Letter #5595
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1536-06-07
received [1536]-06-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra me ad convivium nuptiale consanguineae suae humaniter cf.
At quid, precar, cohonestationis et ornamenti tam festivo convivio praesentia homuncionis tum natura, tum senio iam ingravescente morosi conferre possit? ... illegible⌈...... illegible⌉ Saltare adeo nequeo, ut vix citra pedum molestiam recte ingredi liceat, ciphos coronatos ad exhilarandum convivarum animos haurire non possu stain⌈[u]u stain⌉m. Ad muliebre colloquium et ad sermones lepidos miscendos totus agrestis sum et stupidus. Umbram ergo hominis, aut, si malit, stipitem inaniter locum occupantem habitura foret Reverendissima Dominatio Vestra, si suum alioqui Felicem acciperet hospitem.
Est praeterea aliud, quod etiam v ire volentem me hinc ad diem nuptiis destinatum abesse non sinit, videlicet officia ecclesiastica, quae ad diem Sanctae Trinitatis et deinde mox Sacrosancti Corporis Dominici et eius octavae mihi obeunda veniunt sorte me tangente, quaeque per alium administrare nequeo. Novit venerabilis dominus
Proinde Reverendissimam Dominationem Vestram vehementer oro, dignetur pro sua in omnes humanitate meam absentiam boni consuler stain⌈[r]r stain⌉e et aequo animo ferre. Si quid aliud est, quo voluntati eius more gerere possum, curabo, ne meum officium desideret Dominatio Vestra Reverendissima.
Quam Christus servet et feliciter provehat incolumem. Cuique obsequia mea deditissima esse cupio.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequentissimus