Correspondence between Dantiscus and Lodovico SPINOLA
List
Database
Full text
Results found: 5 preserved: 3 + lost: 2 1 | IDL 545 | Lodovico SPINOLA to Ioannes DANTISCUS, Genoa, 1530-09-13 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 154, f. 34-35
| 2 | copy in Latin, 18th-century, LSB, BR 19, No. 6
| 3 | excerpt in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8242 (TK 4), a.1530, f. 68
| 4 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 24
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 97, p. 59-60 (English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Mirabere fortasse, mi Dantisce, te tamdiu meis litteris caruisse, praesertim cum superioribus diebus ad nos non solum ⌊⌋ et suavissimas, sed etiam ⌊⌋, quibus Christianos omnes adversus ⌊Turcas⌋, genus hominum tum truculentissimum, tum religioni nostrae inimicissimum, validissimis rationibus hortabare, miseris, sed si rem, ut par est, accuratius expendes, plane intelliges me multis de causis prorsus culpa vacare. Sed his duabus potissimum, quod et ubi locorum esses, me fugiebat (sciebam enim nihil nec loca nec itinera tua certi hactenus habuisse) et quod argumentum esset epistolae tanto praesertim viro rebusque gravissimis districto satis dignum, non sane comperiebam. Sed quid haec apud te, qui animum non verba metiri soles, qui quam tibi devinctus sit, dii facerent, ut aliquando re ipsa (sine tuo tamen incommodo) cognosceres. At illud vehementer doleo, quod nisi litteris (quae mea est fortuna) non video, qua re alia a me tibi possit satisfieri, non quod ipse huiusmodi cures, sed ut animum meum iam pridem tibi obnoxium aliqua re testificari possem. Nam quod genus officii abs te, quo animus tuus ex notissimo notior esset, non solum domi nostrae, sed foris etiam, cum ⌊Bononiae⌋ esses, praetermis<s>um est? Quam per text damaged⌈[per]per text damaged⌉humaniter me excepisti, quam hilari fronte tuam operam, quacumque in re posses, ultro pollicitus es. Nec inde demum me discedere passus es, donec me ad cenam et quidem tempestivam perduxeris, qua quidem nihil lautius, nihil festivius, nihil denique admirabilius esse potuit, cum propter multarum rerum varietatem, tum propter ⌊Cornelii⌋ nostri viri et singularis et omni scientiarum genere praediti iucundissimos sermones, cui sane viro ob plurimas ingenii dotes, quas in eo tot virorum doctissimorum testimonio sitas esse cognovi, ita me iam totum tradidi, ut eius causa nihil omnino sit, quod facturus non sim studiose ac perlibenter. His itaque rebus nulla apud me, quantum nos amares, relicta dubitatio est, at quid illud ad augendum etiam (si augendi locus esset) benevolentiam, quod nos his et litteris et carminibus aliquando viseris, in quibus nihil neque ad amorem neque ad doctrinam desiderari queat. Laudarem profecto illa, si ea esset laudatio mea, quae id sine utriusque nostrum gravi iactura praestare posset. Atqui potius immo certe vererer, ne si id facerem, et laudes, quae sunt amplissimae, imminuerem tuas, et inscitiam meam, quae adhuc fortasse in occ adscribed⌈cc adscribed⌉ulto est,
UUB, H. 154, f. 34v
proderem. Sed de his satis.
Nunc ad ⌊⌋ venio, cui suaviter scriptae nihil est, quod multa respondeam, nisi illud a me vis iterum dici, quam ms. quan(!)
⌈quamquam ms. quan(!)
