Letter #6479
Ioannes DANTISCUS to Cornelis DE SCHEPPER1541-03-01
Letter lost, mentioned in IDL 2394: Postquam intellexissem post illas, quas nudius tertius, hoc est prima huius, ad te dedi, quod meae 10 Ianuarii novissime ad te datae interierint, ad quas te remisi, ne putes tibi imponi, iussi ex schedis istas transscribi, quas amanuensis in omnem eventum servare solet. Cur autem fasciculus ille litterarum per eum, qui civis fuit Cracoviensis et illas Georgio Hegel Fuggarorum factori ex Thoronia reddendas acceperat, perditus sit, me praeterit. — — Haec te latere nolui, ut scias ad te et alias omnes esse duplicatas, quas non misissem, nisi illarum a me in novissimis facta fuisset mentio, ne, amici mei, putaretis me confingere, quod semper, ut nosti, a me fuit alienissimum. |