» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #7142

Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE
1543-02-13 — 1543-02-20

Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 4783: Quaternis litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae puto me nondum respondisse, quae X huius datae sunt, fere nihil habebant, nisi de litteris regis in negotio Danico, quarum alteras dominis consiliariis inscriptas domino castellano Gedanensi misi, nondum receptas, alteras domini Gedanenses mox acceperunt. Eas, quae XI huius scriptae sunt meis respondentes, iam octidiurnas accepi, quas praeverterant illae XIII huius datae cum iunctis litteris regiis ad Reverendissimam Dominationem Vestram, quas nemini communicatas nunc remitto - - Nam, ne nunc quidem illi ad personalem comparitionem vacantur, velit, oro, Reverendissima Dominatio Vestra saltem ob publicam quietem his rebus sua authoritate consulere ac efficere apud regiam maiestatem, ne quid in eos durius decernatur, praesertim vero hunc patruelem meum gratiae et protectioni Reverendissimae Dominationis Vestrae commendo, quam novissimis etiam ad me per servitorem Gedanensium datis litteris cognovi bene inclinatam ad sedandum animum regium, ut mitius cum citatis procedatur. - - Quod igitur eas litteras postremas attinet, placuit mihi de scribendo ad maiestatem regiam consilium et sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae, misique omnia descripta per proprium meum nuntium dominis palatino Pom(eraniae) ac Culmensi et Elbingensi castellanis, qui suam sententiam ad me scriptam mittant, ad dominos vero Marieburgensem palatinum et castellanum Gedanensem per illum ad me missum civitatis famulum, qui illorum quoque sententias scriptas ad Reverendissimam Dominationem Vestram referret.