Visits: 1586
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #906

Leonard NIEDERHOFF to Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1533-03-08


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 243, p. 273-276

Prints:
1AT 15 No. 121, p. 166-167 (in extenso; Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 243, p. 273

reverendissime in Christo pater et domine, domine mi unice colendisime. Se Reverendissimae Dominationi Vestrae totum commendat et offert.

Iam litteras atque responsum Reverendissimae Dominationis Vestrae et exspecto et peto, omnium autem maxime, quid in negotio Livonico habet. Ad me nihil dignum stain[num]num stain pervenit praeterquam litterae reverendissimi domini episcopi Oziliensis, quo stain[uo]uo stain perfidissimus subditus suae reverendissimae dominationis Georgius de Unger stain[er]er stainenn arcem Habsel atque Lode in favorem illustr stain[tr]tr stainis domini marchionis Wilhelmi LX equitibus in stain[in]in stainterceperit, ut quoque mentem meam reverendissimae dominationi su stain[su]su stainae hac in re significem et si quid in favorem miserae ecclesiae suae possim, nunc sedule faciam, hortatur. Praeterea conventionem dominorum atque civitatum pro festo Trium Regum futuram significat, in qua, ut audio, nihil peculiare actum est, praeterquam quod ipsum Georgium de Ungerenn communi edicto iniquum et perfidum declararunt et si quis ultra aut vi aut armis aliquem invaserit, tunc omnes domini Livoniae contra invasorem armata manu unanimiter progredi fortiter stipularunt. Ego in dies certum nuntium exspecto. Scribitur mihi, quod nihil tute ad me mittere audent, sed per Lituaniam brevi missuros. Quando quid dignum habuero, ad Reverendissimam Dominationem Vestram cum primis significabo. Ceterum quando regia maiestas in favorem illustris BCz, 243, p. 274 domini marchionis Wilhelmi generosum dominum castellanum Culmensem in Livoniam on the marginin Livoniamin Livoniam on the margin mittit et, ut audio, forsitan egregius dominus doctor Iohannes Reneck, gener Reverendissimae Dominationis Vestrae, una cum illo iturus sit: o quam bonum et fructiferum foret, alicui in aurem aurem dare intelligere hanc tragoediam sacrae regiae maiestati, ubi rem intelliget, non posse non multum disciplicere, intelligent paper damaged[t]t paper damagedi satis etc. Mitto etiam Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras generosi domini Achacii hidden by binding[ii]ii hidden by binding Czhem ad me datas, praesentibus adiunctas. Quid perscribit, Reverendissima Dominatio Vestra intelliget. Ego non puto, quod hoc quaerat, quod petit, sed aliud vult intelligere, an ego aut quis alter iam aut maiestati regiae, aut apud aulam negotium Livoniensium agat. Haec Reverendissimae Dominationi Vestrae sacra fide dicta atque litteras missas obsecro mihique hidden by binding[ue]ue hidden by binding cum praesenti nuntio remittere dignetur. Campensium Ecclesiasten Reverendissimae Dominationi Vestrae, Campensi similiter, uti Reverendissima Dominatio Vestra mandavit, etiam transmitto, ita, ut ad me cum usura cumprimis redeat, oro.

Gdani diutius, quam volui, moratus sum, ubi fortiter Reverendissimae Dominationis Vestrae sanitatem bibens, ter quaterque bibens, numquam, quo vivus, insanior factus sum. Si Reverendissima Dominatio Vestra in vocatione reverendi domini episcopi Tarbatensis a caesarea maiestate, sicuti Marienburgi rogavi, quidquam assecuta est, me certiorem reddere non gravetur BCz, 243, p. 275 et felicissime vivat, valeat optime et me, suae Reverendissimae Dominationis Vestrae Leonardum, favore gratiaque et pietate innata prosequatur, obsecro.

Postscript:

Has litteras Reverendissima Dominatio Vestra in cinerem redigat, supplico.

Reverendissimae Dominationis Vestrae Leonard Niederhoff (*ca. 1485 – †1545), doctor of both canon and civil law, friend of Nicolaus Copernicus and executor of his will; studied in Cracow, Leipzig and Rome, where he obtained a doctoral degree; from 1511 parish priest of St. Bartholomew's Church in Gdańsk (Danzig); from 1515 Canon of Ermland (Warmia), and from 1519 Canon of Dorpat; from 1532 Dean of the Ermland Chapter; he also had a canonry in Kulm from which he resigned in 1533. In 1530, after Dantiscus' resignation, became a parish priest of the Blessed Virgin Mary Church in Gdańsk (KOPICZKO 2, p. 231; SBKW, p. 175)Leonardus NiderhofLeonard Niederhoff (*ca. 1485 – †1545), doctor of both canon and civil law, friend of Nicolaus Copernicus and executor of his will; studied in Cracow, Leipzig and Rome, where he obtained a doctoral degree; from 1511 parish priest of St. Bartholomew's Church in Gdańsk (Danzig); from 1515 Canon of Ermland (Warmia), and from 1519 Canon of Dorpat; from 1532 Dean of the Ermland Chapter; he also had a canonry in Kulm from which he resigned in 1533. In 1530, after Dantiscus' resignation, became a parish priest of the Blessed Virgin Mary Church in Gdańsk (KOPICZKO 2, p. 231; SBKW, p. 175) servitor