Correspondence between Dantiscus and Bernard WAPOWSKI
List
Database
Full text
Results found: 6 preserved: 4 + lost: 2 1 | IDL 535 | Bernard WAPOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1530-08-22 | received Augsburg, [1530]-09-07
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1596, p. 267-268
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 199
|
Prints: 1 | AT 12 No. 256, p. 241 (in extenso) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Redditae sunt mihi litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae cum litteris Ioannis Ekii, viri, ut fama fert, eruditissimi, qui geographiam peregrinationis divi Pauli mihi dono transmisit. Ago Reverendissimae Dominationi Vestrae ingentes gratias, quod eius medio et diligentia ea ad me pervenerunt. Nam tanti viri amicitiam, qui me ultro litteris suis humanissimis provocavit, plurimi facio. Cuius litteris ego respondi, quas Reverendissimae Domonationi Vestrae ad manus mitto, ut sibi reddantur.
De promotione Dominationis Vestrae Reverendissimae ad episcopatum Culmensem Dominationi Vestrae ex corde congratulor, cuius virtus haec et alia multo maiora meretur.
Deus det, ut hic Augustensis conventus optimum, ut optamus, sortiatur finem pro commodo ac necessitate reipublicae Christianae. Nam terribilia ex Turcia feruntur, quae ille immanissimus tyrannus parat terra et aquis pro Germaniae atrocissima vastatione, qui castris in media Germania positis, non prius inde se abiturum, quam poto ex Reno equitatu, minatur. Nos a Scytis nunc pacem non diu, ut suspicor, duraturam habemus.
Valeat felicissime Dominatio Vestra Reverendissima. Cui me plurimum commendo.
Ex ⌊Cracovia⌋, die 22 Augusti anno Salutis 1530.
| | 2 | IDL 6523 | Ioannes DANTISCUS to Bernard WAPOWSKI, Augsburg, [1530-06-20 — 1530-11-15] Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 569: Iucundissimae mihi fuerunt duplices iam litterae Paternitatis Vestrae, quas ad me ex Augusta exaravit | | | 3 | IDL 6524 | Ioannes DANTISCUS to Bernard WAPOWSKI, Augsburg, [1530-06-20 — 1530-11-15] Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 569: Iucundissimae mihi fuerunt duplices iam litterae Paternitatis Vestrae, quas ad me ex Augusta exaravit | | | 4 | IDL 569 | Bernard WAPOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1530-12-01 | received Brussels, [1531]-01-25
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 154, f. 39
| 2 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8242 (TK 4), a.1530, f. 84
| 3 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 27
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 100, p. 61-62 (English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 39v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ electo episcopo Culmensi, necnon ⌊regis Poloniae⌋ apud ⌊caesaream maiestatem⌋ oratori etc., domino suo gratiosissimo[1]
UUB, H. 154, f. 39r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac plurimum observande.
Iucundissimae mihi fuerunt ⌊⌋, quas ad me ex ⌊Augusta⌋ exaravit, nam visae sunt refricare dulcem veteris amicitiae memoriam. Deus faxit, ut possim hanc Paternitatis Vestrae humanitatem aliquibus condignis obsequis referre. Dominus ⌊Ioannes Eckius⌋ a me per litteras poposcit corographias duas terrae Sarmatiae, quae opera mea in lucem prodierunt. Quas nunc in eo fasciculo transmitto. Rogo, curet Paternitas Vestra munus hoc meum ad manus ipsius perferri. Opto Paternitatem Vestram optime ac felicissime valere. Cui me plurimum commendo.
Ex ⌊Cracovia⌋, die prima Decembris anno Domini 1530.
⌊Bernardus Vapovskii⌋ cantor et canonicus Cracoviensis
[1] A part of the address inscribed on a piece of paper what the seal has been impressed through, stored separately
| | 5 | IDL 904 | Bernard WAPOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1533-03-05 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 9, f. 8 + f. [1] missed in numbering after f. 8
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BK, 222, No. 63, p. 211
| 3 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 49 (TN), No. 58, p. 165-166
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 235
|
Prints: 1 | WISZNIEWSKI 1845 p. 567 (excerpt) | 2 | AT 15 No. 114, p. 155-156 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 9, f. 8r
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime. Salutem et prosperos successus. Post servitiorum meorum commendationem.
