f. 25r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Servitiis non minus quam puerilibus studiis etc. excellentissimae Reverendissimae Paternitati Tuae imprimis commendatis.
Mirabitur fortasse Reverendissima Paternitas Tua, quod ad Reverendissimam Paternitatem Tuam ignotus scripserim et praesertim tanti nominis virum, verum cogitanti tibi nihil tam sui iuris non esse, quam animus ingenti voluptate incredibili recentique laetitia on the margin⌈laetitialaetitia on the margin⌉ superfluens.
Invenies puerum duodecim annos natum, si ignotum saltem Reverendissimae Paternitati Tuae, clientulum amantissimum ad te scripsisse. Nam ne Demosthenes (*384 BC – †322 BC), Greek statesman and orator⌊DemosthenesDemosthenes (*384 BC – †322 BC), Greek statesman and orator⌋ quidem oratione expresserit, quanto sum gaudio quantaque voluptate perfusus, cum Reverendissimam Paternitatem Tuam praesulem factum esse Culmensem, quod felix faustumque sit, acceperim, ut saepenumero – quid enim manifesta negem? – gestieri written over re⌈reriri written over re⌉m , exilierim laetum felicemque nuntium vix ipse me capiens proclamaverim et nunc gaudeo. Aliquando eum honorem tuis moribus tuae eruditioni debitum Reverendissimae Paternitati Tuae ultro delatum esse, quo Reverendissima Paternitas Tua se semper dignissimum praestitit. Gratulor Paternitati Tuae, quod hoc etiam tuarum virtutum praemium dixerim, an testimonium publice acceperis, nec Reverendissimae Paternitati Tuae tantum gratulor, sed multo magis patriae, quae talem pontificem sit habitura, qualem antehac numquam, episcopum ab omni prorsus parte absolutissimum, in quo consertus episcopalium virtutum chorus splendicat et sacerdotalia ornamenta collucent, inter antistites primariоs doctissimum, inter doctos – religiosissimum, inter utrosque – clarissimum, qui apud Maximilian I of Habsburg (*1459 – †1519), from 1486 King of the Romans, actual ruler of the Empire from the death of Frederick III (1493), 1508-1519 Holy Roman Emperor of the German Nation; son of Emperor Frederick III and Eleanor of Portugal⌊Maximilianum caesaremMaximilian I of Habsburg (*1459 – †1519), from 1486 King of the Romans, actual ruler of the Empire from the death of Frederick III (1493), 1508-1519 Holy Roman Emperor of the German Nation; son of Emperor Frederick III and Eleanor of Portugal⌋, cuius manes pie requiescant, honoratior fuerit, quam apud Scipionem Panetius, apud Alexander III of Macedon (Alexander The Great, Alexander Magnus) (*356 – †323), 336-323 King of Macedon; creator of Macedonian Empire, one of the greatest commanders of antiquity⌊AlexandrumAlexander III of Macedon (Alexander The Great, Alexander Magnus) (*356 – †323), 336-323 King of Macedon; creator of Macedonian Empire, one of the greatest commanders of antiquity⌋ Aristander, apud Darius I of Persia (Darius the Great) (*550 BC – †486 BC), king of Persia of the Achaemenid dynasty⌊DariumDarius I of Persia (Darius the Great) (*550 BC – †486 BC), king of Persia of the Achaemenid dynasty⌋ Zopyrus (*ca. 500 BC), Persian nobleman mentioned in Herodotus' Histories⌊ZopyrusZopyrus (*ca. 500 BC), Persian nobleman mentioned in Herodotus' Histories⌋, nec immerito laurea supeioribus annis nobilitatum. Ita enim eruditione excellis, ita doctrina praepolles, ut nulli antistitum clarissimorum sis secundus, sine superstitione religiosus, sine simulationis fuco sincerus, sine labe emaculatus, sine iactantia litteratus. f. 25v Gratulor saeculo nostro, quod insigne aliquod habet, quo iam stare audacter adversus et vetustatem possit et posteritatem, scilicet quia veluti recuperasse nunc oculos caeca prius fortuna videri potest, dum cumulare honoribus eum gestit, qui in quo virtutum pene omnium quasi quidam concentus exauditur. Quae res, precor, ut primum Reverendissimae Paternitati Tuae et gregi tuo, denique et nobis omnibus vertat bene.
Bene valeat Reverendissima Paternitas Tua, cui me totum dico dedicoque, quam profecto iugiter colam et venerabor ob alia quoque, sed ob id imprimis, quod non minus adiciu written over o⌈ouu written over o⌉nt episcopali tuae dignitati litterae, quam litteris dignitas.