Letter #4909
[Ioannes DANTISCUS?] to Erasmus of Rotterdams.l., [1531-10]
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem plurimam.
Tametsi nullam umquam operam libentius aut maiore ms. maiori(!)
⌈maioremaiore ms. maiori(!)
⌉ cum voluptate impendam, quam legendis tuis litteris aut scribendis ad te meis, ad eas tamen, quas XVI Cal(endas) Augusti ad me dedisti, propterea distuli respondere, quo
Te autem tamquam huius Germaniae dissidii auctorem, Deum immortalem, quibus non telis confodiunt, idque non in domorum saeptis tantum, sed in frequentissimis hominum coetibus, neque apud sui similes bla{c}terones, sed ipso nonnumquam caesare praesente. At ms. Ad(!) ⌈AtAt ms. Ad(!) ⌉ haec omnia vincit singularis caesaris in te benevolentia, quam in ipso litterarum exemplo facile perspicies, si ex Gallico in Latinum sermonem verti curabis. Nolui enim eas Latine, sed Gallice, hoc est peculiari caesaris idiomate scriptas, ne, quae iudicio tibi in his caesar tribuit, meo erga te affectui tribuantur et quae ille de tuis virtutibus honorificentissime praedicat, a me (quod te amem) composita esse videantur. Quo fit, ut eas ipsas caesaris litteras quasi symbolum constantissimae eius erga te voluntatis et de virtute atque eruditione tua iudicii servare debeas. Haec ideo a me dicta sunto, non quod meum studium tibi probem, scio tibi satis exploratum esse hunc hominem totum, quantus est, tuum esse, sed quo caesaris in te favorem diu tibi quam multis argumentis perspectum magis atque magis agnoscas.
Ad tuas litteras venio, in quibus domum te Friburgi emisse et in his caminum Italicum exstruere et nidum hibernum apparare scribis. Quid ego audio? Erasmus philosophus et prope septuagenarius emit domum. Atqui dolio contentus erat Diogenes et fortassis plus molestiarum tu cum tua domo hauries, quam ille cum suo dolio passus fuerit. Sed existimo te caminum tibi exstruxisse, domum autem heredibus emisse. Sed quibus, obsecro, heredibus? Aut qui fieri poterit, ut una domus inter tot heredes dividatur? Ego Erasmi heredes voco, non qui tibi sanguine coniunctiores sint, sed quos ipse Christo genuisti, quos virtutibus ornasti et ditasti. Nunc tu vide an tuae aedes tot heredibus suffecturae sint.
Sed extra iocum, quis genius tibi persuasit, ut domum emeres et in Germania dissidiorum plena: nonne vides, in quae tempora inciderimus? Non venit in mentem, quantum malorum emolumenta omnia nobis portendant? Quid minentur duae cometae? Quid Iris in caelo hora secunda post solis occasum et XLIII post plenilunium visa? Auditae voces lugubres in Vaticano. Tres soles Troiae Apulae civitate, tres lunae Leodii, sanguinis fontes, panis pluvia. Gemelli, qui simul ac nati sunt, alter dixisse fertur: „Ubinam tantum tritici reponemus?”, alter „At ubi condemus tot cadavera?” Tria diademata ignea supra Hierosolymam per totos novem dies visa, quae magno impetu irruerunt et eam templi partem, quae ad orientem spectat, diruerunt. Quod si de aliis portentis liberet scribere, quae passim BCz, 1615, p. 14 conspiciuntur et quae a nobis (ne crabrones irritemus) omittuntur. Cui non ea maximum terrorem incuterent? Et tu ms. tui(!) ⌈tutu ms. tui(!) ⌉, cui duodecima iam diei hora adest, ut apud Plutarchum Deiotero regi Crassum dixisse legi, emis domum et in Germania? An non et hoc portenti simile est? Illud quoque haud multum dissimile, quod Academia Pari<si>ensis scribit in Erasmum. An non et hoc omnium maximum portentum est eam Academiam, ad quam omnes tamquam ad Apollinis oraculum confugiebant, stultum adeo specimen de se dedisse? Mihi certo, ut ingenue fatear, Academiae Pari<si>ensis adversus Erasmum censura prima fronte maximum terrorem incussit, non quod vererer, ne quid parum Christianum in libris tuis deprehendisset, sed quod dolerem monachos celeberrimae academiae auctoritate triumphum adornaturos. At ubi rem introspexi, vix (ita me deus amet) a risu temperare potui, cum viderem viros tantos tantum inscitiae, tantum naeniarum, calumniarum et sycophantiarum collegisse, ut dum te haereticum efficere conantur, suam ipsorum prodant malitiam atque ignorantiam tuamque doctrinam eruditis omnibus ac bonis magis commendent ? Memini me tibi multoties suasisse, ut eos, qui in te scribunt, suo morbo relinqueres et tua responsione indignos iudicares, nunc autem cum rabinis istis tuis Parisiensibus aliter tibi agendum censeo, ut videlicet rem prius mature consideres, et si quae non intempestive annotata deprehendes, pro officio illis gratiam habeas eaque in lucubrationibus tuis ipse corrigas, licet tibi ea correctione non admodum opus esse videatur. Nullum est enim telum, quo acrius et ad internecionem ms. internitionem(!) ⌈internecioneminternecionem ms. internitionem(!) ⌉ usque eos confodias, quam si in aliquibus etiam leviusculis illis concedas, ne te pertinaciae nomine accusare possint. Quod ubi feceris, commodum licebit tibi in ceteris omnibus eos tuo more tractare, om{m}ittere posthac Stunicas, Leos, Bedas, Quercus, Sutores, Egmondas, Caravajallos, et si qua sunt alia huiusmodi animantium genera, quae in te numquam non debacchantur, et cum rabinis istis conflictari, hominesque ita uti meriti sunt tractare et ostendere, quis sit Erasmus, quem artificem provocaverint, ad quem lapidem impegerint, et quod alias saepe praestitisti in rebus multo levioribus, nunc, qui vir sies, declarare illustrabunt (mihi crede) tuam dignitatem, horum protervitas et iniuriae. Sed ne ego impudens sum, qui haec ad te scribam, qui ea longe melius et consultius aut praestitisti aut praestaturus es, quam ego excogitare, nedum scripto monere, sciam. Sed tu audaciam nostram boni consules.
Vellem mihi nuntiares, quo pacto res tuae se habeant post ortum inter Helvetios tumultum, an apud vos tranquilla sunt omnia, vereor enim ne tibi alio immigrandum sit etiam hiberno nido derelicto. Sperabamus