Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Jan WYSIECKI
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 4 zachowanych: 4 + zaginionych: 0 1 | IDL 4542 | Jan WYSIECKI do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1535-02-11 | odebrano [1535]-05-05
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 5, k. 113
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 26
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D.5, f. 113r
Reverendissime in Christo pater et domine, domine patrone observandissime, cum mei commendatione.
Commiseram ad eandem meas litteras de mense Novembri affectan(tes)
sub illius esse patrocinio, quae si ad illius manus pervenerant, gauderem. ⌊Imperator⌋ hic parat ingentem classem contra ⌊Thurcam⌋ ad subveniendum regi Turnicii, qui Thurci potentia opprimitur et cui ⌊Barbaroso⌋ de mense Augusti civitatem illius regni primariam fraude intercepit. ⌊Papa⌋ studet omni conatu adhaerere imperatori, ad quod et ⌊regem Christianissimum⌋ incessanter hortatur. Habet ⌊papa⌋ nomen optimum et omnium ore appellatur Paulus tertius papa optimus, namque tota ferme ⌊Italia⌋ optima tranquillitate et omni abundantia gaudet. Et quam tandem diutissime, optime atque feliciter a Domino Deo valere plurimum exopto.
Romae, die XI Februarii anno Domini 1535.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊Ioannes Wiseczsky⌋, canonicus Wladislaviensis capellanus
Postscript:
Est mihi gener in diocesi Paternitatis Vestrae Reverendissimae, dominus Crowiczski, quem et illius totam domum eiusdem patrocinio plurimum commendo.
| | 2 | IDL 947 | Jan WYSIECKI do Ioannes DANTISCUS, Rome, 153[5]-05-13 | odebrano 1535-07-05
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 67, k. 203
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 282
|
Publikacje: 1 | AT 17 Nr 299, s. 394-395 (polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 67, f. 203v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋ etc., domino et patrono gratiosissimo
Classis ⌊caesareae maiestatis⌋ die XXII Aprilis versus regnum ⌊Thunicii⌋ contra ⌊barbaroso(!)⌋ vela cepit, quae quinquaginta milia electum militem defert, qui loco et tempore opportunis litus on the margin⌈lituslitus on the margin⌉ ex classe victualibus provisi condescendet classe munita relicta. ⌊Rex ⌋ etiam Portugaliae triginta milia militum ⌊maiestati caesareae⌋ in subsidium mittit. Et ⌊rex Christianissimus⌋ monitionibus papae flexus suam classem offert.
⌊Romae⌋ omnia quieta et in optimo ordine. Licet ⌊cardinalis Ravennae⌋ die quinta mensis Aprilis detentus fuerit.[1] Eo quidem(?) legatus Anconae exsistens duos nobiles ex primoribus illius ⌊civitatis⌋ decapitari fecerit. Alia ex praesentibus inclusis Reverendissima Paternitas Vestra capiet.
Quae a domino Deo optime atque feliciter pro patriae consolatione valeat.
Ex ⌊Urbe⌋ die XIII Mai anno Domini 1533.
Esiudem Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊Ioannes Witeczsky⌋ canonicus Wladislaviensis scripsit etc.
[1] As a legate a latere in March of Ancona, in 1534 Accolti was removed from his office and from the cardinalate for informing the Anconitans of Clement VII's plan to subject them to Cardinal ⌊Ippolito de' Medici⌋, in 1535 arrested on various charges and imprisoned in ⌊Rome⌋ in ⌊Castel Sant'Angelo⌋, released and restored to the cardinalate in the same year after paying a large sum of money.
| | 3 | IDL 4548 | Jan WYSIECKI do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1535-06-19 | odebrano [1535]-09-04
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 5, k. 123
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 64
|
Publikacje: 1 | AT 17 Nr 356, s. 465 (polski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 5, f. 123v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino et patrono suo colendissimo
⌊Toruniae⌋
AAWO, AB, D. 5, f. 123r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Cum mei humillima commendatione.
⌊Imperator⌋ cum classem quadringentorum velorum in portu ⌊Barsolone⌋ eundo ex ⌊Hispania⌋ ⌊Neapolim⌋ versus opibus, electo milite et quam plurimorum principum praesentia (qualis a saeculo, ut dicitur, visa non erat) conspexisset utque alium conductorem classis constitueret, ab ⌊Andrea Doria⌋ ductore classis ⌊caesar⌋ hortatus fuisset(!). Ad quod ⌊caesar⌋ die sequenti missa de Sancto Spiritu exaudita respondendo ⌊Andreae Doriae⌋ in praesentia omnium se in propria persona contra ⌊Thurcam⌋, communem hostem fidei Catholicae immanissimum tyrannum orig. tirranum⌈tyrannumtyrannum orig. tirranum⌉, in Dei nomine iturum declaravit eumque primo de regno ⌊Thunicy⌋ expellendum et deinde ⌊Graeciam⌋ ⌊Constantinopolim⌋ versus persequendum dixit. Unde cum omnium exsultatione classem die ultima mensis Maii intravit.
De quibus ⌊papa⌋ cum certificatus fuerat, indulgentiam plenariam per universum orbem Christianis concessit. Cuius transumptum Reverendissimae Paternitati Vestrae praesentibus mitto.
Classis fert praeter omnem illius munitionem electos milites quadraginta milia peditum et duo milia equitum, quos loco et tempore congruis ad
devastand(um) or devastand(as)⌈devastand(um)devastand(um) or devastand(as)⌉
terras infidelium in portum educet, expensis pro sex diebus provisos.
Et tandem gratiae et patrocinio Reverendissimae Paternitati<s> Vestrae me commendo. Quam ab Omnipotenti Deo diutissime optime atque feliciter valere exopto.
Ex ⌊Urbe⌋, die XIX Iunii anno Domini 1535.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊Ioannes Wiseczsky⌋ capellanus
| | 4 | IDL 4557 | Jan WYSIECKI do Ioannes DANTISCUS, Włocławek, 1538-02-15 | odebrano [1538]-03-01
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 5, k. 135
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D. 5, f. 135v
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino gratiosissimo
AAWO, AB, D. 5, f. 135r
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime. Post humillimam mei commendationem.
Scio, Reverendissime Praesul, meas ad eandem litteras fore acceptas. Unde praesentibus eidem Reverendissimae Paternitati duxi significandum rem equidem iucundam ad laudem omnipotentis Dei et rei publicae valde commodam: hodie namque, Reverendissime Praesul, oratore maiestatis regiae praesente domino Ioanne Dzyadusky, praeposito, archidiacono, canonico Wladislaviensi, Posnaniensi, Calissiensi ecclesiarum regio secretario, domini de capitulo ecclesiae Wladislaviensis capitulario congregati unanimi voto magnificum ac illustrem dominum Lucam de Gorka palatinum Posnaniensem in suum praelatum ac pastorem in Dei nomine elegerunt, virum deificum(?), potentem et singularis prudentiae, verum et huic tam neglectae diocesi in parte haeresi infectae quam necessarium et cuius me tandem gratiae et patrocinio me et meos plurimum commendo. Quam dominus Deus diutissime optime atque feliciter conservare dignetur plurimum exopto.
Datum ⌊Wladislaviae⌋, die Veneris quindecima mensis Februarii anno Domini M-o D-o XXXVIII-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊Ioannes Wiseczski⌋ decretorum doctor, canonicus, Wladislaviensis capellanus
| |
|