Quem maioribus nostris quondam morem fuisse comperio, qui si superinscribed⌈sisi superinscribed⌉ quando eorundem patronis et dominis felicitas aliqua sive dignitas accessisset,
congratulaturi feliciaque et fausta venie omnia apprecaturi veniebant, hunc eundem imitari ex animo decrevi. Itaque cum mihi per litteras reverendissimi domini electi et domini ⌊Cornelii⌋ proximo cursore innotuisset non nihil dignitatis et splendoris Excellentiae Vestrae accrevisse, gavisus sum revera ex animo, neque statui omittendum, quin ominis eam apprecationem meam notam facerem, tametsi neque ea tanti momenti est, neque ego is, qui exiguitate mea adferre quicpiam eidem honoris queam. Id tamen possum: animum hunc atque hanc propensitatem Excellentiae Vestrae testatum facere, quam ut in bonam partem capiat, etiam atque etiam precor.
Rerum novarum admodum parum apud nos sunt, nisi quod ⌊regem Franciae⌋ ⌊viduam Portugaliae dominam Leonoram⌋ quinto mensis huius in uxorem legitimam duxisse et caerimonias omnes ⌊Burdegale⌋ magno apparatu celebrasse superinscribed⌈celebrassecelebrasse superinscribed⌉ ferunt. ⌊Serenissima domina Marguarita⌋ cum aliquot primatibus est hic ⌊Mechliniae⌋. Serenissimus ⌊rex Daniae⌋ ⌊Lirae⌋, et proles eiusdem ⌊Mechliniae⌋ aduc in bona valetudine, Deo gratia, conservantur sperantes meliora. Convivae quondam Excellentiae Vestrae Sum(m)ergotz et Michahel in speculo vivunt ut olim vita priori Epicurea. Ut(que) prioribus meis litteris Excellentiae Vestrae de quodam meo negotiolo, quod dominus ⌊Cornelius⌋ apud ⌊maiestatem caesaream⌋ asumpserat, scripsi, in quod eandem Vestram Excellentiam, suam commendationem scilicet et promotionem, apponere precatus sum obnixe. Qua propter denuo iterum atque iterum rogo et obtestor, ut eadem pro sua innata benevolentia et humanitate id ipsum efficere et apud ⌊caesaream maiestatem⌋ promotum me habere dignetur. Non magna peto, sed ea solummodo, quibuscum corpusculum hoc ab inedia ingravescente iam senectute tueri queam. Quo in genere officii si Excellentia Vestra non gravetur amicum gerere, de me sane sibi persuadere poterit ea omnia, que a mancipio perseverantissimo desiderari possunt, nihilque perinde optare, quam ut ostendere possum non minus facto id exequi, quam verbis polliceri velle. Deus Optimus Maximus eandem Vestram Excellentiam diu incolumem conservare dignetur.