Letter #604
Lodovico ALIFIO to Ioannes DANTISCUSBari, 1531-03-24
received Ghent (Gandavum), [1531]-05-25 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Apud s(acram) or s(acratissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(acratissimam)⌉ caesaream et catholicam maiestatem
Reverendissime in Christo Pater et Domine, mi domine et frater honorandissime. Post solitam commendationem.
Praeter alia gravamina, quibus hic status serenissimarum maiestatum dominorum nostrorum colendissimorum opprimitur, unum est, quod me maximopere cruciat. Civitas Barensis mercatorum omnis generis plena est et undique huc confluunt commerciorum gratia. Navigia undique adveniebant varia mercantiarum genera advehentia. His proxime elapsis diebus a sancto collaterali concilio exiit edictum, ut omnia navigia, quae in Apuliam pervenerint, cogantur ire Barolum, ad onerandum sal, quod in alteram provinciam, quae Brutium v stain⌈[v]v stain⌉ocatur, conduci debet. Quamobrem nulla istuc navigia veniunt, nec venire praesumunt, ne angarientur, quod quantum huic statui noceat, minime credi potest ms. possent(!) ⌈potestpotest ms. possent(!) ⌉. Multorum milium ducatorum dam ms. n(!) ⌈mm ms. n(!) ⌉na ab hoc severo edicto procedunt. Ad sanctum collaterale concilium confugi et non nisi verba reportavi, nam regnum est acephalon et unusquis written over que⌈quequisquis written over que⌉que ex caesareis officialibus se regem gerit palamque profitetur. Idcirco ad Dominationem Vestram Reverendissimam recursum habere volui, illam rogando, velit apud s(acram) or s(acratissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(acratissimam)⌉ maiestatem caesaream totis viribus niti, ut aliquae litterae favorabiles expediantur, quibus detur licentia navigiis Barum venientibus impune veniendi, standi, morandi et abeundi, nec possint aliquo pacto angariari 62v. seu detineri et impediri quavis ex causa, ne mercatorum commercia distrahantur et alio ire cogantur in maximam iacturam et damnum proventuum serenissimarum maiestatum. In aliis civitatibus solent esse tot navigia, quot written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉tt written over ...⌉... illegible⌈...... illegible⌉ regius fiscus habere voluerit. Quapropter absque praeiudicio servitii maiestatis caesareae written over s⌈saeae written over s⌉ possent istae litterae in nostrum favorem expediri, quae si obtentae fuerint, nihil utilius in rem dominorum nostrorum colendissimorum cedere posse reor. Rogo igitur Dominationem Vestram Reverendissimam, curet solita sua diligentia hanc gratiam a caesare obtinere, ut saltim civitas Barensis a tanto onere respirare possit et maiestates serenissimae cognoscant a s(acra) or s(acratissima)⌈s(acra)s(acra) or s(acratissima)⌉ maiestate caesarea benignis oculis res suas et statum suum conspici. Cetera suppleat Dominatio Vestra Reverendissima, cui me et servitia mea ex corde commendo.
Dat(ae)
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis ad vota paratissimus