Osoby związane z Ioannes HIMMELREICH Znaleziono: 2 Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Ioannes HIMMELREICH
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 5 zachowanych: 4 + zaginionych: 1 1 | IDL 450 | Ioannes HIMMELREICH do Ioannes DANTISCUS, Thorn (Toruń), [1537]-07-12 | odebrano [1537]-07-14
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, AAWO, AB, D.102, k. 140
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D.100, f. 140v
Reverendissimo in Christo Principi et Domino, ⌊domino Ioanni, ecclesiae Culmensis praesuli⌋, domino ac maecenati suo observandissimo ad manus proprias
AAWO, AB, D.100, f. 140r
Non mihi in praesens, Reverendissime in Christo Princeps, occurrunt verba,
quibus tibi, maecenati meo liberalissimo pro tuis in me collatis beneficiis grates gratias agere possum. Qui, quidquid in me valetudinis atque sanae mentis est, id Reverendissimae Amplitudini Tuae acceptum refero, sumopere petens atque obsecrans, ne aegre ferendo cyrurgico meo, qui artis suae specimen in adversa valetudine expressit, decem florenis meo nomine pro labore haud immodico satisfacere velis. Polliceor enim atque sancte promitto, quamprimum facultates meae aeneae (qui iam sum custos pauperis horti) ex studio Culmensi auctiores ditioresque fuerint, abunde sine mora Reverendissimae Celsitudini Tuae renumerando responsurum. Quod reliquum est, ago habeoque tibi pro acceptis ab eximio viro domino doctori Hieronimo vestimentis gratias quas possim interim maximas, quas utinam referre possim cumulatissimas. Nullus namque labor mihi tam difficilis molestus atque arduus videbitur, quem non levissimum iucundissimumque, quo tantam regalem munificentiam atque liberalitatem aequem atque remunerem, credam. Vale. Deus Optimus Maximus Reverendissimae Amplitudini Tuae benefaxit atque vota animi secundet novisque honoribus augeat. Thoruniae, duodecimo Iulii.
| | 2 | IDL 7155 | Ioannes DANTISCUS do Ioannes HIMMELREICH, before 1538-01-14 List zaginiony | List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 1829: Et ut voluit proximis litteris Reverendissima Paternitas Tua, nepotibus ex germanis sororibus gratificatus sum, gratificaborque lubens, quos ambos ita tractabo, ut recepi, qui neque studium, neque officium meum in perdiscendis politioribus litteris Musisque mansuetioribus desiderabunt. | | | 3 | IDL 1829 | Ioannes HIMMELREICH do Ioannes DANTISCUS, Althausen (Starogród)?, 1538-01-14 | odebrano [1538]-01-16
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, AAWO, AB, D. 6, k. 29
| 2 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 327
|
Publikacje: 1 | HIPLER 1891 Nr 47, s. 544-545 (in extenso; niemiecki regest) | 2 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 376, s. 407 (angielski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 6, f. 29v
Amplissimo Principi Domino ⌊Ioanni Dei gratia diocesis Varmiensis episcopo⌋, maecenati suo liberalissimo patrique nutricio in manus proprias.
⌊Lubaviae⌋
AAWO, AB, D. 6, f. 29r
„
cf. Verg. A. 4.539 et bene apud memores veteris stat gratia facti? ⌊Et bene apud veteres memores stat gratia facticf. Verg. A. 4.539 et bene apud memores veteris stat gratia facti? ⌋”, inquit ⌊quidam⌋, Amplissime Princeps, magni nominis absque ⌊Christo⌋ sapiens. Ego vero tot tantisque a Reverendissima Paternitate Tua affectus beneficiis, tantum abest, ut aequare nequeam. O, utinam referre aliquando cumulatissime possem, qui superiora memini a liberalitate Reverendissimae Paternitatis Tuae profecta, quae semper animo meo fixa manebunt, et semper ex conscientia (cf. Quint. Inst. 5.11.41.3 Conscientia mille testes ⌊quae mille testescf. Quint. Inst. 5.11.41.3 Conscientia mille testes ⌋) metior mea. Et ut voluit proximis ⌊⌋ Reverendissima Paternitas Tua, nepotibus ex germanis sororibus gratificatus sum, gratificaborque lubens, quos ambos ita tractabo, ut recepi, qui neque studium, neque officium meum in perdiscendis politioribus ms. pollicoribus(!)
