Letter #574
Ioannes SECUNDUS to Ioannes DANTISCUSMechelen, 1531-12-31
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino
Salutem plurimam.
Ego enim ea petenti mittens tibi, quae tu vir summus et quod rarum in infulatis hominibus apud nos spectatur, omni vel doctrinae vel humanitatis laude cumulatus antistes, quasi tuo iure de manibus meis poteras extorquere, abunde multum videbar assecuturus, si vel
Ut vero epistolam ad me, et manu tua, nec brevem exarares, in qua hominem ignotum, et re nulla quam temeritate admirabilem, velut intimam in familiaritatem receptum, iocis etiam lusibusque tuis adhiberes, vix optandum mihi videbatur. Nam ut carmine invitatus meo, temporis aliquantum a negotiis tuis recisum, intempestiva loquacitate molesto poetae impenderes, multo etiam minus praesumendum mihi arbitrabar. Fecisti rem tu quidem exposita ista et effusa in omnes benevolentia tua non indignam, ad hoc homuncione indignissimam profecto; quem si penitius introspectum cognoscas, damnes nimirum prodigalitatem humanitatis tuae. Sed quid autem damnes eam virtutem, quae ut in vilissimum quemque collocatur, ita elucescit maxime, plurimumque et gratiae meretur et laudis? Ego quidem, pro tali erga me animo, gratiam habeo tibi non intermorituram umquam. Laudes autem tuas decantare non tam nolo quam non possum, et ipse tua iam olim buccina famae tuae in longinquam posteritatem AAWO, AB, D. 3, f. 37v iter parasti.
Ad epistolam tuam quid respondebo? Quae me tam in caelatura felicem admiratur, et secundum, ut tertium accedere non patiatur; omnes scilicet artifices longo a me intervallo secludens. O infortunium, nimirum nunc experior quid sit in ea apud homines existimatione circumferri, cui par esse non possis. Quamquam sane tertium mihi, quin et secundum inveniri aegre posse, ipse confitear necesse est; quippe quem priorem agnoscat nemo, omnes antecedant. Sed haec peregrina in arte inscitia ne mihi fraudi foret priore epistola satis mihi videor deprecatus. Ineptis autem meis chartis et Elegiis illis, quas mediocribus neque doctissimis hominibus conscriptas, nimis tibi video familiares quam dari veniam expectabo? Aetas haec, quae illa tueri potest, pro his quoque intercedat oportet.
De Iulia quae iocaris legi quam lubentissime, et gratulatus sum Musis meis, quae in argumento sive vero, sive ficto, sive mixto, probabiliter, recte, et non aliene versatae sunt. Gratulatus sum et sculpturae, quae
Tametsi, quantum quidem memoria repetere possum, Iuliam tibi in fundo missae capsulae videor collocasse. Fortassis erro, certe sic facere constitueram; videlicet hoc modo tacite indicaturus tibi, cupire me, ne in apertum proferat. Id quod ab
Venerandissimo Reverendissimoque Domino subiectissimus