Liczba odwiedzin: 253
» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #4906

Ioannes DANTISCUS do Krzysztof SZYDŁOWIECKI
Brussels, 1531-07-20


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1kopia język: łacina, XVI w., GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, H, K. 759, Nr V.11.6, k. 9r-12v

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 9r

Illustris et Magnifice Domine, domine plurimum observande. Obsequiorum meorum commendationem.

Accepi has litteras Illustritatis Vestrae, quas mihi Czipser Cracoviensis reddidit, quae non parvo me gaudio affecerunt singularem Illustritatis Vestrae erga <me> benevolentiam declarantes, ea praesertim in re, quod adeo serio apud regiam et reginalem maiestatem institerit pro liberatione hinc mea. Quod Illustritatis Vestrae studium et opera, ut hinc tum demum ex hac captiuitate liberarer, mihi fuit gratissimum.

Ceterum, quod ea in re frustra laboraverit, adeo mihi molestum fuit, ut nihil mihi accidere potuit molestius. Sperabam enim intercessionem Illustritatis Vestrae, quae apud utramque maiestatem potest plurimum, me tandem ex hoc ergastulo ms. ergasculo(!) ergastuloergastulo ms. ergasculo(!) immerito liberatum iri. Id cum me fefellit, non sine magna amari<tu>dine patientiam habere cogor. Quam tamen non ferre possum ulterius, quam possum. Cum in eo servitio, in quo alii non pauca mereri solent resque et fortunas suas augere, ego omnia mea disperdere et cum magno rerum mearum detrimento absumere cogar. Siquidem in toto regno et ditione serenissimae maiestatis regiae neminem scio, quantumvis abundet, qui tanto cum suo damno, tot annis extra patriam et in duris rebus, quibus hucusque servivi, tempus, pecuniam et aetatem suam perdere velit. Immo nosco plerosque, qui regnum Poloniae in servitio maiestatis regiae numquam GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 9v sunt aggressi et multa meruerint, cf. Juv. 13. 141 albae filii gallinaecf. Juv. 13. 141 . Ego miser homuncio, qui supra triginta annos servio cf. Verg. A. 1. 3 litora, multum ille et terris iactatus et alto terris iactatus et altocf. Verg. A. 1. 3 litora, multum ille et terris iactatus et alto , hoc, quod non abs re meritus sum, assequi et possidere non possum neque ad id mihi datur accessus, ad quod et maiestatem regiam conscientia et me meum officium divinitus hortatur. Ubi umquam auditum, fictum aut pictum in Sarmatis quempiam in octavum usque annum ad eum modum egisse oratorem, quo ego hucusque (Deo gratia absit invidia dicto) honeste usus sum. Reditum tamen, cum mora sit, magno cum meo dispendio impetrare non possum. Vix alius hoc magno cum suo emolumento ferret, quod magno meo cum detrimento ferre cogor tot annis et tamen serio mihi mandatur, quod, nescio ob quem mentem, servum, cuius negotium hucusque ab octo annis on the marginab octo annisab octo annis on the margin, ne coeptum quidem est, tractari, hic manere debeam, quousque hoc negotium determinetur. Sumne adeo male meritus de Regno Poloniae, quod ob res exteras tam misere affligere me debeam? Quae si tractarentur, ut debent, dudum suum haberent finem. Sed quo gravius tribuler, puto data opera causam hanc in longum protrahi. Sic enim mihi non semel est scriptum, quod hinc redire non possim, nisi causa haec determinetur. Id si numquam fieret, ego igitur tam misere hic deberem absumi? Egi nihilominus tantum apud caesarem, quod si in illa serenissimae reginali maiestati defuerit iustitia, gratiam non defuturam, quam caesar et per litteras suas reginali maiestati est pollicitus, nihil tamen hucusque factum est. Et illi, qui Neapoli GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 10r rem hanc tractare debent, nescio quae alia tractant. Et ego interea hic detineor atque absumor. Hanc meam angustiam et tribulationem diffusius igitur Illustritati Vestrae descripsi, ut quo in honore hic sim, quem in litteris suis Illustritas Vestra mihi tribuit, cognoscat. Quam ratus sit iste honor, qui cum dispendio sustinetur, nemo est, qui nesciat. Hic mea omnia absumo, domi res meas negligo, neque mihi neque meis hic prodesse possum. Quid hinc voluptatis habeam, facilis est coniectura. Possit quis inferre: Cur te non contrahis et ad modulum provisionis tuae vivis? Centum ducatis, quis per mensem honeste se sustinere non possit? Huic respondeo: Si meum emolumentum gratius mihi fuisset honore et decoro regio, sustinuissem met{i}tertius, ducatis 50 reliquum mihi reposuissem et fuissem bestia sine auctoritate et aestimatione, non orator, sed ludibrium et qui non, nisi cum infima plebe, admissus fuissem ad caesarem, a quo, quae obtinui plurima, nihil obtinuissem monstratusque fuissem digitis satis ignominiosis. Ego tamen malui dispendium meum, quam honoris regii et rerum mihi commissarum. Accessit praeterea, quod in singulos menses me putabam revocari. Unde, ut in concepta existimacione perdurarem, nihil non impendi. Quam profecto ulterius sustinere non possum. Aliud est habere apud nos centum ducatos per mensem, aliud hic, ubi pro GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 10v nudo hospitio quolibet die supra unum ducatum expono, de reliquis taceo, ne sim prolixior et morosior. Sunt hic oratores, qui a dominis suis in singulos dies habent ducatos quindecim. Quibus, Deo gratia, nulla re sum inferior, tot principes viri me in prandiis conveniunt. At hic usu receptum est et plures plerumque quam illos, nihil<o>minus persevero, ut possum, neque a concepta regula, quousque abiero text damaged[iero]iero text damaged, dimovebor, licet magno meo cum damno futurum sit, tot iam debitis complicatus. Ulterius tamen molem hanc, ne me opprimat, ferre nequeo. Quemadmodum haec serenissimae regiae maiestati scripsi supplicans, ut me quam primum, alium huc mittendo, revocet. Qua de re tam diffuse hanc meam necessitatem Illustritati Vestrae descripsi. Quam maximopere rogo, dignetis has meas querelas in animum admittere et pro mea in illam confidentia boni consulere atque ad serenissimam regiam maiestatem intercedere, ut me cum primis revocare dignetur. Subsistere enim hic ad eum modum, ut scripsi, neque si vellem, possem, neque, si possem, quod in facultate mea ulterius on the marginulteriusulterius on the margin non est, expediret rebus meis, quarum etiam rationem habere cogor. Haec igitur adeo diffuse, quae ne written over ininnene written over incessitas et dolor expressit in notitiam Illustirtatis Vestrae deducenda existimavi, quo pro solida sua in me gratia et favore mihi apud serenissimam regiam et reginalem maiestatem adesset, ut iam tum demum intra octavum annum redire possem. Diutius hic immorari mihi nequaquam integrum est. Et necessitas, ut est in GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 11r proverbio non habent legem.

