Visits: 1063
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #909

Wojciech KIJEWSKI to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1533-03-11
            received [1533]-03-25

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 67, f. 179

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 237

Prints:
1AT 15 No. 137, p. 184-185 (in extenso; Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D. 67, f. 179r

Reverendisime in Christo pater et domine, domine colendissime.

Cum dominus Fabianus, aulicus reginalis maiestatis, mihi rettulisset servitorem hunc Dominationis Vestrae Reverendissimae in eas rationes esse redactum, quod non nisi simul cum domino Philippo Holknerio, qui tum quoque iamiam discedebat, illum exire hinc oporteret, neque viderem dominum meum reverendissimum esse adeo tum adhuc a cura reipublicae expeditum, quod absolvendo eidem ipsi servitori Dominationis Vestrae Reverendissimae vacare commode potuisset, malui dare illi perferendas ad Dominationem Vestram Reverendissimam litteras et mandata regia, quorum exempla huc miserat, reliquam vero expeditionis partem Dominatio Vestra Reverendissima brevi accipiet. Rerum novarum nihil est hic praeter id, quod Posonii tractatur de pace stabilienda inter reges Hungariae, feruntur autem esse duodecim milia Thurcorum equitum et peditum Budae et circumcirca in eum eventum, ut si pax ipsa stabiliri non posset, invadant Moraviam, quae regio, ut non ignorat Dominatio Vestra Reverendissima, est quidem populosissima, sed quae supina et oscitans est ad tractandas res bellicas. Cras efferetur hinc funus domini olim castellani Cracoviensis cum apparatu regifico. Dominus praepositus Varmiensis propendere videtur versus Varmiam, addixit se tamen ante aliquot dies servitio principis, ut saltem hoc genere superinscribedgeneregenere superinscribed lenocinii spei suae assequendi episcopatus, iam olim conceptae, subveniat, qui, ut video, aegre ab aula divellitur, quam tamen relinquere cogitur propter tenues suas facultates. Me gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae ex animo commendo valereque illam sanam ac felicem in multos annos vehementer desidero.

Vestrae Dominationis Reverendissimae servitor Wojciech Kijewski (Wojciech Kijowski, Wojciech Kilewski, Albert Kijowski) (*ca. 1495 – †1566), from 1518 scribe in the royal chancellery; 1531-1535 secretary to Vice-Chancellor Piotr Tomicki; from 1532 Dean of the Collegiate Chapter in Sącz; from 1523 Canon of Kulm (Chełmno); from 1532 Canon of Ermland (Warmia); from 1533 Canon of Włocławek; from 1547 Canon of Cracow; representative of the Ermland Church at the royal court (KOPICZKO 2, p. 147; SBKW, p. 112-113)Albertus KieviensisWojciech Kijewski (Wojciech Kijowski, Wojciech Kilewski, Albert Kijowski) (*ca. 1495 – †1566), from 1518 scribe in the royal chancellery; 1531-1535 secretary to Vice-Chancellor Piotr Tomicki; from 1532 Dean of the Collegiate Chapter in Sącz; from 1523 Canon of Kulm (Chełmno); from 1532 Canon of Ermland (Warmia); from 1533 Canon of Włocławek; from 1547 Canon of Cracow; representative of the Ermland Church at the royal court (KOPICZKO 2, p. 147; SBKW, p. 112-113)