⌉ gratissimum fuisse nihil de nostra amicitia diminutum nec locorum nec temporis intervallo tuis litteris intelligere. De ⌊Ambrosio⌋ fratre nihil est, quod ad te scribam, qui eo in te est amore, ac potius observantia, ut vel tu ipse nihil omnino ad id posse accedere diceres. Is ut primum me ex peregrinatione in patriam revertentem aspexit: Ecquid de Dantisco nostro? Ut nostri memor? Valetne? Huiusque generis plura. Demum nihil illi antiquius fuit, quam ut de te sermonem haberet. Sed ne te pluribus teneam, reliquum est, ut quid istic in tanta rerum expectatione fiat (nihil enim ex his, quae apud ⌊caesarem⌋ geruntur, te fugere certo scio) ex litteris tuis vehementer scire cupiam, idque eo gratius extiterit, si iudicium interposueris tuum, in his praesertim, quae videntur ad religionis Christianae salutem pertinere, ut an aliquando concilium et quando, ubiue, quid de conspiratione in ⌊Turcas⌋, quid de Lutheri haeresi, quid praeterea de ⌊Erasmo viro⌋ illo facile huius aetatis bonarum artium principe, an ⌊caesarem⌋ viserit, cuius nam vel ponderis vel auctoritatis sit eius sententia. Haec tamen si vacaverit, non enim is sum, qui vel meo commodo molestus tibi esse velim. Sed sine tuo incommodo illud, ut iam diximus, gratissimum foret, nam ea me tantum modo scire putabo, quae de te mihi cognita erunt. Si vero tu aliquid in itinere a seriis tuo more luseris (is enim es, qui numquam otium sine negotio praetereas) gratissimum quoque feceris, si nos tanto bono participes esse aliquando volueris, praesertim cum scias, quanti tua omnia aestimem. Sed ne te fugiat, si forte scripseris, cui recte ad nos litteras possis committere, scias ⌊Stephanum Grimaldum⌋ civem nostrum bonarum artium perstudiosum apud vos esse, qui (qua est in domum nostram benevolentia) hunc laborem, id est, ut recte perferantur, si quas illi ad nos litteras, libentissime suscipiet. Vale et me ama. ⌊Cornelio⌋ nostro salutem plurimam.
⌊Genuae⌋, Idibus Septembris MDXXX.
| | 2 | IDL 6522 | Ioannes DANTISCUS to Lodovico SPINOLA, before 1530-09-13 Letter lost | Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 545 | | | 3 | IDL 585 | Lodovico SPINOLA to Ioannes DANTISCUS, Genoa, 1531-01-29 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, last frase and signature seems to be written in the same hand as the rest of letter, but with another ink, UUB, H. 154, f. 42-43
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 46 (TN), No. 38, p. 119-122
| 3 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 284, No. 52, p. 164-166
| 4 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 29
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 278
| 2 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 604
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 105, 106, p. 63-64 (English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 43v
⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi, ⌊serenissimi regis Poloniae⌋ oratori, viro integerrimo
Apud ⌊caesarem⌋
UUB, H. 154, f. 42r
Ludovicus Spinula Ioanni Dantisco episcopo Culmensi ⌊serenissimi Poloniae regis⌋ oratori salutem plurimam dicit.
Quanta sim affectus voluptate ex iucundissimis ⌊⌋ tuis nuper acceptis, verbis exprimi nullo modo potest, nam ut de earum doctrina taceam, quae quidem tanta est, ut nemini non admirabilis esse possit, quid de tuo erga nos amore in his perspecto dicam? Qui adeo ex omni parte ⌊⌋ sese ostendit, ut me omnium ingratissimum esse omnino fatear, si non dem operam, ut non solum in eo respondeam, sed ut etiam, modo liceat, vincam. Nec enim aliter videor me mihi posse ne ulla quidem in parte satisfacere, vel hac ratione, quod nihil in me eiusmodi erat, quod ad me amandum ipse adeo rapereris, nisi nostra in te studia, cum apud nos eras, quae sine maximo scelere praetermitti non poterant, id vis aliquando peperisse. Quod si ita est, quantum tibi debeamus, facilius est tibi pro tua prudentia existimare quam mihi sane scribere, quippe qui in eo potissimum genere referendae gratiae officii tantum reliquos antecellas, ut, quid sit huic officio maxime consentaneum, te omnium maxime (neminem excipio) scire omnino arbitrer. Quid, quod te auctore immo praedicatore ⌊Cornelii⌋ nostri amicitiam