Letter #7047
Nardino CELINESE to Ioannes DANTISCUSs.l., [1516-06?]
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Flexanimum Pytho labia fovere tua
Et tibi nascenti Charites castamque Dyonem
Corporis atque animi composuisse decus
Hoc decus aluit cors Musarum excepit alendum
Blandae meletheo nectare pavit apis
Largius hausisti dulces Tytharesidas(?) undas
Et quas excussit Belorofontis(!) equus
Te super excelso Parnassi vertice montis
Edocuit numeros pulcher Apollo suos
Inde coronatus lauro praecinctus et auro
Duxisti Aonidum per iuga summa choros
Nec satis hoc fuit ascendisti Palladis arces
Occurritque libens in tua vota dea
Isaeo quales dicendi tradidit artes
Dantisco tales docta Minerva dedit
Carneadem oratorem attoniti stupuere Quirites
Nec minus Euganei te stupuere patres
Obstupuit caesar de rebus magnis agentem
Atque ostendentem publica nostra mala
Quae vafer Othomanus per multos intulit annos
Atque inferre minax terribilisque parat
Huic cessit Bellona ferox et clara triumphis
Quae Latii quondam gloria Martis erat
Qua sol exoritur medium qua fertur in orbem
Cum populis urbes plurima regna tenet
Cetera in Europa quae nobis pauca supersunt
Vel furto sperat vincere sine/sive dolo
Induperatoris nomen sibi praedo superbus
Vendicat et mundum credit haerere manu
Communem tu quaeris opem tu regibus instas
Expergiscantur paeniteatque more
Vnanimes ineant bellum terraque marique
Vicibus accendant proelia quisque suis
Et contra insurgant crudelem fortiter hostem
Turcarumque animos et fera corda doment
Tanta est tibi animi gravitas et gratia linguae
Ut vel discordes conciliare queas
Victrices aquilas et formidata movere
In commune bonum caesaris arma potes
Auspiciis cuius festa cum pace redibunt
Aurea libertas, unica religio
Quare tam pulchrum factu fierique necesse
Humano generi perfice laudis opus
Interea exspecto ut rebus feliciter actis
Incolumis redeas tunc ego magna canam.
Telos