Letter #7489
Achatius von ZEHMEN Jr to Ioannes DANTISCUSbefore 1548-07-03
Letter lost, IDL 3401: Quod saepius nos tuis litteris invisis, nobis est gratissimum et delectamur isto tuo erga nos amore et complacendi, quo uteris, studio , eo enim cotidie te nobis reddis cariorem, ita ut minime tibi, quod tamen novissimis tuis litteris facere videris, de nostro erga te benevolo animo sit dubitandum, amamus te plurimum, idque ob honestos tuos mores et excultum ingenium, et vellemus nobis aliquando exhiberi occasionem, quo hanc nostram benevolentiam tibi possemus reddere testatiorem, numquam deerit prona nostra voluntas. |