Visits: 284
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #469

Michał SANDER to Ioannes DANTISCUS
Nizza Monferrato, 1530-03-07
            received Bologna, [1530]-03-29

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, BCz, 243, p. 113-116

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 100

Prints:
1AT 12 No. 53, p. 60-61 (in extenso)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 243, p. 113

Magnifice domine tamquam frater honorande. Salutem.

Quod Tua Dominatio Silvam mihi dono mittere dignata est, habeo gratiam, quae quam mihi placeat, haud facile dixe dixerim. Si scirem apte, ne dicam eleganter, erudite atque ornate vel soluta vel ligata dictione dicere, cognosceret Tua Dominatio, quibus personam tuam Silvamque ipsam laudibus attollerem. At nihil recte fit invita Minerva, praesertim arte deficiente, calamum reprimere cogor. Non tamen cessabo, cf. Verg. A. IV 336 dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus dum spiritus hos regat artuscf. Verg. A. IV 336 dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus , laudum tuarum praeconem agere verbalem, quandoquidem scriptura tuas laudes, tuam optimam famam tuaque egregia facinora perennare nequeam. Quo autem in pretio Silvam habent eruditi litterarum partium, olim intelleget Tua Dominatio, quae ut videat iam principiatum, amici unius mitto iudicium, quod si forsan debile putabitur, sequetur: „brevi validius, elucubratius, demorsos etiam ungues, ni fallor, sapiens”.

Caesarem 24 praeteriti mensis imperiali coronatum infula fama est certa, felici, ut speramus, auspicio. Hic dies tametsi divo Mathiae apostolo sacer celebrisque exstitit, ab hostibus Christianae religionis ominosus reputatur, quasi necesse sit, christicolas omnes eo die furere. Attamen falsa ducuntur stultaque opinione; non refert canum impiorumque latratus. Bene sperandum est, quod scilicet caesar per manus summi pontificis impositione Sancto repletus Spiritu invicto et intrepido animo sit hostes perfidos aggressurus profligaturusque ad totalem illorum ruinam usque, Omnipotentis Dei ac summi pontificis suffragio altoque consilio.

Magnam revera laudem et auctoritatem Tuae Dominationis Silvam BCz, 243, p. 114 conciliasse vel hoc argumento constat, quod caesarem (cui q(ua)m(?) superinscribedq(ua)m(?)q(ua)m(?) superinscribed conclama... illegible...... illegible sic excip fuerat superinscribed in place of crossed-out studeas rerum ... and then crossed-outstudeas rerum ... illegible...... illegibleexcip fueratexcip fuerat superinscribed in place of crossed-out studeas rerum ... and then crossed-out, quod(?) in animo erat fixum, non nisi Romae hidden by binding[ae]ae hidden by binding coronam suscipere, alioqui potuisset sub Hadriano hidden by binding[no]no hidden by binding pontifice summo fe(licis) re(cordationis) in Hispania tot bellis, tot laboribus, expensis atque periculis devitatis hidden by binding[is]is hidden by binding imperialis maiestatis diademate insigniri, quod tunc visum fuit tam absurdum quam stultum[1]) sententiam mutare ac in tuam accedere persuasit. Deum precor Optimum Maximum, ut quemadmo hidden by binding[o]o hidden by bindingdum feliciter provenit haec coronatio, ita et succedant hidden by binding[ant]ant hidden by binding singula alia in Christianae reipublicae augmentum hidden by binding[um]um hidden by binding feliciora laetioraque ad Christi gloriam, cui honor et imperium sempiternum. Bene valeat Tua Dominatio, quae hidden by binding[ae]ae hidden by binding ineptiis meis veniam dare dignetur ac certiorem hidden by binding[em]em hidden by binding per otium on the marginper otiumper otium on the margin me facere, an fasciculum mearum litterarum, in quo hidden by binding[o]o hidden by binding erant litterae Wratislaviam dirigendae, receperit; hoc mihi cedet in gratiam singularem.

Postscript:

Alligatas, ut Wrat(islaviae) reddantur, dirigere non displiceat, sunt alicuius importantiae ad rerum mearum conservationem recuperationemque.

Dominationis Tuae deditissimus et tamquam frater minor M(ichael) Sander(us) canonicus Warmiensis