cf. Ioannes DANTISCUS to Mauritius FERBER [Löbau (Lubawa)], [1537-02-25 — 1537-03-06], CIDTC IDL 7404, letter lost⌊Litterascf. Ioannes DANTISCUS to Mauritius FERBER [Löbau (Lubawa)], [1537-02-25 — 1537-03-06], CIDTC IDL 7404, letter lost⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, licet pro magnitudine et multitudine negotiorum in eis contentorum prolixas, mihi tamen vel eo nomine gratissimas, una cum omnibus aliis scripturis ad me missis ex praesenti eius nuntio accepi. Pro quibus universis et singulari erga me Reverendissimae Dominationis Vestrae amoris observantia gratias ago, quas possum, maximas.
Ceterum quandoquidem talia quaedam sunt, quae haudquaquam exspectassem mihique persuasissem, fuisse Reverendissimae Dominationi Vestrae atque aliis Council of Royal Prussia the most important local authority in Royal Prussia. It consisted of two bishops (of Ermland (Warmia), who served as the Council’s president, and of Kulm (Chełmno)), three voivodes (of Kulm, Marienburg (Malbork), and Pomerania), three castellans (of Kulm, Elbing (Elbląg), and Gdańsk (Danzig)), three chamberlains (of Kulm, Marienburg, and Pomerania), and representatives of the three Great Prussian Cities – Gdańsk, Thorn (Toruń), and Elbing (ACHREMCZYK 2016, p. 17-18)⌊dominis consiliariisCouncil of Royal Prussia the most important local authority in Royal Prussia. It consisted of two bishops (of Ermland (Warmia), who served as the Council’s president, and of Kulm (Chełmno)), three voivodes (of Kulm, Marienburg (Malbork), and Pomerania), three castellans (of Kulm, Elbing (Elbląg), and Gdańsk (Danzig)), three chamberlains (of Kulm, Marienburg, and Pomerania), and representatives of the three Great Prussian Cities – Gdańsk, Thorn (Toruń), and Elbing (ACHREMCZYK 2016, p. 17-18)⌋, imo Royal Prussia (Prussia Regalis), region, part of Prussia annexed to the Kingdom of Poland in 1466 under the provisions of the Second Peace of Thorn⌊terris PrussiaeRoyal Prussia (Prussia Regalis), region, part of Prussia annexed to the Kingdom of Poland in 1466 under the provisions of the Second Peace of Thorn⌋ in Diet of Poland ⌊comitiisDiet of Poland ⌋ istis Cracoviensibus eventura, quae tamen evenerunt quaeque me alioqui afflictatissimae valetudinis ita turbatum, perplexum atque distractum reddiderunt, ut paene non inveniam, quid tam festinanter respondeam. Famulum igitur hunc Reverendissimae Dominationis Vestrae, ne longiorem hic moram trahat, remitto, retentis scripturis omnibus donec exscribantur, et interim, resumpto animo atque viribus, melius quid respondeam, sim deliberaturus. Quo facto, intra triduum per proprium meum nuntium cf. Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUS 1537-02-23 — 1537-03-08, CIDTC IDL 6511, letter lost⌊rescribamcf. Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUS 1537-02-23 — 1537-03-08, CIDTC IDL 6511, letter lost⌋ fusius de omnibus ad Reverendissimam Dominationem Vestram. Qui etiam mihi responsum a Reverendissime Dominatione Vestra (ne plus aequo eam fatigem) repotrare queat.
Cupio interea Reverendissimam Dominationem Vestram, cuius precibus valetudinem meam commendo, salvam ac felicem esse.