Correspondence between Dantiscus and Georg ZIMMERMANN
List
Database
Full text
Results found: 7 preserved: 6 + lost: 1 1 | IDL 895 | Georg ZIMMERMANN to Ioannes DANTISCUS, Thorn (Toruń), 1533-02-15 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 3, f. 85 + f. [1] missed in numbering after 85
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 272
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 221
|
Prints: 1 | AT 15 No. 78, p. 109-110 (excerpt; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 3, f. 85av
Reverendissimo atque eidem clarissimo in Christo principi ac domino, domino ⌊Ioanni⌋ sanctae Lubaviensis dioecesis antistiti ac Pomezaniensi administratori, domino gratioso clementissimoque
AAWO, AB, D. 3, f. 85r
Paratissima famulitia in gratiam Reverendissimae Vestrae Amplitudinis studiosissime commendat.
Suggeritur mihi, reverendissime ac praeclarissime Praesul, domine gratiose, ab amicis secretioribus, quod mirum in modum Reverendissima Tua Amplitudo, quae alioqui mitissimi est ingenii et quae omnium erratis aequi bonique semper noverit consulere, stomachum bilemque moverim, dum nuper Tua Reverendissima Amplitudo accepisset ⌊senatus mei⌋ litteras, in(?) quibus sigilli impressio in obtutu lectionis in eminentiori stabat parte. Quem quidem lapsum meum Tuae Reverendissimae Amplitudini benigne corrigenti factum a me fateor, dabo etiam operam diligentissimam, ne amplius fiat. Nihil etiam tale umquam a me designatum est, etiam si in istis urbium tumultuariis negotiis, annos iam fere triverim viginti quinque aut amplius. Crede mihi, amplissime praesul, quod sancte per Iesum deierare possum, nulla arrogantia id contigisse, sed dum litterae in immensum protensae ob foliorum multitudinem haud poterant sic complicari, ut pro Tuae Amplissimae Dignitatis eminentia non viderentur exiguae aut parvae nimis, aut ne superinscribed in place of crossed-out ut⌈ut ne ne superinscribed in place of crossed-out ut⌉ epigraphe universam faciem exterioris pagellae cum quadam inelegantia occuparet, visum mihi fuit operae facturum pretio, si superinscribed⌈sisi superinscribed⌉ hoc modo litteras illas componerem, ut vitia praedicta caverem. Sed mihi misero hoc accidit quod quidam ait
cf. Hor. S. 1.2.24 dum vitant stulti vitia, in contraria currunt ⌊Dum vitia fugiunt stulti in contraria ruuntcf. Hor. S. 1.2.24 dum vitant stulti vitia, in contraria currunt ⌋. Hoc me tamen solatur, quod mihi perpetuum est, Tuam Reverendissimam Amplitudinem facilem esse ad remittendum errata, his potissimum, qui culpam magis agnoscunt remissionem petentes, quam qui animo pertinaciori eam aut deprecantur aut minus sincero temere errata non excusant, sed aggravant defendendo. Maior enim est clementia erroris condonatio, quam si bene firmum ac numquam quid humani casus admittentem perpetuo fueris amore complexus. Dabit itaque Tua Reverendissima Amplitudo errori veniam. Ego vicissim adnitar summum satisfaciendi explere munus, ut numquam scilicet in hanc nassam incidam.
