Visits: 28
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #5454

UNKNOWN to [Ioannes DANTISCUS?]
Niepołomice, 1543-09-01
            received [Heilsberg (Lidzbark Warmiński)], [1543-09-09]

Manuscript sources:
1excerpt in Latin, 16th-century, GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, No. 930 (enclosure No. 2)

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 59

Prints:
1HARTMANN 1525-1550 No. 930, p. 483-484 (German register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

[...] beginning of the letter not preserved[...][...] beginning of the letter not preserved

GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, No. 930 (enclosure No. 2), f. 5r

Sciat ergo ms. a(!) oo ms. a(!) Reverendissima Vestra Dominatio omnia negotia in regno Ungariae adeo esse perturbata, ut nihil supersit illic in hominibus, tam magnis quam parvis, nisi summa trepidatio et fuga. Hodie duodecimus dies est, sicut Strigonium per Turcas magna vi est expugnatum. Fuerunt in Strigonio 4 milia et 50 milites Itali electi et et nonnulli in eodem numero Germani et Hungari. 12 diebus dumtaxat expugnatio Strigonii duravit, cumque magnos insultus, alias sturm, Turci illic fecerunt per 12 dies, ubi in primis tribus levibus insultibus amiserunt ultra 15000 Turcarum. Tandem feria tertia, hoc est VII die Augusti caesar ipse cum omnibus suis bassis, sandacis, woiewodis et capitaneis instructa in acies omni potentia sua 4 horis ante Auroram coeperunt impellere acies ad insultum in castri expugnationem, durabatque ista expugnatio usque quattuor horis post meridiem incessanter et violenter cum scalis innumeris et aliis instrumentis. Nam adhuc octo cubitorum in altitudine muri exstabant non confracti, per quos insultus et expugnatio fiebat. Totque Turcarum milia sunt interfecta illo die, ut cadavera non solum aequata fuerint muris, sed etiam supereminebant altitudinem illorum murorum fere ubique in castri circuitu, ita quod eo die ultra 6000 Turcarum illic interfecta sunt. Tandem quattuor horis post meridiem illo die cessatum fuit ab expugnatione, quiescebatur utrimque et reficiebantur utrimque omnia. Iamque caesar et bassae et sandiaci omnes valde fuerunt territi tanta strage suorum visa. Sed cum superbia immigrasset in victoria pectora Italorum, eodem ipso die, hoc est, feria tertia exiverunt multi ex eis ad quendam collem castro vicinum clamantes et clamoribus insultantes in haec verba: „Venite, venite Turcae ad expugnationem, ut vobis accidat sicut iis, qui sub muris iacent, accidit. Scitote enim non Germanos nec Hungaros defendere castrum istud, sed scitote hic esse militiam Italicam et strenuos Italos, qui hoc castrum defendunt”. Qua re caesar Turcarum et bassae intellecta, cum iam mane recessum a castro pararent, irati et succensi Italorum clamoribus, feria quarta ante Auroram recentes acies reficiunt easque status eminentioris Turcae una cum caesare equis infestis, hortantur suos de novo ad insultum faciendum. Sed agmina Turcarum instructa, clade hesterna perculsi cadebant in terram neque procedere ad insultum volebant.

GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, No. 930 (enclosure No. 2), f. 5v

Sed caesar ipse manu sua hoc ipsum bassis et eminentioris status Turcis committens, caedere a tergo suos coeperunt et ultra 6000 suorum interfecisse certo perhibentur. Qua re et periculo viso acies instructae tantum sibi existimantes periculi et discriminis vitae a suis, qui eos a tergo caedebant, sicut et ab illis, qui in castro erant, cucurrerunt tandem et atrocissimam pugnam gradientes super cadaveribus hesternorum cum castrensibus commiserant. Sagittatumque est utrimque atrocissime, nam in castro ultra centum quinquaginta bombardae magnae fuerunt.

Iamque cum iterum Itali se victores esse putabant, interea pars ianczarorum in naves Danubianas se coniecit et castrum aquaticum cum aliis Danubianis Turcis invadunt, quod et illico cum magno tamen suorum naufragio, magna vi receperunt crudeliterque in eodem castro aquatico utrimque pugnatum est. Sed Turcae victores per portam parvam illius castri aquatici, quae porta non fuit bene provisa, irruperunt et sua quattuor vexilla in pennis murorum castri illico erexerunt. Qua re visa hi, qui ad muros cum aliis Turcis pugnabant, novitate rei a tergo perterriti, diviserunt acies suas illico alias ad pugnam cum iis Turcis cum iis Turcis, qui iam in castro erant, convertentes. Alii vero nihilo minus muros defendebant, sed unum Turcarum agmen aliis pugnantibus intus in castro ad portam castri prosilierunt illicoque portam effregerunt et hos, qui abextra erant, Turcas immiserunt. Cumque iam Christiani miseri milites in extremo periculo se vidissent, contulerunt se in palatium maius, quod illic est, et ex palatio instauraverunt pugnam se defendentes pugnatumque est et expugnatum illo die octo horis et non plures nisi 200 se dediderunt, qui in turribus aliquibus se clauserunt. Pauci ex illis Itali et Germani seorsum ducti, seorsum vero ii, qui fuerunt Ungari boni viri servitores episcopi Strigoniensis.

