Visits: 964
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #5718

Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1545-02-06
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-02-16

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, AGAD, AZ, 2999, f. 247
2copy in Latin, 18th-century, BK, 222, No. 38, p. 155
3copy in Latin, 18th-century, BCz, 62 (TN), No. 10, p. 37-38

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 210

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverende in Christo Pater et domine syncere nobis dilecte.

Nihil est, quod nobis agat Paternitas Vestra gratias de Wartenbergensibus. Fecimus libenter ita multis in nos Paternitatis Vestrae meritis exigentibus.

Quae vero scripserat ad nos antea de Pucensi negotio, grata nobis acciderunt, neque nos ea res quicquam offendit, quod ita suae erga nos fidei satisfacere contendit, ut factum tamen aliquid nolit contra eam fidem, quam Deo dedit, neque suae professionis ac personae, quam gerit, obliviscatur, quin haec illius religio magis etiam delectat animum nostrum, et quae semper spectatissima nobis fuit fides Reverendae Dominationis Vestrae, eam spectatiorem etiam nobis reddit et probatiorem.

Litteras obligationis, quae sunt apud Reverendam Dominationem Vestram ad nos mitti volumus, sed tempori, dies enim dictus coram nobis Citizens of Gdańsk GdanensibusCitizens of Gdańsk est postridie Dominicae Invocavit. Ad quem diem eas habere velimus.

Quod in schaeda addit de Scultetorum liberis, qua condicione sint in Royal Prussia (Prussia Regalis), region, part of Prussia annexed to the Kingdom of Poland in 1466 under the provisions of the Second Peace of Thornterris nostris PrussiaeRoyal Prussia (Prussia Regalis), region, part of Prussia annexed to the Kingdom of Poland in 1466 under the provisions of the Second Peace of Thorn, libenter accepimus.

Bene valeat.