Ex relatione venerabilis domini Alexandri heri ex ⌊Cracovia⌋ reversi audio negotium electionis seu postulationis nostrae eo derigi, quod ⌊regia maiestas⌋ citra nominationem IIII personarum Dominationem Vestram Reverendissimam vigore consensus antea in coadiutoriam cum successione praestiti eligendum censeat. Id si futurum est, profecto videtur Reverendissimae Dominationis Vestrae res iam optime Deo fortunante compositas, ne dicam confertas or confectas⌈confertasconfertas or confectas⌉ in inextricabilem labyrinthum, involuturum adeo, ut etiam in ipso iam portu naufragium sit metuendum. Nobis autem ingentem difficultatem afferet, qui cum Reverendissimae Dominationis Vestrae rationes promovere cupiamus, id facere non possimus, nisi libertatis qualisqualis adhuc restat et immunitatis ecclesiae, quas nos vindicaturos iuravimus, desertores esse velimus. Quid enim aliud exspectandum est, si ad nutum regium nunc vota eligentium sint in unicam personam dirigenda, quam ut transgressis semel pactis unum dumtaxat nominandi perpetuum ius maneret regibus alioqui omnem occasionem suis commodis consulendis utcumque captantibus. Porro in coadiutorias ea condicione communis accesserat consensus, ut pacta illa de IIII personis nominandis omnino inviolata et integra permanerent. A quibus etiam quantum coniecto nec latum digitum discedere est constitutum. Quod si rex aliud urgebit in quantas perturbationes Warmiensis ecclesia praecipitanda sit, facilis est coniectura. Proinde si regius cubicularius nihil aliud afferet, non dubito ad principem remittendum esse, ut iuxta pacta IIII personae nominentur, verum nescio, an propter itineris longinquitatem et varias rerum fortunas ad diem electioni destinatum aut intra tempus a iure praefinitum, quod certe valde angustum est, redire poterit. Quo fit, ut eo lapso etiam ipso eligendi seu postulandi iure privari ... illegible⌈...... illegible⌉ possimus. Si hoc negotium consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae, ut eo tutiorem se fore written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉oreore written over ...⌉ ... illegible⌈...... illegible⌉ confidat apud regiam maiestatem ita dirigitur, quid metuat nescio quidve tantopere caveat, ut res alioqui in tranquillo ac optimo statu exsistens tantis periculis et difficultatibus cum ecclesiae detrimento involvatur. Quae si in manu Reverendissmae Dominationis Vestrae adhuc est, ut mutari possit, eam per salutem suam propriam perque meam in se perpetuam observantiam et studium precor ac per immortalem Deum obsecro et obtestor, ut salubrius consilium ineat suisque et ecclesiae huius rationibus melius provideat ac quantocius serenissimum principem nostrum sollicitet, ut iuxta continentiam pactorum IIII personas, inter quas Reverendissima Dominatio Vestra sit, una nominet et in tempore litteras ad diem electionis more consueto mittat. Res enim quantum video extra omne periculum est. Ego de me sancte promitto ea, quae dato syngrapho recepi me sinceriter et constanter servaturum et fidem meam liberaturum. Alios itidem facturos prorsus non dubito, immo et adversarios illos paucos sententiarum multitudine superatos nobis accessuros certo mihi persuadeo. Sed operae pretium est, ut quid promiserimus omnes, Dominatio Vestra Reverendissima diligenter diiudicet et expendat. Cui caelestis numinis gratiam et omnis felicitatis et gloriae incrementum precor, cuique me unice commendo.