In summa non nisi 200 viri capti sunt, nescitur an eis vita donata est, sed et eo ipso die ultra 30000 hominum Turcarum ceciderunt neque incruentam illic caesar Turcarum habuit victoriam. Caesar Turcarum duos pontes per Danubium fecit, unum apud Valiam, quattuor miliaribus supra Budam, alium vero ad Pesth. Tremitur hic, GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, No. 930 (enclosure No. 2), f. 6r fugiunt hic innumeri coetus hominum versus Cassoviam et has hic partes superiores. Caesar Turcarum postulaverat a Monacho et ab aliis dominis Ungariae commeatum exercitui suo, quem si mitterent, pacificos eos sinere vellet.

Miserunt itaque Monachus et alii domini ex Transtibisco multos centum currus cum farinis et ceteros omnis generis pro hominibus commeatus. Dominus etiam Bebek ex universis dominis misit quanto plus potuit et continuo ducitur commeatus. Itaque Deus scit, an hoc commeatu se a perditione salvabunt, et an caesar Turcarum servabit illis fidem. Tanta enim pestilentia et morbi in exercitu Turcarum vigent, ut ipsi Turcae pro certo referant, quod iam ultra 20000 Turcarum tam fame quam peste ac aliis morbis sint mortua, exceptis his, qui sub Valpo 24000 ceciderunt, sub Soklos etiam circiter 30000 eorum interfecta sunt, sub Strigonium autem tot, quot supra descripsi. Nam has caedes et perditionem Turcarum iure iurando Turcus quidam insignis declaravit, qui Turcus nudius tertius alteri etiam iure iurando interposito haec omnia ita facta esse dixit. Dixit etiam idem Turcus, quod omnino statutum est et conclusum consilium apud caesarem Turcarum, quod amplius nunc hac aestate non procedet ad perditionem regni Hungariae, sed retro cedet cito in Turciam. Nam omnes bombardas, quas habuit sub Strigonio et quas in Strigonio accepit, in naves imponi fecit, omnesque naves et omnis armata Danubiana conversa est rostris versus Budam a Strigonio.

Strigonium autem irrefectum caesar reliquit, si autem reparabitur, hoc nescitur adhuc. Unum ex Ungaris, qui et antea provisor castri illius fuit, inter ceteros captivos in castro captum ibidem in castro reliquit, provisionemque totius castri ac omnium rerum ita uti prius habuit, eidem commisit, deditque illi 200 ianczaros et 500 Turcas committendo illi, ut provideat sicut prius omnia illius necessaria.

Cum aliis autem gentibus nescitur, quorsum se convertet, habet adhuc ultra 300000 hominum valentium ad pugnam, exceptis Tartaris, quorum ultra 30000 sunt caesa in Sclavonia per ipsum comitem Schirenski et per quosdam alios, qui illic se congregaverant.

GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, No. 930 (enclosure No. 2), f. 6v

Rettulit tamen idem Turcus, quod eorum adhuc supersunt circiter 60000 milia, hoc etiam pro certo dixit, quod caesar Turcarum et bassae omnino deliberaverunt hos Tartaros adiunctis eis centum Turcarum milibus recta per regnum Poloniae in Moldaviam mittere ad eradicandum funditus funditus Petrum Woiewodam et occupandum eius dominium, ob hoc, quod Petrus Woiewoda personaliter non venit in Ungariam sicut caesar commiserat, hocque signum dedit, quod ita erit et non aliter dicens. Quod si dominus Oczieski, regis nostri orator, qui nunc in castris apud caesarem Turcarum orator est, non expedietur hoc praesenti mense a caesare, tunc ipse Oczieski et cum suis cogetur invitus ducere exercitum Turcicum et Tartaricum per regnum Poloniae in Moldaviam. Sed iste Turcus dixit, quod per Moraviam et Silesiam deberent isti Turcae et Tartari mitti in Poloniam et in Moldaviam.

Quae res, licet videatur esse contra rationem, tamen ego haec volui significare, ut provideatur, ne fortassis per has hic vias propinquiores et montanas Barthheinn videlicet aut Liblianiensem aut per viam Munkacz et Russiam sit transitus iste Turcarum et Tartarorum ex Ungaria in Moldaviam.

