Acceperunt hic Serenissimae Maiestatis Vestrae consiliarii litteras, quas ultima Ianuarii ad eos in negotio duorum ⌊praeconsulum⌋ ex Gedano citatorum dari iussit, quibus respondit iis, quas nuper ex ⌊Marienburgensi conventu⌋ ad Serenissimam Maiestatem Vestram pro duobus illis ⌊praeconsulibus⌋ dederunt. Lectis itaque eisdem potior pars dominorum consiliariorum, reverendissimus utpote dominus ⌊episcopus Culmensis⌋, magnifici domini ⌊Pomeraniae⌋ et ⌊Marienburgensis⌋ palatini generosique ⌊Culmensis⌋, ⌊Elbingensis⌋ atque ⌊Gedanensis⌋ castellani, cum ipsis convenire nisi in comitiis liceat, hoc quod Serenissimae Maiestati Vestrae respondendum sunt arbitrati, ad me ratione officii perscripserunt orantes, ut ego de eorum votis ac desideriis Serenissimae Maiestati Vestrae significationem facerem, quod cum ex debito negare non potui, Serenissimae Maiestati Vestrae humillime supplico ea a me cum gratia accipiat.
Agunt in primis una mecum Serenissimae Maiestati Vestrae quantum possunt demissius domini consiliarii immensas gratias pro ea benignitate, quam ad eorum diligentem commendationem duobus istis ⌊citatis⌋ praeconsulibus in remissione noxae, quod ad dictum eis diem per se non comparuerunt, clementer praestiterit. Ceterum, cum illis alium terminum pro feria secunda post dominicam Laetare instantem ad comparendum designaverit ipsisque neque in priore citatione neque in hac novissima, ut se personaliter tribunali Serenissimae Maiestatis Vestrae statuant, mandatum sit, procuratoremque suum igitur cum plena facultate missum in curia Serenissimae Maiestatis Vestrae habeant per seque in tam angusto ad tribunal Serenissimae Maiestatis Vestrae
tempore accedere commode non potuerint. Rogant ipsi domini consiliarii Serenissimam Maiestatem Vestram quam humillime, ne quid gravius in secundo praefixo termino, eo quod se adeo celeriter Serenissimae Maiestati Vestrae statuere nequiverint, contra eos praesente eorum procuratore decerni permittere velit, quin potius hanc causam in has terras pro futuris comitiis discutiendam vel certis hic commissariis, quos cum iis terris deligendos putaverit, committere dignetur. Qui haud dubie pro fide et observantia sua erga Serenissimam Maiestatem Vestram causam hanc sine ullo voluntatis auctoritatisque Serenissimae Maiestatis Vestrae offendiculo tractabunt et transigent. Quod si (ut non sperant) hoc ipsum a Serenissima Maiestate Vestra impetrare non valeant illaque omnino sic habere velit, ut se hi duo praeconsules in personis propriis Serenissimae Maiestati Vestrae offerant, ipsi domini consiliarii Serenissimae Maiestati Vestrae humillime supplicant, ut illis ⌊citatis⌋ usque ad aliquem diem mensis Maii proximum termini eiusmodi prorogatione gratiose concedat. Qua in re gratissimam hanc illis fieri gratiam humillime a Serenissima Maiestate Vestra petunt ad haec tempora pro quiete, tranquillitateque publica conservanda, convenientissimam atque plurimum accommodam. Haec, quemadmodum a me
postulatum est, in notitiam Serenissimae Maiestatis Vestrae diligenter suppliciterque pro debito officii mei deducenda existimavi, utque ea aequi bonique Serenissima Maiestas Vestra clementer consulat oro humillimeque me illi commendo. Quam ut dominus Deus diutissime sospitet prosperetque in omnibus, precor ex animo.