BCz 243, p. 257
Reverendis<s>ime Domine, merito nobis colende.
Incolumitate(!) et felicitate(!) Vestrae Reverendissimae Paternitati plurimum congratulamur. Cum om<n>ino sanitas Vestrae Reverendissimae Paternitatis no nobis multum af<f>ert laetitiae, utinam tempora in longaeva incolumis exsistat.
Duximus nostris litteris Vestram Reverendissimam Paternitatem
esse avisatam. In eo quo(que) nos Vestrae Reverendissimae Paternitatis factor af<f>icit multis turbationibus as<s>ere paper damaged⌈[re]re paper damaged⌉ns nos esse falsos homines, fraudulentos nos omnes nominans alias szdrayczamy, quomodo scripsimus litteras ad Vestram Reverendissimam Paternitatem falsas super ipsum.
Nos scimus, quia nihil false scripsimus, quod dolemus omnes de infamia, quam nobis intulit. Nos conventione facta statuimus in animis nostris vice versa scribere ad Vestram Reverendissimam Paternitatem, ut prius scripsimus de ecclesia, quia stillat tempore pluvioso, ipse nihil curat de reformatione. Scripsimus ad Vestram Reverendissimam Paternitatem pro factore, ut prius, et petimus ut Dominum nostrum, dignetur Vestra Reverendissima Paternitas alium ms. illum(!)
⌈aliumalium ms. illum(!)
⌉ nobis dare{t}.
Scripsimus in primis nostris litteris Vestrae Reverendissimae Paternitati de sacerdotibus, qui sunt diligentes circa of<f>icia sua, t(ame)n multociens conquesti sunt nobis de tribulationibus et iniuriis, qua paper damaged⌈[ua]ua paper damaged⌉s pas<s>i sunt a factore Vestrae Reverendissimae Paternitatis. Nos omnes insimul petimus humiliter Vestram Reverendissimam Paternitatem, ut non molestarentur, quia in nullo sunt suspecti t(a)m diligentes, quod nobis bene constat. Petimus q(uoque) Vestram Reverendissimam Paternitatem, ut non moveantur de locis suis.
Iterum petimus ad ostendendas sibi litteras prius scriptas ad Vestram Reverendissimam Paternitatem, seu copias litterarum sibi ostendendas, quas scripsimus ad Vestram Reverendissimam Paternitatem.
Iterum iste praesentium ostensor, quaecumque ante dicebat, et nunc coram Vestra Reverendissima Paternitate. Ista sunt vera, quia inveniuntur in veritate de omnibus rebus, de pecu paper damaged⌈[cu]cu paper damaged⌉niis et de aliis, de quibus omnibus bene scimus. T(u)m velit Vestra Reverendissima Paternitas mit<t>ere aliu paper damaged⌈[iu]iu paper damaged⌉m nuntium, nos omnes coram nuntio Vestrae Reverendissimae Paternitatis dicemus ea, quae sunt vera et qua paper damaged⌈[qua]qua paper damaged⌉e scimus.
Et nos gratia(!) Vestrae Reverendissimae Paternitatis saepis<s>ime recom<m>endatos facimus. Nos sua gratia dignetur amplecti ut Dominus noster et pastor gratiosis<s>imus.