Nec subeat precor animo tuo, Praesul Mellite ac Amplissime, aliqua de me suspicio, quod toto isto tempore, quo in ornatissima tua fueris dicione, nec praesens nec quidem etiam per litteras te adierim aut salutaverim. Sic enim me amet Christus optimus maximus, mecum hactenus fuit comparatum, ut malus quidam genius, ut opinor, congressum semper prohibuit. Dum enim Reverendissima Tua Amplitudo nobiscum agebat ⌊Thorunii⌋, adversa valetudo me domi ceu inferorum vinculi tenuit alligatum. In ⌊Grudentinis comitiis⌋ coivissem utique, licet aeger, cum Tua Reverendissima Amplitudine, sed bis matutina quies Tuae Reverendissimae Amplitudinis me exclusit, tertio congressus cum Tua Reverendissima Amplitudine ⌊senatus illius civitatis⌋ me tecum colloqui non sinebat, postero autem die aurora vix inclarescente essedum conscendi. Sed quod tunc animus versabat coram AAWO, AB, D. 3, f. 85v dicere, iam paucis explicabo, ne emunctis tuis naribus meis ineptiis ac epistulae sordibus molestiam facessam. Principio oro, ut tuum addictissimum mancipium, quod in servitutem tibi donavit eques ille insignis et orator optimus aulicus regius Nicolaus Niptitschius, ames, observes et tua pietate foveas. Ego omne studium meum immo vitam ipsam in tui nominis atque amplitudinis gloriam impendere non desinam. Deinde quod pro ingenita virtute susurrones arceas procul neque sinistris ac clanculariis delationibus utramque adaperias aurem, sed delato aut calumniam patienti semper alteram reservet Tua Reverendissima Amplitudo vacuam, reportaturus immortalitatis decus sicut magnus ille Macedo (qui ex rebus actis et auctis hoc nomen promeruit) ob hoc factum, cum praeclarum tum regale et magnis heroibus dignum a multis eximiis laudatus scriptoribus, perpetuitati est consecratus.
Postremo immensas Tuae Reverendissimae Amplitudini, immo immortales, dico gratias pro Homero Christianorum, Davide scilicet propheta et rege, quem beneficio optimi iuxta ac pii hominis Ioannis Campensis non modo nunc legere tantum, verum pro affectu intelligere nostrae mediocritati concessum est. Nec umquam manibus teritur liber iste (semper enim mecum est, immo cubando sub cervicula ms. i(!)
⌈aa ms. i(!)
⌉ delitescit), quin Tuae Reverendissimae Amplitudini et Paraphrastae plusquam Nestorea saecula precor, Tuae quidem Reverendissimae Amplitudini, ut illum ad similia studia, licet ut equum Lydium currentem impellas ac in lucem ea facias prodiere, quae idem e promptuario divinorum voluminum, quae nobis conducunt et saluti sunt, omnibus est redditurus simili forma, opifici vero et auctori, ut se morigerum praebeat et rudioribus dux sit ac doctor, lumen effundens scripturarum, ut nobis, qui a fontibus sumus semoti ob ignorantiam Hebraici sermonis, e rivulis saltem Germanis scaturientibus notitiam sanctarum litterarum ceu purioris laticis tutius bibamus. Interim, quod Tuam Reverendissimam Amplitudinem adire non licet, humiliter precor, ut per epistolam saltem amanuensis servulo Tuo respondere non graveris. Vale, Praesul clarissime, cum omnibus tuis.
⌊Thorunii⌋, 15 Februarii anno repurati orbis per Iesum supra quindecies centesimum trigesimo tertio.
Vestrae Reverendissimae Amplitudinis humilis servulus ⌊Georgius Zimermanus⌋
| | 2 | IDL 1070 | Ioannes DANTISCUS to [Georg ZIMMERMANN], Löbau (Lubawa), 1534-01-01 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 37 (b.p.)
|
Prints: 1 | AT 16/1 No. 2, p. 5 (in extenso; Polish register) |
| | | 3 | IDL 1078 | Georg ZIMMERMANN to Ioannes DANTISCUS, Thorn (Toruń), 1534-01-07 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 67, f. 261
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 451
|
Prints: 1 | AT 16/1 No. 12, p. 23-24 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 67, f. 261r
Perpetua sua studia cum obsequiorum commendatione in omni beneplacito in gratiam Reverendissimae Tuae Amplitudinis commendat.
Reverendissime in Christo Princeps, Praesul ornatissime, domine gratiose.
Si in mea abitione ab officio aberraverim, non imputabis servulo Tuo neque ullam pro Tua lenitate facies expostulationem. Nam antepaenultima Ianuarii(!) a Tua Reverendissima Amplitudine ob ingruentes necessitates aliisque dominis missionem impetraveram. Utcumque veniam errati peto; sar{i}turus obsequiis, quicquid nunc est designatum.
