In litteris, quas heri per famulum domini ⌊Ioannis de Werden⌋ accepi, videtur Reverendissima Dominatio Vestra aliquid desiderare in litteris meis, quod ad ipsius scripta dissimulans aut connivens praeterierim. Id quale sit, fateor me non intelligere. Operam nostram in diluenda noxae insimulatione exposui, non affirmans pacatum regium animum nos obtinuisse. Opinionem iudicavi, qua, si fallor, nullius id periculo maiore fit quam meo, cuius intemperantiam hoc in negotio olim Reverendissima Dominatio Vestra notavit, cum nihilo plus Reverendissima Dominatione Vestra sim factus ditior ex subsidio profectionis meae a nostris gentilibus. Aliud excusationis genus, quod afferamus, nisi doctus a Reverendissima Dominatione Vestra, non video. Ego vero his de rebus, quas vel non assequor, vel incognitas habeo, soleo esse scribendo papert damaged⌈[o]o papert damaged⌉ continentior, quod studium Vestrae quoque Reverendissimae Dominationi placere video. Miratus tamen sum, unde Reverendissima Dominatio Vestra hauserit opinionem novarum suspicionum aut odiorum, vel in quem recidat ista illius indignatio, quam litterae non obscure ostendunt. In negotio scholae litteras meas addam litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae. De monachi illius Gedanensis intemperiis ante acceptas litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae prorsus nihil a me est auditum. Utinam vana sint, quae ad Illam sunt scripta, certe non transeunda dissimulatione, si ita habent. Verum fidem facti hoc mihi minuit, quod scio senatores omnes processioni sollemni interfuisse, uno excepto patruele meo, quem casus inevitabilis nec opinatus, quo se apud me purgavit, ⌊regiae quoque maiestati⌋ reddet excusatum. Vestrae Reverendissimae Dominationi, quam opto in longissimum aevum salvam et incolumem intime me commendatum haberi rogo.