Habeo Illustritati Vestrae, quas possum, gratias pro novis, quae mihi descripsit et pro exemplo litterarum imperatoris Turci ad serenissimum regem nostrum. Quod ubi expedire videbatur in hac aula non paucis ostendi, ut cognoscerent, quanti Turcus serenissimum regem nostrum faciat neque fuit rebus nostris inconveniens usus sum enim eo exemplo apud illos, qui multa possunt, accrevitque eo serenissimo regi nostro non parum auctoritatis. Com<m>ovi etiam caesarem, quasi ex me et sine commissione ob litteras et mandata ad ill(ustrissimum) or ill(ustrem)ill(ustrissimum)ill(ustrissimum) or ill(ustrem) dominum ducem Prussiae et ad Gdanenses missa dicens, me consuevisse semper per omnem occasionem augere coniunctionem et benevolentiam inter eius maiestatem et maiestatem serenissimi domini nostri. Nunc vere se obtulisse causam, qua fortassis auctior reddi non posset et recensui de litteris et mandatis missis, quae non viderentur ad eam coniunctionem facere. Cum serenissimus dominus noster ageret omnia pro pace conficienda in rem suae maiestatis et fratris eius, serenissimi Romanorum regis, et interea per huiusmodi litteras et mandata ageretur, ut res serenissimi domini nostri turbarentur, quod quantum mutuae benevolentiae detraheret, non esset obscurum neque me posse credere, quod istiusmodi litterae cum scientia suae maiestatis exiuissent etc.