De litteris reverendissimi ⌊domini archipraesulis⌋ res sic se habet. Dum prima fa ms. o(!)
⌈aa ms. o(!)
⌉ctura formaretur responsionis, accepi a Reverendissima Amplitudine Tua verum archethypum, quem postea a prandio in manus Tuae Reverendissimae
Am(plitudini) or Am(plitudinis)⌈Am(plitudini)Am(plitudini) or Am(plitudinis)⌉
tradidi. Ultima autem Ianuarii(!) die, cum abire statuissem, vidi apud alios scribas eundem in meo hospitiolo atque descripsi. Reliqui quoque eundem apud Ambrosium ac Valentinum notarium reverendissimi ⌊domini Warmiensis⌋. Immerito ergo ms. a(!)
⌈oo ms. a(!)
⌉ hanc negligentiam reliqui commilitones imputant mihi. Inquiram tamen, cum dominus ⌊castellanus⌋ Gdanensis advenerit paper damaged⌈[Gdanensis advenerit]Gdanensis advenerit paper damaged⌉, litteris istis apud Hieronimum scribam. Nam penes illum litterae ad ⌊regni⌋ summates me abeunte fuerunt depositae.
Ablegatus sum 1534-01-05⌊proxima feria secunda1534-01-05⌋ in ⌊Pyotercouiam⌋ ad ⌊regni conventum⌋.[1] Si quid velit Tua Reverendissima Amplitudo per me fieri, totum me in tuum obsequium devoveo exiturus ⌊hinc⌋ 1534-01-14⌊proximo die Mercurii1534-01-14⌋.
Valeat terque quaterque Tua Reverendissima Amplitudo, quam Deus multis augeat honoribus. A quo sedulo precabor, ut omnia hoc novo anno futurisque omnibus laeta et felicia sient.
Datae ⌊Thorunii⌋, altera Epiphaniarum Christi Servatoris anno ab instaurato mundo MDXXXIIII.
Reverendissimae Tuae Amplitudinis mancipium perpetuum ⌊Georgius Zimmermanus⌋
[1] Diet of Poland in Piotrków, 1534-01-06 - 1534-01-28.
| | 4 | IDL 1835 | Georg ZIMMERMANN to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1538-02-12 | received [1538]-02-22
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 4, f. 74
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 4, f. 74v
Reverendissimo atque eidem in Christo clarissimo principi et domino, domino ⌊Ioanni insignis ecclesiae Warmiensis praesuli⌋ amplissimo, domino suo gratioso clementissimoque
AAWO, AB, D. 4, f. 74r
Sincerissimum affectum in omnibus obsequiis, in gratiam Vestrae Reverendissimae Amplitudinis studiosissime commendat. Reverendissime in Christo princeps, amplissime praesul, domine clementissime.
Litteras ad sacratissimam ⌊reginalem maiestatem⌋, dominam nostram gratiosissimam meae fidei nuper per dominum ⌊Conradum Hitfeldum⌋ concreditas ex animi sententia Vestrae Reverendissimae Amplitudinis in manus suae reginalis maiestatis digna exhibitione praemissa obtuli usus opera ⌊Petri Woynowsky⌋ gentilis nostri. Dignata est iterum serenissima ⌊sua maiestas⌋ has interclusas litteras concredere, eas quoque per amicos meos Vestrae Reverendissimae Amplitudini praesentandas curavi, quandoquidem Vestrae Reverendissimae Amplitudinis curialis hic exsistens ⌊Mauricius⌋ nondum suam expeditionem est assecutus. Si quid praeterea in beneplacitam voluntatem Vestrae Reverendissimae Amplitudinis umquam meis obsequiis possum praestare, inveniet me promptissimum. Hic ⌊Pyotercouiae⌋ mirae peraguntur tragoediae, quarum catastrophen Deus in laetum perducat exitum. Serenissima ⌊regia maiestas⌋ a feria quinta in consilio non fuit, laborat ex veteri morbo maioris digiti in pede. Rumor est constans dominum comitem ⌊a Gorka Lucam⌋ Coyaviensem praesulem declaratum. ⌊Valachus⌋ milites nostros desideravit, ut ne ex eorum numero nuntius cladis sit relictus. Hic exercitum conscribi non audio. Dominus Molczan eques auratus veteranus huc nomine electoris Ioachimi in legatione pervenit, nondum auditus. Testudinis motu omnia hic negotia procedunt, Deus Optimus Maximus bene vertat omnia. Qui Vestram Reverendissimam Amplitudinem in summo honoris fastigio perpetue servet incolumem.
