ita sibi de me persuadere incipiat, quippe quod nullum tale genus officiorum intercesserit, quo meam erga Vestram Dominationem Reverendissimam voluntatem et animum testari possem. Ceterum quicquid ego per auctoritatem meam qualisqualis illa sit, in hisce initiis Vestrae Reverendissimae Dominationis causa praestare possum et potero et occasio se offeret aliqua non indigna, paratissimum me semper offendet. Praeterea exemplum litterarum inclusum litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae in negotio illius cancellarii accepi et perlegi, quod nihil discrepare videbatur a voluntate mea. Itaque iuxta eius tenorem a verbo ad verbum litterae regiae descriptae sunt et sigillo regio obsignatae, quas Reverendissimae Dominationi Vestrae his adiunctas per eius nuntium mitto: plurimumque fuit et gratum et iucundum, quod ea occasio morem gerendi votis Reverendissimae Dominationis Vestrae initio istius amicitiae nostrae ita se ultro obtulit, quod ut sedulo fiat, etiam atque etiam opto. Reverendissimam Dominationem Vestram, cui me et servitia mea iterum atque iterum commendo, et in multos annos sospitem ac felicem una cum suis omnibus diutissime esse cupio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Vestrae Reverendissimae Dominationis deditissimus