Data mihi est chorographia regni Daniae, Sueciae ac Norvegiae, pro qua ingentes ago gratias Dominationi Vestrae Reverendissimae, nam multum me iuvabit ad earum terrarum descriptionem, quam ea aestate facere et finire constitui cum Livoniae et Moscoviae tractu, quae potissimum regiones situsque earum nedum antiquis, sed et modernis scriptoribus, parum cognitus est, cum sit alioqui pars mundi nequaquam contemnenda. Postquam imprimetur, curabo, ut Nova Chorographia ad Reverendissimam Dominationem Vestram quam primum perferatur, hanc vero, quam mihi misit de consensu et voluntate domini Fabiani, apud me retinui, cum exemplar eius tam subito excerpere non potuerim et res indiget summa diligentia ob debitam proportionem, cum nec gradus, nec miliaria sint apposita. Dominatio Vestra Reverendissima dabit veniam, quod eam nunc non remiserim. In eius cartae parte occidentali puto omnia recte esse descripta, in orientali circa Fynlandiam multum est erra
AAWO, AB, D. 9, f. 8v
tum, cum fines Moscoviae et Fynlandiae longe aliter se habeant.
Novitates sunt de congressu pontificis et caesaris Bononiae. Andreas Doria hidden by binding⌈[as Doria]as Doria hidden by binding⌉ classis praefectus est cum eis, qui Coronem, Patras, Zacyntum et alia pleraque loca Turcis eripuit et praesidiis militaribus firmavit. Fama est caesarem iturum in Hispaniam. Inter Ferdinandum et Ianusium tractatur de pace in Oldenburgo oppido hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉; incertum adhuc, quid sequetur. Alia non sunt. Valeat feliciter Reverendissima Dominatio Vestra, cui me plurimum commendo.
Ex ⌊Cracovia⌋, die quinta Martii anno 1533.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor ⌊Bernardus Vapovsky⌋ cantor Cracoviensis
| | 6 | IDL 915 | Bernard WAPOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1533-03-15 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 9, f. 9
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BK, 222, No. 60, p. 208
| 3 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 49 (TN), No. 71, p. 203-204
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 243
|
Prints: 1 | WISZNIEWSKI 1845 p. 568 (excerpt) | 2 | AT 15 No. 146, p. 195-196 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 93, f. 9r
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime. Servitiorum meorum commendatione praemissa salutem et felicitatem.
Prioribus meis litteris petii veniam, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae chorographiam Scandinaviae non remiseram. Non potui tam repente exemplar eius extrahere, nunc cum hoc commode fecerim et exacte, remitto eandem Reverendissimae Dominationi Vestrae et ago gratias immortales, quod me deliciarum suarum fecit participem. Exspecto similem cartam a reverendissimo domino Lincopensi ex Gedano, quam, ut audio, summa diligentia perfecit. Curabo, ut hoc anno totus ille angulus septentrionis, Livonia et Moscovia adiuncta, imprimatur, qui ad nostra usque tempora antiquis scriptoribus parum cognitus fuit, cum alioqui non sit pars mundi haec contemptibilis, tot gentibus et numerosis populis referta et, quod pulcherrimum est, Christiano nomine insignita. Nova ex Italia habemus: Romanum pontificem et Carolum imperatorem Bononiae convenisse et iam diversos abiisse; inter Ferdinandum et Iohannem Ungariae reges tractatur concordia, domino Lasky palatino in hoc plurimum laborante ac citro ultroque discursante, qui ut periculosissimi belli fuit, ita nunc iucundae pacis auctorem se fore pollicetur. Nos Poloni conventiculis tempus terimus. Valeat feliciter Reverendissima Dominatio Vestra.
Ex ⌊Cracovia⌋, die 15 Martii 1533.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor ⌊Bernardus Vapousky⌋ cantor Cracoviensis
| |
|