videor me assecutum esse? Quae quanti facienda sit, eius ad me litterae testes quidem locupletissimae eius in me benevolentiae satis indicare videntur. Quas ego cum lego (lego autem saepius) nihil est, quod in iis vel ad amorem vel ad doctrinam possit a me desiderari. Reliquum itaque est, ut deos etiam atque etiam obtester, ut me eum velint posthac esse, quem me vos esse voluistis, id est, ut talium virorum amicitia dignus omnino videar, quandoquidem nihil hoc mihi gratius evenire potest. Quid enim amicitia praesertim vestra, vel iucundius vel uberius vel minus fortunae casibus obnoxium? Quae quidem eo gratior omnibus esse debet, quod saepe insignia virtutis multi sine ipsa virtute assecuti sunt, amicitiam vero nisi sola virtute (loquor de vera) nemo unquam adeptus est. Quocirca nihil est, quod maius a vobis petam quam diligi ac amari, cum verum amicitiae fructum amicitiam ipsam solummodo existimem, a qua licet multa proficiscantur bona, tamen per se quidem, ut inquit ⌊Cicero⌋, expetenda est. De me autem, ut re ipsa meum erga vos animum attestari minime possum, ita eundem me fore, qui nunc sum, quoad in vivis ero, polliceor spondeoque. Quod idem ut de vobis sperem, facit iam pridem vestrorum animorum cognita constantia. Sed ut ad reliqua veniam, est, quod tibi maxime gratuler, mihi vero gaudeam, quod ex ⌊⌋ praenomine te in episcoporum collegium cooptatum fuisse acceperim, nec ob id tantum (quanquam maximum est) quam quod ex eo facillime, qua es integritate, ad longe maiora promoveri queas. Quod quidem brevi futurum mens nostra nescio quo modo praesagire videtur, itaque dii faxint, ut Christianae Reipublicae aliquando bene consultum sit, de qua certe optime sperandum esset, quando tui similes illius patrocinium ac defensionem susciperent. Restat ut Deum Optimum Maximum vehementer etiam atque etiam orem, ut tibi eum honorem ac dignitatem in perpetuum fortunet, atque ii sint exitus, quos quidem et mereris et fore confido. Quod de rebus istic gestis feceris nos certiores, fuit omnibus quam gratissimum. Id, ut saepius facias, si per tuas occupationes liceat, petimus et, si pateris, oramus, avemus enim vehementer, quae istic gerantur scire, cum res eo hoc
UUB, H. 154, f. 42v
tempore deducta sit, ut omnis Reipublicae Christianae salus in vobis vel omnium iudicio sita esse videatur. Hic nihil est, quod dignum tua cognitione magnopere putem, nisi illud scire cupias ⌊Baptistam⌋ gentilem nostrum proximis his diebus summo omnium civium consensu ducem ⌊reipublicae nostrae⌋ creatum fuisse ⌊Philippumque Auriam⌋ illius navalis pugnae prope ⌊Neapolim⌋ confectorem morbo correptum non sine totius civitatis maximo luctu naturae concessisse. Ceterum pace tamdiu exoptata fruimur. Ego vero cum amiculis nostris, id est libris, omne tempus consumo, quibus nihil dulcius, nihil libero homine dignius mea quidem sententia reperiri potest. Sed scias nihil mihi tam deesse quam te, qui cum studia nostra vel potius ineptias communicare possem tuisque vicissim ⌊Musis⌋, quibus nihil est suavius, frui. Elegiae, quas ad me de ⌊caesaris⌋ adventu misisti, mirum in modum me exhilararunt, quibus videre est, quam illud sit verissimum, quod in ⌊⌋ dicis, non esse in ⌊Germania⌋ ⌊Apollini⌋ adversa ingenia atque haud scio an maxime amica, sed de his satis ad ⌊Cornelium⌋ nostrum. De ⌊Ambrosio⌋ fratre, quanta in te sit benevolentia ac potius observantia, pluribus tecum agerem, si is esses, qui verborum prolixitate delectareris, sed cum id in te minime cadere re saepius didicerim, hoc unum satis erit de fratre dixisse eum te tantum amare quam qui maxime nihilque esse tantum, quod non tua causa libentissime faceret, is plurimum se tibi commendatum cupit. Idem ego. Superest, ut nos tuis litteris, quod commodo tuo fiat, quandoque visas, quibus de tuo statu deque tua valetudine certiores fiamus, quod quidem te facturum tum speramus tum confidimus. Nec deerunt istic, quibus recte ad nos litteras possis committere, sed inter ceteros ⌊Troilus Negronius⌋ civis noster hoc munus libentissime suscipiet. Sed inter ceteros ⌊Troilus⌋ civis noster hoc munus libentissime suscipiet. Vale et nostri sis memor valetudinemque cura.
⌊Genuae⌋, quarto (ante) K(a)l(endas) Febr(uarias) MD XXXI.
