Correspondence between Dantiscus and Mikołaj WOLSKI
List
Database
Full text
Results found: 7 preserved: 7 + lost: 0 1 | IDL 478 | Mikołaj WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1530-03-27 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 67, f. 8 + f. [1] missed in numbering after f. 8
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 113
|
Prints: 1 | AT 12 No. 70, p. 83-84 (in extenso) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Pro tam sincero erga me amore Magnificentiae Vestrae ingentes ago et habeo gratias, quo me non praesentem solum, verum etiam absentem prosequi dignatur. Ego quoque modis omnibus dabo operam, ut Magnificentiae Vestrae vice versa aequa talione et rependere et promereri possim. Scribo iterum atque iterum reverendissimo Sanctorum Quattuor cardinali in negotio illarum plenariarum Magnificentiamque Vestram obnixe rogo, non desistat a coepto labore. Ut autem Magnificentia Vestra sciat seriem rei, si possibile esset, binas cupio expediri plenarias, alteras pro exstructione templi in Zauadi villa, alteras ibidem pro erectione templi in oppido Lanczkoruna. Imprimis plenariae pro Zauadi imponendae sunt in Varschauiam ad ecclesiam fratrum minorum sancti Bernardini et dividendae ad duplicia festa, semel pro festo sanctae Hedwigis anni praesentis et secundario pro festo sancti Ioannis Baptistae anni futuri; commissarii fiant eiusdem ecclesiae fratres; praeterea aliae plenariae quoque expediendae in Lanczkorunense templum et in ecclesiam fratrum minorum Cra stain⌈[ra]ra stain⌉coviae imponendae, similiterque dividendae, semel pro festo sancti Michaelis anni praesentis et secundario pro Dominica Laetare anni futuri. Quicquid autem Magnificentia Vestra exposuerit, omnia solvenda esse praesto sum, aut, si Magnificentia Vestra iusserit, pecuniam repositurus apud dominum Ludovicum Aliphium secretarium; AAWO, AB, D. 67, f. 8v factura mihi Magnificentia Vestra rem vehementer gratam. Quae fauste valeat et amantem redamet.
Eiusdem Magnificentiae Vestrae Nicolaus Volsky castellanus Sochaczeviensis ac sacrae maiestatis reginalis curiae magister scripsit
Idem qui supra manu [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ subscripsit frater et socius etc. veterrimus[1]
[1] Idem - veterrimus in another hand.
| | 2 | IDL 503 | Mikołaj WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1530-06-08 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, address in secretary's hand, BCz, 243, p. 107-110
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 134
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 243, p. 110 Magnifico Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ oratori in curia ⌊caesareae maiestatis⌋ etc., amico carissimo
Habui, ex quibus intellexi, Vestram Dominationem magnum(?) propensum animum erga me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ <habere>. Carissime Orator.
Sollicitavi circa ⌊suam maiestatem⌋ illa, quae mihi Vestra Dominatio commisit, et promitto Vestrae Dominationi, quod ⌊utraque maiestas⌋, tam regia quam reginalis, maximum affectum erga Dominationem Vestram habent et non carebit gratia speciali et provisione gratiosa. hoc In exaltationem nos hic omnes amici non deerimus nostris diligentiis, Dominus ⌊Nyepszycz⌋ et dominus ⌊Bork⌋, et profecto a tota curia et dominis consiliariis Vestra Dominatio diligitur.
Item de indulgentiis, quod ⌊summus pontifex⌋ noluit concedere vobis. Quid est faciendum? Non aliud, quam patientia. In mala hora ista cruciata erit ultima ruina orig. rugyna⌈ruinaruina orig. rugyna⌉ totius Christianitatis, hoc quod videlicet, ut superinscribed in place of crossed-out quod ⌈quod utut superinscribed in place of crossed-out quod ⌉ p Vestra Dominatio potest recordari, quod written over a⌈aodod written over a⌉ scandalum commissum est in ⌊Regno Ungariae⌋ tempore ⌊regis Vladislai⌋ fratris olim memoriae do ⌊domini nostri⌋ gratiosissimi, quod etiam aliud est commissum tempore ⌊Alberti regis⌋. Hic ⌊Poloniae⌋ desunt nunc apostotae(!), in ⌊Bohemia⌋ crescent. In ista cruciata haec, quod ⌊Luter⌋ non infecit, hic finietur, et provocatio istius ⌊Turcae⌋ contra Christianitatem. Si principes Christiani essent concordes, tunc posset aliquid fieri et continere bellum possent Turcis Turci{s}cis potenti<i>s resistere, sed non pro mense vel quattuor. Satis est de istis. Dominatio Vestra potest intelligere et nos hic, cum quibus diebus et noctibus in armis sumus. Iste bonus ⌊rex Iohannes⌋ infecit et perdit ista regna ⌊Hungariae⌋ et ⌊Poloniae⌋. Qui sumus in faucibus ⌊illorum⌋, nos perdemur, sequuntur nos alii et. Item Dominatio Vestra manebit adhuc illic, ad prout hoc intelliget ex litteris ⌊domini suae maiestatis⌋. Si possibile BCz, 243, p. 108 erit, rogo, adhuc temptetis pro his indulgentiis. Si non, in nomine domini et cum his me commendo una cum servitiis meis.
