Visits: 874
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #511

Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1530-07-07
            received Augsburg, [1530]-07-29

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1601, p. 241-242

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 177

Prints:
1AT 12 No. 191, p. 174-175 (in extenso)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverende domine, sincere nobis dilecte.

Erant apud nos oratores regni Transsilvaniae proficiscunturque ad sacram et catholicam caesaream maiestatem et ad serenissimum dominum Ferdinandum, Hungariae et Boemiae etc. regem, consanguineos fratres nostros carissimos. Ea vero, quae apud nos egerunt et apud illas maiestates acturi sunt, ipsimet coram praesentesque S(trenuitati) or S(inceritati)S(trenuitati)S(trenuitati) or S(inceritati) Tuae declarabunt. Et quia rem iustissimam et piam ac universae rei publicae Christianae perutilem sunt petituri apud caesaream et regiam celsitudinem, committimus S(trenuitati) or S(inceritati)S(trenuitati)S(trenuitati) or S(inceritati) Tuae, ut eos exaudiat, et quicquid pro dexteritate et prudentia sua coram caesarea et regia celsitudine illis opis praestare poterit, nostro nomine praestet. Amamus enim eorum fidem et sinceritatem erga serenissimum dominum regem Ferdinandum, cuius maiestati quaeque felicissima expetimus. Bene valeat S(trenuitas) or S(inceritas)S(trenuitas)S(trenuitas) or S(inceritas) Tua et hos bonos viros omni favore et adiutorio prosequatur, rem officio suo dignam et nobis pergratam factura.