Letter #455
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVenice, [1530, after May 4]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Simul atque certior factus sum, doctissime Antistes, te, pro eo atque virtus tua et eruditio iam olim merita est, pontificia dignitate auctum esse et honestatum, maiori laetitia elatus sum, quam ut illam oratione aliqua consequi possim, et longe verissimum esse expertus sum, quam sit non solum, cum doleas, ut ille ait, sed etiam cum praeter modum gaudeas, tacere difficile. Hactenus enim facile me continere potui, ut tibi, viro doctissimo, infantiam meam non proderem, sed postea quam novo hoc et incredibili gaudio ebrius factus sum, quidvis potius committendum statui, quam ut me diutius intra {me} silentium tenerem. Neque enim facere potui, ut tibi ad tam sublimem dignitatis gradum evecto non gratularer, non solum, quod virtuti et eruditioni locum datum videam, sed etiam, quod magnam tuam in me quondam parentemque meum gratiam et benevolentiam perspexi adeo, ut si non publico vel privato tamen meo nomine fortunae isti tuae tam amplae, vel virtuti potius, quam fortuna secuta est, BCz, 1618, p. 298 merito gratulari debeam. Quanto enim maiora mihi signa propensi animi in me tui olim dedisti, tanto me vicissim magis aequum est ea, qua possum, orationis meae paupertate planum tibi facere, quantam animo conceperim laetitiam, cum te virtutis tuae tandem aliquando praemium tulisse intellexi.
Est hoc imprimis auditu iucundum in ea nos tempora incidisse, quibus virtute quoque ambire licet, non solis fautoribus. Nam quantum alios prensasse putas, quo conatu et labore annixos, ut id consequi liceret, quod te tacente et ne per somnium quidem ea de re cogitante virtus tibi tua impetravit?
Sed nondum animi certus sum, tibine potius gratulere, cuius venerandam canitiem infula pontificia redimitam videbimus, an tuis potius, qui te talem pontificem et pastorem habituri sunt: insignem pietate virum, doctrina vero non minus praestantem, ut in dubium venia written over e⌈eaa written over e⌉t, an ob litterarum peritiam vel vitae potius integritatem mage sis suspiciendus. Illud equidem non dubitem affirmare, non minus tuis ex te praesule, atque adeo plus etiam, quam tibi ex tuo praesulatu honoris et ornamenti accedere. Siquidem BCz, 1618, p. 299 te, prius quam insigni hoc decoratus esses, eximiae doctrinae virtus coniuncta eximia iam olim orbi universo reddidit clarissimum notissimumque. Ea vero civitas, cuius tu nunc agis episcopum, etsi clara fuit quondam et nobilis, facta tamen aliquanto obscurior, per te pristinam dignitatem suam nunc demum recuperabit et erit nomen illius ubique celeberrimum, ut non minus illi de written over ob⌈ob de de written over ob⌉ te praesule, quam tibi de illo praesulatu gratulandum sit.
Sed ego gratulandi iam finem faciam, neque enim ulla mihi potest contingere tanta dicendi facultas, qua tibi mentis meae gaudium declarare possim. Quod ut firmum sit et diuturnum, Deum precor immortalem, id quod ita demum futurum est, si te prospera frui valetudine tibique felicia esse omnia intellexero, praestet autem id Christus Iesus, verae salutis et felicitatis auctor. Tuam Celsitudinem, Praesul dignissime, obnixe rogo, ut qua in me olim fuisti gratia et benevolentia, eadem nunc quoque esse velis.