⌈politioribuspolitioribus ms. pollicoribus(!)
⌉ litteris ⌊Musis⌋que mansuetioribus desiderabunt. Neque sum tam inhumano ingenio neque tam imperitus, ut quicquid officii atque laboris et diligentiae in nepotes Reverendissimae Paternitatis Tuae [c]ontul{l}erim on the margin⌈c hidden by binding⌈[c]c hidden by binding⌉ontul{l}erim[c]ontul{l}erim on the margin⌉, id te ita accipere, ut in Reverendissimam Paternitatem Tuam putem contulisse.
Nunc in hac re Reverendissimam Paternitatem Tuam deprecor, quo written over ae⌈aeoo written over ae⌉ hunc meum laborem scholasticum alteri delegabit, ut possim ad tempus certum et in annum lunarem a Reverendissima Paternitate Tua manumitti. Nam vocatus sum a domino ⌊patre meo⌋ in patriam, qui filium prodigum recepit in gratiam et me diutius in his puerilibus nugis versari non vult, sed dare rationem, cum mihi sit iniusta noverca mei matrimonii. Quare peto a Reverendissima Paternitate Tua, ut velit rationem habere meae paupertatis atque mederi inopiae meae quinque florenis in usum cotidianum, et ut mihi coemere possim ea, quae ad expeditionem pertinent. Quid sit Reverendissima Paternitas Tua actura, quae summo beneficio (ut superiora cum inferioribus retexam) sibi suisque omnibus, quod ego semper fatebor, devinxit, et quid placeat, pergratum erit, si ad me proximo nuntio, qui numquam a consiliis Reverendissmae Paternitatis Tuae discreparem, sed id sequi ms. sequere(!)
⌈sequisequi ms. sequere(!)
⌉ putavi, quod Reverendissima Paternitas Tua
AAWO, AB, D. 6, f. 29v
optimum factum putaret, scripserit.
Egi comoediam sub Calendis Ianuariis in ipso die divi Ioannis[1] in praetorio publice ⌊Culmae⌋, ubi bonis litteris nullus honos habetur, atque e{r}arum professores male audiunt.
Ego me fortunasque meas Reverendissimae Paternitati Tuae officiose commendo.
In ⌊Aedibus Antiquis⌋, 14 die Ianuarii anno 1538.
| | 4 | IDL 3629 | Ioannes HIMMELREICH do Ioannes DANTISCUS, Kulm (Chełmno), 1538-03-11 | odebrano [1538]-03-28
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, BCz, 1595, s. 995-996
| 2 | kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1538, k. 5
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1595, p. 996
Reverendissimo in Christo Principi, Domino ac domino ⌊Ioanni, Dei gratia Varmiensi atque Culmensi pontifici⌋, domino suo longe observandissimo in manus proprias
⌊Varmiae⌋
BCz, 1595, p. 995
Vires ingenuas et salubre corpus, Reverendissime in Christo Princeps mihi unice et numquam sine summa honoris praefatione nominande, Reverendissimae Paternitati Tuae ad Nestoream usque aetatem comprecor.
Reverendissime Princeps.
