Proxima die Dominica ante ferias Divi Ioannis Baptistae pro carissima Vestrae Reverendissimae Paternitatis ⌊parente⌋, cui perpetuam requiem sedulo precor, exsequias omnibus necessariis dispositis, Deo volente, celebrare constitui. Pro cerae libris quattuor XII grossos exposui. Pro vigiliis integris marca datur, quae partitur in tres partes: unam recipit capellanus, alteram rector scholae, tertiam parrochus. Scripsi tamen Paternitati Vestrae Reverendissimae pro parte mea nihil percepturum me. Pro urna cervisiae, quae datur pulsantibus, s(cutos) VII. Pro pulsatura, quae fit cum omnibus campanis, dantur grossi X, de quibus percipit campanator mediam partem, aliam servat ecclesia. Dominis sacerdotibus ⌊Iacobo⌋ et Simoni, qui eiusmodi intererunt vigiliis et exsequiis et ad eas specialiter vocabuntur, s(cutos) X. Facit in summa - marcas II s(cutos) XXIII. Si autem Reverendissima Paternitas Vestra ex consueta sua clementia et liberalitate aliquid superaddere voluerit, hoc Reverendissimae Paternitatis Vestrae relinquitur arbitrio. Illud tantum exigimus, quod etiam to(tidem) or co(mmuniter)⌈to(tidem)to(tidem) or co(mmuniter)⌉ quispiam civium nostrorum dare consuevit.
Faxit Deus ex infinita sua misericordia, ut hoc, quod facturi sumus et nos facturos bona fide promittimus, carissimae ⌊huic dominae⌋ prosit ad animae suae salutem, fecit enim mihi et omnibus meis, t paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉t quibuscumque etiam potuit, bene. Dignum est, ut ⌊eam⌋ Domino precibus nostris commendatam habeamus.
Quod autem Reverendissima Paternitas Vestra me ⌊domino meo reverendissimo⌋ commendaverit, optime fecit. Vestrae Reverendissimae Paternitati habeo gratiam uti domino meo clementissimo. Tametsi ⌊dominus meus⌋ mihi gratiosus satis est, reddidit tamen Reverendissima Paternitas Vestra nobili hac sua commendatione gratiam hanc multo auctiorem.
Si Reverendissima Paternitas Vestra indiguerit panno Lubaviensi, habebit breviter ex affini meo Bartholomeo, qui habet sororem meam Annam, statuit enim propediem proficisci ad ⌊Kunisbergk⌋, Vestra Reverendissima Paternitas dignetur me certiorem reddere.
Et cum iis me Reverendissimae Paterntiati Vestrae uti domino meo gratiosissimo commendo.