Respondit mihi in haec verba: Certe domino vestro in omnibus, quibus possem, vellem gratificari neque umquam in animum meum induxi, ut illi aliqua in re adversarer, GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 11v mihi etiam hisce de litteris nihil constat. Sed habet imperium suas consuetudines, quas auferre et impedire non possum. Hique, qui in regimine sunt, consuetudinibus illis innituntur. Missae sunt etiam litterae tales ad civitates huc meas hereditarias, quae mihi questae sunt, ego nihilominus illas suis moribus uti permitto neque velim, quod ea in re quicquam domino vestro derogaretur. Ea verba ut annotata sunt, benigno mihi vultu retulit iussitque, ut cum secretario imperii ea in re lacius colloquerer, quod cum fecissem, eadem fuit sententia. Dixit mihi secretarius, quod impressas litteras plurimas caesar subscripsisset, in quibus spatium nominum et locorum fuerat relictum, et quod pro more dudum obsertvato per regimen imperii fuerint transmissae etc. Sic res habet. Unde puto non tanti esse faciendum negotium etc. Possunt etiam ad eum modum istiusmodi litterae mitti Constantinopolim etc.

Ceterum, cum epistula ulterius progressa est, quam putavi, et tempus brevius mihi reliquum est, quam ut plura scribere possim, vela retraham. Quae hic in novis habentur et quid tandem illustris dominus Ludovicus, dux Bavariae, mihi responderit, Illustritas Vestra ex meis abunde ad serenissimam regiam maiestatem intelliget, ad quas me refero. Et sic me cum hac mea tumultuaria scriptione Illustritati Vestrae summopere commendo et rogo has meas incultas litteras et prolixiores, ne dicam vehemenciores, quas iustus dolor extorsit, in bonam partem suscipiat mihique apud serenissimam regiam GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 12r maiestatem subveniat, ut tandem Illustritatem Vestram complecti et videre possim, idque brevi. Fortassis domi plus usui futurus sum Illustritati Vestrae, quam foris.

Postscript:

Postquam litteras ad serenissimam regiam maiestatem obsignassem, relatum mihi est a domino Cornelis De Schepper (Cornelius Scepperus, Cornelis De Dobbele, Cornelius Duplicius) (*1503 – †1555), erudite, diplomat in the Habsburgs' service; close friend of Ioannes Dantiscus; initially in the service of Christian II of Oldenburg, King of Denmark; 1526 secretary and councillor to Emperor Charles V of Habsburg (CE, vol. 3, p. 218-220; DE VOCHT 1961, p. 15-24)Cornelio ScepperoCornelis De Schepper (Cornelius Scepperus, Cornelis De Dobbele, Cornelius Duplicius) (*1503 – †1555), erudite, diplomat in the Habsburgs' service; close friend of Ioannes Dantiscus; initially in the service of Christian II of Oldenburg, King of Denmark; 1526 secretary and councillor to Emperor Charles V of Habsburg (CE, vol. 3, p. 218-220; DE VOCHT 1961, p. 15-24), qui ad me venit recta ex palatio, Charles V of Habsburg (*1500 – †1558), ruler of the Burgundian territories (1506-1555), King of Spain as Charles I (1516-1556), King of Naples and Sicily, King of the Romans (1519-1530), Holy Roman Emperor of the German Nation (elected 1519, crowned 1530, abdicated 1556); son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of CastilecaesaremCharles V of Habsburg (*1500 – †1558), ruler of the Burgundian territories (1506-1555), King of Spain as Charles I (1516-1556), King of Naples and Sicily, King of the Romans (1519-1530), Holy Roman Emperor of the German Nation (elected 1519, crowned 1530, abdicated 1556); son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of Castile ista nocte male valuisse omnesque fores clausas et neminem praeter medicos et intimos cubicularios ad se toto isto die admisisse. Dictumque Charles V of Habsburg (*1500 – †1558), ruler of the Burgundian territories (1506-1555), King of Spain as Charles I (1516-1556), King of Naples and Sicily, King of the Romans (1519-1530), Holy Roman Emperor of the German Nation (elected 1519, crowned 1530, abdicated 1556); son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of CastilecaesaremCharles V of Habsburg (*1500 – †1558), ruler of the Burgundian territories (1506-1555), King of Spain as Charles I (1516-1556), King of Naples and Sicily, King of the Romans (1519-1530), Holy Roman Emperor of the German Nation (elected 1519, crowned 1530, abdicated 1556); son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of Castile peius diu non habuisse. Solet ad istum modum plerumque ex catharro laborare atque etiam in lecto decumbere etc.

Item quod omisi, ubi serenissimae maiestati regiae de Christian II of Oldenburg (Christian II of Denmark) (*1481 – †1559), 1513-1523 King of Denmark and Norway, 1520-1521 King of Sweden; son of John of Oldenburg, King of Denmark and Norway, and Christina of SaxonyDaniae regeChristian II of Oldenburg (Christian II of Denmark) (*1481 – †1559), 1513-1523 King of Denmark and Norway, 1520-1521 King of Sweden; son of John of Oldenburg, King of Denmark and Norway, and Christina of Saxony exterri scribo, Charles V of Habsburg (*1500 – †1558), ruler of the Burgundian territories (1506-1555), King of Spain as Charles I (1516-1556), King of Naples and Sicily, King of the Romans (1519-1530), Holy Roman Emperor of the German Nation (elected 1519, crowned 1530, abdicated 1556); son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of CastilecaesarCharles V of Habsburg (*1500 – †1558), ruler of the Burgundian territories (1506-1555), King of Spain as Charles I (1516-1556), King of Naples and Sicily, King of the Romans (1519-1530), Holy Roman Emperor of the German Nation (elected 1519, crowned 1530, abdicated 1556); son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of Castile huic destituto principi noluit renovare et confirmare salvum conductum, quem habuit tempore hic olim dominae Margaret of Austria (*1480 – †1530), 1501-1504 Duchess of Savoy, 1507-1515 and 1519-1530 Governor of the Habsburg Netherlands; daughter of Emperor Maximilian I of Habsburg and Mary of BurgundyMargaretaeMargaret of Austria (*1480 – †1530), 1501-1504 Duchess of Savoy, 1507-1515 and 1519-1530 Governor of the Habsburg Netherlands; daughter of Emperor Maximilian I of Habsburg and Mary of Burgundy gubernatricis harum terrarum. Iussit Christian II of Oldenburg (Christian II of Denmark) (*1481 – †1559), 1513-1523 King of Denmark and Norway, 1520-1521 King of Sweden; son of John of Oldenburg, King of Denmark and Norway, and Christina of SaxonyeiChristian II of Oldenburg (Christian II of Denmark) (*1481 – †1559), 1513-1523 King of Denmark and Norway, 1520-1521 King of Sweden; son of John of Oldenburg, King of Denmark and Norway, and Christina of Saxony respondere, quod non egeat salvo conductu, si se confirmabit iuribus et consuetudinibus istius regionis. Sic bonus iste Christian II of Oldenburg (Christian II of Denmark) (*1481 – †1559), 1513-1523 King of Denmark and Norway, 1520-1521 King of Sweden; son of John of Oldenburg, King of Denmark and Norway, and Christina of SaxonyrexChristian II of Oldenburg (Christian II of Denmark) (*1481 – †1559), 1513-1523 King of Denmark and Norway, 1520-1521 King of Sweden; son of John of Oldenburg, King of Denmark and Norway, and Christina of Saxony miserior fuit numquam, omnia sine salvo GStA PK, HBA, H, K. 759, No. V.11.6, f. 12r conductu cum eo agi possunt, utcumque quopiam alio Charles V of Habsburg (*1500 – †1558), ruler of the Burgundian territories (1506-1555), King of Spain as Charles I (1516-1556), King of Naples and Sicily, King of the Romans (1519-1530), Holy Roman Emperor of the German Nation (elected 1519, crowned 1530, abdicated 1556); son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of CastilecaesariCharles V of Habsburg (*1500 – †1558), ruler of the Burgundian territories (1506-1555), King of Spain as Charles I (1516-1556), King of Naples and Sicily, King of the Romans (1519-1530), Holy Roman Emperor of the German Nation (elected 1519, crowned 1530, abdicated 1556); son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of Castile subiecto. Si fortuna volet, fiet de principe servus. Sique volet, princeps de servo rursus habetur.