Ego, qui numquam a consiliis discreparem, sed semper id sequendum, quod Reverendissima Paternitas Tua optimum factu putaret, duxi iussu Reverendissimae Paternitatis Tuae munere meo scholastico ⌊Culmae⌋ fungor, cuius fungendi est animus et stat sententia ad hoc tempus, quo Reverendissima Paternitas Tua nepotibus eruditione aliter prospexerit, quibus humanitate atque officio non deero, sed in omni genere officii gratificabor lubens (mihi enim impensum arbitror, quod iuventuti sedulo ac naviter impenditur) daboque operam, ut in perdiscendis optimis artibus et melioribus litteris incrementa sumant. Hanc opinionem ut de me Reverendissima Paternitas Tua concipiat (quam ego non fallam), etiam atque etiam rogo. Venit ⌊Vuittemberga⌋ exspectatus 7 die Martii ⌊Matias Hennicius⌋ philosophiae
baccalarius written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉
baccalarius
baccalarius written over ...⌉, exspectatur praeterea ad 19 diem Martii ⌊Ioannes Theoxsenus⌋, rarae eruditionis adulescens. Bene valere Reverendissimam Paternitatem Tuam iubeo, cui me deditissime commendatum esse volo.
⌊Culmae⌋, ex academia nostra, 17 die Martii, anno ab orbe iterum instaurato atque redempto 1538.
| | 5 | IDL 1925 | Ioannes HIMMELREICH do Ioannes DANTISCUS, Kulm (Chełmno), 1538-09-20 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, AAWO, AB, D. 68, k. 191
|
Publikacje: 1 | UBC Nr 950, s. 798-799 (in extenso; niemiecki regest) | 2 | LECHICKA s. 20 (polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 68, f. 191v
Primae potentiae ac dignitatis apud ⌊Pruthenos⌋ Principi, domino ac domino ⌊Ioanni Dei gratia Varmiensi⌋ pontifici etc. in manus proprias, ⌊Varmiae⌋.
Reverendissimae Paternitatis Tuae legationem nomine divi ⌊Sigismundi regis⌋ ⌊filii⌋ susceptam cecidisse gratum est. Cum tempus promissorum, Reverendissime in Christo princeps, iterum sit prae foribus, peto a Reverendissima Paternitate Tua edoceri, cuius nomine mihi fungendum sit munere meo scholastico, qua conditione, quo salario, denique a quo minervalia certo tempore petam, qui hactenus duram provinciam solus munus docendi sustinui. Atque munificentiam Reverendissimae Paternitatis Tuae plus quam heroicam nullo non tempore fatebor, quam semper custoditam alta memoria ruminabor; memini enim illa superiora a liberalitate Amplissimae Paternitatis Tuae profecta, qui plus accepi a benignitate regia, quam promeruerim, nec ulla de re magis sollicitus sum, quam ut regiae in me munificentiae respondeam. Quare si aliqua in re Reverendissimae Paternitati Tuae opera mea quantulacumque utilitati esse potero, sentiet eam Reverendissimam Paternitatem Tuam sibi nusquam defuturam. Quod superest, peto, ut aliqua pars laboris in officio meo mihi minuatur. Ad festum divi Micha{h}elis cogimur migrare ad locum priorem, nondum exaedificatum. Quae praeterea studii Culmensis sit series et quis praeterea bonarum litterarum profitentium sit status, id omnifariam Reverendissima Paternitas Tua a praesentium tabellario commodius multo, quam per litteras, coram edocebitur. Deus Reverendissimae Paternitati Tuae benefaxit et vota animi fortunet.
⌊Culmae⌋, anno a Christo nato 1538, 12 (ante) Calend(as) Octobris.
| |
Teksty ze wzmianką o Ioannes HIMMELREICH Results found: 5 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 86 | Venceslaus, relative of Ioannes HIMMELREICH do Ioannes DANTISCUS, s.l., [1536?] | 2 | IDL 3639 | Thomas [of Bydgoszcz] do Ioannes DANTISCUS, Althausen (Starogród), 1538-04-04 | 3 | IDL 3644 | Johann HANNAU Jr do Ioannes DANTISCUS, Kulm (Chełmno), 1538-05-20 | 4 | IDL 83 | Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg) do Ioannes DANTISCUS, Thorn (Toruń), 1538-05-22 | 5 | IDL 1950 | Baltazar of Lublin do Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-10-24 |
|