Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Giovanni di PALO
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDL 3527 | Giovanni di PALO do Ioannes DANTISCUS, Naples, 1532-02-09 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, BCz, 1595, s. 383-386
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 17
|
Publikacje: 1 | AT 14 Nr 64, s. 112-113 (in extenso; polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Illustrissima quondam ⌊mater⌋ serenissimae dominae ⌊reginae Poloniae⌋ tenebat inter alia feudalia in hoc ⌊regno⌋ territorium nominatum ⌊Monte Serico⌋, quod est divisum et quaelibet pars habet suum nomen. In ipso ⌊territorio⌋ pasculabant pecudes et alia animalia et solvebant illustrissimae dominae ⌊ducissae⌋ et numquam iumentae imperiales in illo territorio pascula sum<ps>erunt tempore, quo vixit in(?) illustrissima ducissa.
Post ⌊eius⌋ mortem dictae imperiales iumentae intraverunt in illo territorio ⌊Montis Serici⌋ et acceperunt certam partem dicti territorii, quae appellatur ⌊Defensa Sancti Lorenczi⌋, ubi est nemus, lignamina et rivus aquarum. Ceterae written over um⌈umaeae written over um⌉ vero aliae partes dicti ⌊territorii⌋ non habent lignamina neque habent aquam, et si affectatores in dicto territorio ab officialibus serenissimae ⌊reginalis maiestatis⌋ volunt BCz, 1595, p. 384 prendere ligna in illo nemore, custodes iumentarum ⌊caesaris⌋ prohibent et, si concedunt, volunt mercedem. Et tempore aestatis, quo iumentae praedictae non possunt permanere in illo ⌊territorio⌋, custodes praedicti iumentarum affidant alia animalia in eorum utilitatem et sic laute pro eorum utilitate privant de dominio sua<e> maiesta<tis> reginalis.
In regia camera summarie factus fuit processus, et cum maxima mea importunitate ⌊⌋ lata fuit, et est contra suam ⌊reginalem maiestatem⌋, prout Vestra Dominatio poterit videre a copia, quam inter ha<n>c litteram ego mitto Dominationi Vestrae. Suae ⌊reginali maiestati⌋ est damnosum pasculum iumentarum ⌊caesaris⌋ quolibet anno mille et sescentum ducatos.
Poterit Dominatio Vestra intercedere cum ⌊caesare⌋, ut illae iumentae BCz, 1595, p. 385 non intrarent in illo territorio ⌊Montis Serici⌋, ita ut non intrabant tempore, quo vivebat illustrissima domina ⌊ducissa⌋. In hac mea littera erunt litterae magnifici et excellentis domini ⌊Ludovici Alifii written over l⌈lii written over l⌉⌋.
Et Dominationi Vestrae me commendo.
Totus Dominationis Vestrae servitor ⌊Ioannes de Palo⌋
| |
Teksty ze wzmianką o Giovanni di PALO Results found: 5 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 513 | Jan LEWICKI do Ioannes DANTISCUS, Venice, 1530-07-12 | 2 | IDL 562 | Bona Sforza do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1530-11-04 | 3 | IDL 668 | Lodovico ALIFIO do Ioannes DANTISCUS, Bari, 1531-08-12 | 4 | IDL 761 | Bona Sforza do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1532-03-02 | 5 | IDL 765 | Bona Sforza do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1532-03-22 |
|