⌊Nicolaus Volski⌋ magister curiae ⌊reginalis maiestatis⌋ manu propria scripsit
| | 3 | IDL 645 | Mikołaj WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1531-06-27 | received Brussels, [1531]-08-11
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 243, p. 167-168
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 355
|
Prints: 1 | AT 13 No. 207, p. 201 (in extenso) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 243, p. 167
Reverendissime in Christo pater, domine et amice honorandissime. Salutem et felicissimos successus meique commendationem.
Quod hinc scribam ad praesens, nihil est, et si quid vellem scribere, celer nuntius moram non patietur. Scio, quod ex aliorum litteris, quicquid hic agatur, intelliget Dominatio Vestra Reverendissima. Unum est, quod Illam cuperem semper sanam et felicissimam diu valere et ad nos quantocius redire, rebus omnibus utriusque istius ⌊maiestatis serenissimae⌋ ex sententia confectis. Cum autem bonis auspiciis ad nos reditura erit, meminerit mihi et uxori meae aliquas reculas Hispanicas pulchras et pennarum servaculum, quod pennale vulgo dicitur, secum duci facere. Non ego aurum et argentum peto idque, quod peto, referam et resarciam Dominationi Vestrae Reverendissimae, cum sana et felix redibit. Cui me plurimum commendo.
⌊Cracoviae⌋, die XXVII Iunii, anno Domini M-o D-o XXXI-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissimus ⌊Nicolaus Volski⌋ castellanus Sochaczoviensis, sacrae maiestatis reginalis Poloniae curiae P. superinscribed⌈P.P. superinscribed⌉ magister etc.
| | 4 | IDL 1170 | Mikołaj WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1534-06-04 | received [1534]-06-12
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 247, p. 201-202
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 575
|
Prints: 1 | AT 16/1 No. 317, p. 587-588 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 247, p. 201
Reverendissime in Christo Pater domine et Domine amice gratiosissime et plurimum observandissime. Salutem cum summa felicitate meique et obesquiorum meorum gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae omnimodam commendationem.
Redditae sunt mihi stain⌈[hi]hi stain⌉ litterae a Vestra Reverendissima Paternitate, gratae quidem ob eius in me testatam benevolentem propensionem, de qua iam pridem compertum habeo. Sedule quoque annitar, ut eo animo, quem mihi Reverendissima Paternitas Vestra exhibet, ex aequo sim responsurus.
Vehementer autem gratulor haec negotia {haec negotia} Reverendissimae Paternitatis Vestrae cum domino ⌊Costhka⌋ iam composita et complanata fore, de quo ex alto perspexi ex litteris domini Costhka proxime missis, quibus totum negotii processum, quomodo erat gestum, medio domini palatini Posnaniensis perscripsit et quomodo ipse dominus Costhka omnia pro nutu Reverendissimae Paternitatis Vestrae defferens (prout id merito faciebat, ut seniori et primori consiliario illius dominii) pristinam amicitiam et gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae inivit, ad quam ratificandam petiit se litteris
s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉
⌊reginalis maiestatis⌋ commendari Reverendissimae Paternitati Vestrae. De qua coniunctione s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ ⌊reginalis maiestas⌋ non incontenta nec minus regia maiestas. Aderam enim dum totius illius negotii gesta in praesentia ⌊regiae maiestatis⌋ legebantur. Qui processus domini ⌊palatini Posnaniensis⌋
s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ ⌊regiae maiestati⌋ placebat. Utinam hoc foedus amicitiae inviolabiliter persistat perpetuo.
In gratiam autem ⌊reginalis maiestatis⌋ non diffidet Reverendissima Paternitas Vestra omnia dante Domino Deo omnia pro voto fient, exigentibus id meritis praeclaris Reverendissimae Paternitatis Vestrae, in quo et ego iuxta possibilitatem suam per omnem occasionem non deesse volo partes Reverendissimae Paternitatis Vestrae fovendo et promovendo prout identidem semper faciebam nec immutari volo.
Cuius me favorabili amicitiae diligentissime commendo.
Datum ⌊Vilnae⌋ feria quinta, ipso die sacratissimi Corporis Christi anno Domini 1534.
| | 5 | IDL 1171 | Mikołaj WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1534-06-04 | received [1534]-06-12
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 4, f. 15
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 569
|
Prints: 1 | AT 16/1 No. 318, p. 588-589 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Post redditas famulo Vestrae Reverendissimae Paternitatis litteras volui has novitates, quas dominus ⌊Severinus Boner⌋ castellanus Zarnoviensis, affinis meus, mihi misit, sibi scriptas a dominis ⌊de Lasko⌋ et ⌊Sigismundo de Ebersteyn⌋, quem Vestra Reverendissima Paternitas optime novit, Vestrae Reverendisimae Paternitati impartire. Sunt h stain⌈[t h]t h stain⌉aec, quae non multum ferant oblectationem animi et quem finem tanti tumultus parituri sunt, divinae bonitatis est indicare.