Miserunt domini Ungari oratorem suum ad caesarem Turcarum quendam Philipesin cum magnis muneribus, qui omni expugnatione Strigonensi interfuit. De expugnatione Strigonii haec eadem dicit, quae et ille Turcus, quid autem ibi obtinuerit et egerit apud caesarem Turcarum et quid legationis a dominis Ungariae habuerit, hoc(?) privignus meus nullo pacto rescire potuit. Nam hoc secrete inter se ipsos servant domini Hungari et heri primum debuerunt omnes domini Ungariae in Sixow congregari audituri ipsum Philipesi et consulturi, quidnam ultra agere deberent in tali discrimine vitae et omnium rerum suarum.

Sic privignus meus dixit, quod isti duo pontes super Danubium ideo sunt facti per Turcas, quod caesar per hanc hic partem Danubii inter Tybiscum et Danubium redibit in Turciam recta versus castrum Thitel, nam illic sub Slonikamien(se) adhuc in adventu suo hic in Ungariam fecerat aedificari pontem, qui illic GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, No. 930 (enclosure No. 2), f. 7r per Danubium huc usque stat exstructus. Causa autem, cur per hunc partem Danubii caesar revertitur in Turciam, quia ab illa parte Danubii per viam, qua venit omnis commeatus tam humanus quam pro animalibus adeo absumptus est in adventu Turcarum, ut non sit possibile per illam viam eum posse redire.

Miserunt etiam domini Hungariae ad regiam maiestatem Romanorum insignem oratorem dominum Draphi supplicantes maiestati suae, ut adiuvet eos, ne pereant, et ut personaliter veniat ad auxiliandum eis, pollicentes maiestati suae fidem et omnes opes suas ac etiam extremum conatum suum volentes cum maiestate sua personaliter cum liberis ac omnibus subditis suis insurgere, modo possint videre hic in Ungaria personam maiestatis suae. Profecto nisi venerit sua maiestas personaliter in Hungariam, uti hoc aliquoties antea promiserat dominis Ungaris, tunc ego vereor, ne Ungari in extremis periculis suis videndo se esse ex omni parte derelictos, extrema quaerant consilia salutis suae et ne maiestatem regiam excludant a dominiis Hungariae regni.

Dixit etiam haiderwoda dominus Bebek illum Kierdey esse factum subbassam in Buda suspicarique, quod Kierdey deberet esse ductor istorum exercituum Tartaricorum et Turcarum per Poloniam.

Dixit etiam haiderwoiewoda, quod multi czaussae alias gonczi venerunt unus post alium sub hac oppugnatione Strigonensi ad caesarem Turcarum a filiis caesaris ex Constantinopoli nuntiantes caesari, quomodo Persa alias Zophi sex proeliis vicerit filios ipsius caesaris et quadraginta iam dumtaxat miliaribus a Constantinopoli in Asia minori, quam Anaduliam vocant, ferro et igne vastarent omnia. Et adhuc caesar Turcarum ante expugnatum Strigonium ob hoc tres bassas ex campis Strigoniensibus cum gentibus aliquibus remisit in Turciam et se praecedere iussit, et quod ista sit potissimum causa promptioris quam speratur reditus caesaris in Turciam.

Haec Vestram Reverendissimam Dominationem maximopere scire oportere arbitrabar, quae Vestrae Reverendissimae Dominationi propediem hic ablegare mihi visum est.

Cetera nova eis fere similia et certiora 30 die Augusti ex Hungaria ex castris Turcarum a<b> oratore regio domino Oczieski allata sunt, qui haec omnia conGStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, No. 930 (enclosure No. 2), f. 7vfirmat et approbat, solum istius nullam mentionem facit, ut militum Turcic<or>um cadavera aequarent muros. Tamen nuntius domini Oczieski dicit Turcarum inauditum numerum in ista perditione Strigonii periisse. Dicit etiam, qui omnibus istis infortuniis in castris Turcarum interfuit, nonnullos Germanos, Italos et Ungaros post expugnationem implorantes venisse ad bassas propter Deum, ut eos reciperent in fidem suam et baptisati sunt eorum more. Id etiam sciat Vestra Reverendissima Dominatio per capitaneos Strigonii fraude esse captum Strigonium.

Postremo sciat Vestra Reverendissima Dominatio regiam maiestatem 3 Septembris hinc Novam Civitatem versus ablegare, utinam fortunante Dolia. Hisce me iterum Vestrae Reverendissimae Dominationi obsequentissime commendo, quam bene et diu valere ex animo cupio.