Visits: 38803
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #6698

Ioannes DANTISCUS to Cornelis DE SCHEPPER
1545 December or 1546 January

Letter lost, mentioned in IDL 2974: Optatissimas litteras tuas, postquam diu per Brabantiam Hannoniamque vagatae fuere, tandem sub finem Quadragesimae Londini in Anglia recepi. — — Utcumque sit, pervenere illae ad me integrae sanaeque, quod in ea temporum iniuria obsidentibus mare Gallorum Anglorumque classibus miraculi loco haberi debet. Quodque magis mirere, pertulit eas ad me veredarius Anglicae gentis, homo, qui, si compertum habuisset, quod illae continent de sua gente regeque, sane haud umquam exhibuisset. — — Ceterum hominis mihi singulari indissolubilique amicitia coniuncti consuetudine uti frui non est datum ab eo tempore, quo tuae ad me perlatae sunt litterae — — Redibo nunc ad epistolam tuam, qua me admones, uti perpendam me ex privigna avum effectum praeter matheseos meae voluntatem — — Et hactenus ad litteras. — — Serenissimae reginae Mariae commendationes tuas feci. Quae certe tui est amantissima avideque audivit recensentem nonnulla capita epistulae tuae — — De iis, quae tum ad te perferebantur de caesare, cum litteras eas scriberes, scio pridem te veritatem intellexisse; IDL 3001: Scripsi ad te superiore mense Iunio de iis, quae tunc occurrebant atque, ut opinor, satis copiose ad litteras tuas
Source images available for registered users only