Quisve illius turbandi Regni fuerit auctor, prudenti iudicio Vestrae Reverendissimae Paternitatis committo investigandum nec quid est, quod laudemus, solum unanimi voce dicamus, proh dolor labenti Regno. Nescierint antea ⌊Turcae⌋ nostras oras et nunc eas ceu per speculum perlustrati sunt.
Quid praeterea innovabitur offerente se tabellario Vestrae Reverendissimae Paternitati non gravabor communicare. Et cum hiis se commendo gratioso amori Vestrae Reverendissimae Paternitatis et cupio illam feliciter et longaeve paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ ex corde valere.
| | 6 | IDL 4555 | Mikołaj WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1538-02-09 | received [1538]-05-20
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 5, f. 132
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo pater et domine, domine amice honorande praemissa obsequiorum meorum Vestrae Reverendissimae Dominationi accurata commendatione.
Confidens de Vestrae Reverendissimae Paternitatis gratiosissimo erga me favore et de illa familiaritate, quae mihi ad Vestram Reverendissimam Dominationem intercesserat a iuventute, duxi Vestram Reverendissimam Paternitatem rogandum pro hoc ostensore praesentium gratioso Ozar patruo meo ex armis, qui ibi declinavit et sese contulit in dicionem Vestrae Reverendissimae Dominationis habetque ibi difficultates a capitulo Vestrae Reverendissimae Dominationis ecclesiae Varmiensis pro rebus suis. Itaque Vestra Reverendissima Dominatio pro sua gratia ei patrocinari in rebus eius dignetur on the margin⌈digneturdignetur on the margin⌉, ne ita talia negotia ei capitulum facessat et illum facilitatibus et rebus eius trahat. Ego hanc gratiam merebor Vestrae Reverendissimae Paternitati et mercedem a Deo recepturu<s>, nam quicquid Vestra Reverendissima Dominatio fecerit, procul dubio capitulum non refragabit, nam Vestra Reverendissima Dominatio est caput capituli et quicquid visum fuerit Vestrae Reverendissimae Dominationi, nemo contradicere poterit. Commendo me cum(?) iis gratia paper damaged⌈[ratia]ratia paper damaged⌉e amplissimae Vestrae Reverendissimae Dominationi.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis addictissimus ⌊Nicolaus Wolski⌋ castellanus Sandomiriensis serenissimae maiestatis reginalis magister curiae
| | 7 | IDL 2009 | Mikołaj WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1538-12-05 | received [1539]-03-18
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1597, p. 333-336
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 336
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, Domino observandissimo
BCz, 1597, p. 333
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem et felicitatem.
Nobilem dominum ⌊Iacobum Elbik⌋ civem Gedanensem propter eius singularem virtutem et probitatem ac erga me non vulgaria officia et merita intimo prosequor affectu et amore. Quem una cum ⌊eius⌋ tota domo in parentelam meam accepi et sacra ⌊regia maiestas⌋, dominus noster colendissimus, id ipsum approbavit atque omnibus praerogativis nobilitatis dignum esse censuit.
Quia vero cum Vestra Reverendissima Dominatione vetus mihi familiaritas intercedit et nihil umquam praetermisi, quod ad dignitatem et commodum Vestrae Reverendissimae Dominationis pertinere existimabam, cui opera mea, ut ingenue fatear, usui semper erat. Itaque hunc nobilem dominum ⌊Iacobum Elbik⌋ civem Gedanensem, gentilem meum, hominem magna probitate ornatum eiusque ⌊filium⌋, qui statum spiritualem amplecti decrevit, Vestrae Reverendissimae Dominationi ita commendo, ut nullum magis commendatum esse velim. Rogoque plurimum, dignetur eum numero aliorum, quos unice diligit, asscribere, opera sua adiuvare, quoties Dominationis Vestrae Reverendissimae auxilio indigebit, filiumque eius
BCz, 1597, p. 334 ad aliquod sacerdotium sua auctoritate et liberalitate hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ promovere. Quod quidem ego facerem et faciam modis hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ omnibus, ubi potero. Sed Vestrae Reverendissimae Dominationis maior est potestas et facultas. Proinde quicquid in rem eorum contulerit, vel mea causa, mihi collatum esse existimem hidden by binding⌈[em]em hidden by binding⌉ et omni studio atque officio referre contendam.
Commendo et me ipsum Vestrae Reverendissimae Dominationi. Quam sanam et felicem diutissime valere vehementer cupio.
| |
Texts where mentioned Mikołaj WOLSKI Results found: 5 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 1011 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1533-10-01 | 2 | IDL 4129 | Ioannes DANTISCUS to Jakob ELBIK, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-03-21 | 3 | IDL 2377 | Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-01-06 | 4 | IDL 2658 | Ioannes DANTISCUS to [Sigmund von HERBERSTEIN], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-08-17 | 5 | IDL 3389 | Stanisław GÓRSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-06-30 |
|