Visits: 44
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #7252

Ioannes DANTISCUS to Kaspar HANNAU
before 1538-10-29

Letter lost,

mentioned in IDL 1985:

De cancellario igitur nulla spes, de librario tamen habeo, quod pollicear. Est hic a ministeriis cuiusdam doctoris adulescens, quantum ex aliis deprehendere licuit, moribus inculpatis, mediocris staturae, genis rara languine conspersis, natione Polonus, Germanicam tamen linguam exacte tenet. De eruditione aut ingenio eius nihil affirmo, manum non possum non probare, siquidem sic scite scribit, cui ut hac in parte cederet non videam. Qui, cum vocatus ad me esset, inter alia rogavi, susciperetne scribae officium apud Reverendissimam Amplitudinem Tuam, non abnuit quidem ille, salarium autem ne isthuc ivisse poeniteret, scire ex me voluit. Ego nihil certi ausus promittere (nullam enim eius in litteris Reverendissima Amplitudo Tua mentionem fecit), dixi fidei se Reverendissimae Amplitudinis Tuae commiteret, quae aequum non denegabit, quodque qui hoc fecere, facti numquam poenituisset.

perhaps this letter was delivered to Cracow together with IDL 7203, IDL 7201, IDL 6679

Source images available for registered users only