| | 4 | IDL 6526 | Ioannes DANTISCUS to Lodovico SPINOLA, shortly before 1531-01-29 Letter lost | Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 585 | | | 5 | IDL 734 | Lodovico SPINOLA to Ioannes DANTISCUS, Rome, 1532-01-01 | received Regensburg, [1532]-04-06
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 3, f. 63-64
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 2
| 2 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 253
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 186, p. 406 (English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Cum ⌊Romae⌋ iam duos menses essem, ut hanc quoque ⌊Italiae⌋ partem peragrarem, hominumque varios mores ad meam utilitatem perciperem, ecce tibi ab Ambrosio fratre redditae sunt mihi litterae tuae, cum novarum rerum, quae mirum in modum me delectarunt, tum tui erga me amoris, quo nihil mihi potest esse antiquius, plenissimae, quae quidem eo mihi ceteris gratiores fuerunt, quo minus illas exspectaram, cum proximis litteris non respondissem, ut ingenue fatear, tuis. Sed, inquies, non te pudet, Ludovice, tantum scelus tam facile confiteri? Satius sane multo erat illud quoquo modo dissimulare, ne scelus sceleri, ne rogatus quidem adderes. Pudet profecto, mi Dantisce, satius tamen duxi rem apud te omnem vel pudendo aperire, quam nihil omnino pudendo committere, ut eam posses aliquando de me opinionem habere, qua nihil mihi gravius in vita posset accidere, in eo praesertim, in quo nullam, ut mihi quidem videtur, culpam agnosco. Neque hoc dico quasi velim hac ratione apud te purgari, quod mihi per occupationes scribere non licuerit, quod, ubi locorum esses, me fugerit, quod cui recte darem, non habuerim. Sunt haec non solum usitata, sed cotidiana etiam, minus quam eo digna, qui tantum te amet, quam qui maxime, quae quidem tantum abest, ut velim credas, ut non modo levis aliqua occupatio, sed ne ulla quidem res possit esse tanta, quam tibi ut officium praestarem debitum, non omnino praeteritterem. Adducam certe aliquid, vide, quid de humanitate mihi pollicear tua, in quo plane acquiescas, cum enim te esse penitus novi, qui non tam facile eos a te amicos reicias, quos iam diu tibi firmos noveris; quod cum iam mihi exploratum esset, tamen lectis tuis litteris ita hac de re, nescio quomodo certior factus sum ut in eo peccasse, si quid tamen peccatum est, vehementer etiam atque etiam gavisus sim. Caruissem profecto illa inter ceteras tuarum litterarum particula, quid causae sit, cur ad me non scribas, ominari non possum, de benevolentia tamen in me tua et tuorum dubitabo numquam. Quo quid mihi gratius potuisset accidere? Si quidem in eo apertissime videre licuit nostram amicitiam eas iam tum radices egisse, quae non ita facile quavis aura possint evelli. Sed quid in ista longius vagor? Cur dubito eum in excusationem adducere, in quo statim nulla alia ratione quaesita, scio te acquieturum meque omni culpa prorsus liberaturum? Est tamen cur rationem in medium afferam, ut illud saltem intelligas me te tantum amare, ut ne quid ipse [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ nimia amoris sedulitate offenderis, ad hanc diem scribendi officium distulerim. Sic enim ab Ambrosio fratre de cuius in te benevolentia, scio, nihil dubitas, cum calamum arripuissem, ut tecum officiis meo more certarem
AAWO, AB, D. 3, f. 63v
audivi, quid facis, Ludovice, an numquam per te Dantiscus rescribendi molestia liberabitur? Putasne illi tantum otii esse, ut ad haec etiam levia sine rerum suarum gravissima iactura animum applicare queat? Noli, quaeso, id putare, libera illum, si me amas, aliquando huiusmodi molestia aliaque id generis plurima tunc ipse exclamans: en non tanto viro, mi frater, rescribam? In officio non manebo, in amore non respondebo? Quem ut ad me amandum allicerem, nihil non iure mihi temptandum foret. Quid enim hoc, pace tua dixerim, turpius, ut id hominis non putem esse, tantum abest illius, qui ne quid in eo genere peccet, omni diligentia adhibita studet. Non faciam itaque, rectiusque multo erit occasionem aliquam exspectare, qua illud aut nulla aut certe parva officii iactura queam efficere. Nunc vero, mea quidem sententia, nullo modo, sed ille rursus magis atque magis suadere, ne te meis litteris a tuis occupationibus interpellarem, atque id cum multis rationibus, tum illa vel maxime, quod si aliquid in officio praetermittendum esset, eo facilius ipse in hoc quam tu peccare possem, quo magis clarorum virorum officia in lucem hominum versantur. Cave ergo, a tanto viro exspectes, quod te indignum prorsus censeas, hac fateor me demum victum, ratione hac, inquam, ut non rescriberem persuasum, sed res melius quam putassem cecidit, ut non modo nolim fecisse, ut factum etiam maxime gaudeam, et quod intelligas, a quo quibusve persuasus sim rationibus, et quod sit mihi praeter exspectationem praebita facultas, ut tui in me amoris periculum facerem. De quo etsi non dubitabam, gratum tamen fuit proximis litteris tuis id cognovisse, cum non solum humanissime rescripseris, sed etiam me de tui regis victoria tam felici tamque Christianae reipublicae salutari participem feceris. Qua tanta laetitia multis de causis affectus sum, ut non potuerim magis, verum ob eam praecipue, quod hostis rupti foederis acerbissime poenas, quo ceteri ad inferendas iniurias sint tardiores, tandem luerit. Utinam haec praeclarissima victoria principum animi ad persequendas hostium reliquias inflammentur, optime quidem de felici rerum successu sperandum esset. Quin etiam diis bene iuvantibus tam diu protraheretur nobis victoria, quo ad pugnandi copiam faceremus, vel hoc uno tui regis exemplo, cuius felicissimis auspiciis tanta hostibus strages edita est. Idque eo libentius atque ardentius, quod nisi ultro hostem persequamur, periculum est vel maximum, ne in clades gravissimas ipsi incidamus. Quid si pugnandi necessitas ad id velimus nolimus cogat? Illud certe de nostris principibus ausim dicere,
AAWO, AB, D. 3, f. 64r
si umquam alias toti rei publicae Christianae eorum consensus visus est salutaris, nunc maxime videri, cum undique ea nobis immineant pericula, ut, nisi providerit, qui potest Deus Optimus Maximus, cum rebus nostris male, atque haud scio an pessime agatur. Ex oraculo ⌊Apollinis⌋ Pythii haec puta tibi edita. Sed quid ego tam multa de principibus, quasi velim hac familiari epistula eos, quid sint facturi, admonere meisque monitis putem meo iure standum esse? Tuum est hoc munus Dantisce, qui vel ingenio vel doctrina vel auctoritate tantum vales, ut tibi parem inveniam neminem. Quid ergo cessas iterum atque iterum tuis versibus eorum animos ad tam praeclarum facinus accendere? Nec desperes hoc per te minus posse fieri, quod olim per Tyrraeum poetam illum (ut est apud ⌊Flaccum⌋) factum fuisse legimus, praeterquam quod scias, quanta sit in omnibus vis eloquentiae, quae tanta est, ut non solum homines, sed feras etiam, si fabulis credimus, aliquando coegerit, ac pertraxerit. Sed longior quam par est procedit epistula, quamque id forte consulto, quo tibi illud saltem hac prolixitate notum sit me nullius rei minus quam in hoc genere neglegentiae iure accusandum esse. Si rescripseris, velim, tibi persuadeas me non passurum te meas litteras, quaecumque erunt, desiderare, quas quidem, ut non elegantes, non id in me est, at certe officiosas polliceor, spondeo in meque recipio. Hic nihil tua cognitione magnopere dignum, quod sciam, est, rumor tamen est ⌊Turcam⌋ omnibus instructis copiis terra marique nos primo quoque tempore, quod di avertant, aggressurum. Sed tu hoc melius. ⌊Genuae⌋ omnia satis perbelle forent, nisi ⌊Galli⌋ nobis iam diu infensi et nulla a nobis iniuria provocati, nostra diriperent. Illud itaque maxime in optatis esset, ut aliquando, deorum memores, finem iniuriis imponerent. Reliqua faciliora. Hactenus de nostra republica, nisi et hoc ad eam putas pertinere, me proximis mensibus libros duos de eius constitutione ad Andream Auriam tamquam patriae liberatorem composuisse. Cuius quidem confectionis, si mihi supra modum non blandiuntur homines, non est, cur me paeniteat. Te unum tamen hoc tempore maxime exoptarem, quicum possem eos communicare, quanti enim tuum iudicium faciendum sit, reliquorum facio iudicium, modo scripta viderint tua. Acquiescerem omnino illi, sed id forte alias. Scribendi amore provehor, dabis hoc superinscribed⌈hochoc superinscribed⌉ amori in te meo. De Cornelio nostro nulla mentio in tuis litteris. Fac, amabo te, me certiorem de eius valetudine, ut nostri memor est, adhuc
AAWO, AB, D. 3, f. 64v
enim eius litterarum tum candorem, cum in me benevolentiam in oculis fero. Si istic erit, me illi plurimum commendabis. Vale et nos, ut facis, ama. Si quid istic novi erit, si rescripseris, quod ut facias, non ausim petere, cuperem tamen, si per tuas occupationes tibi liceret, significare ne graveris.
⌊Romae⌋, Cal(endis) Ian(uariis) MDXXXII.
| |
|