Ex ⌊Pyotercouia{e}⌋, sub vesperum XII Februarii anno Iesu unici servatoris supra sesquimillesimum trigesimo octavo.
| | 5 | IDL 3789 | Georg ZIMMERMANN to Ioannes DANTISCUS, Thorn (Toruń), 1538-05-21 | received 1538-05-25
Manuscript sources: 1 | fair copy in German, BCz, 1595, p. 1133-1136
|
| | | 6 | IDL 7204 | Ioannes DANTISCUS to Georg ZIMMERMANN, before 1538-11-20, perhaps in October Letter lost | Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 1994: Commonefecit me litteris Vestrae Reverendissimae Amplitudinis eruditissimus Hyeronimus Aurimontanus medicinae doctor ad eum datis, ut Vestrae Reverendissimae Amplitudini scriberem, num proximas accepissem litteras. | | | 7 | IDL 1994 | Georg ZIMMERMANN to Ioannes DANTISCUS, Thorn (Toruń), 1538-11-20 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1597, p. 313-314
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 313
Propensissima obsequia in gratiam Reverendissimae Vestrae Amplitudinis studiosissime commendat.
Reverendissime in Christo Princeps, ornatissime praesul, domine gratiose.
Commonefecit me litteris Vestrae Reverendissimae Amplitudinis eruditissimus ⌊Hyeronimus Aririmontanus(!)⌋, medicinae doctor, ad eum datis, ut Vestrae Reverendissimae Amplitudini scriberem, num proximas accepissem litteras. Unde quantum ex coniectura licet assequi mihi, persuasum habeo Vestram Reverendissimam Amplitudinem haud aequo ferre animo, quod ad eandem ea de re nihil scripserim. Quaeso itaque, ne mihi succenseat Vestra Reverendissima Amplitudo, nam cum omnia ex animi sententia Vestrae Reverendissimae Amplitudini confecissem, non arbitrabar fore opere necessarium, ut Vestrae Reverendissimae Amplitudini meis litteris ac neniis negotium facesserem.
Hoc autem haud latere volo Vestram Reverendissimam Amplitudinem, quod ⌊Georgius Nick⌋, Vestrae Reverendissimae Amplitudinis affinis, cum domino ⌊castellano Calisiensi⌋ de molendino omnimodam fecit transactionem et pecunia accepta in suam tradidit molendinum simul cum veteri ac novo privilegio mihi transmisso potestatem. Qua de re omnes difficultates iam sublatas esse arbitror.
Si quid preterea meis studiis praestare potero, quod Vestrae Reverendissimae Amplitudini gratum fuerit, nihil umquam in me quicquam desiderabitur, quin omnia pro virili mea portione conficiam.
Deus Optimus Maximus Vestram Reverendissimam Amplitudinem summis ornatam honoribus in patriae nostrae consolationem quam diutissime servet incolumem.
Ex ⌊Thorunio⌋, 20 die mensis Novembris anno Christi unici servatoris 1538.
Vestrae Reverendissime Amplitudinis humilis servitor ⌊Georgius Zimmermanus⌋
| |
Texts where mentioned Georg ZIMMERMANN Results found: 6 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 261 | Jan ZAMBOCKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1525-08-25 | 2 | IDL 280 | Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKI, Toledo, 1526-02-24 | 3 | IDL 3529 | Hieronim ŁASKI to Ioannes DANTISCUS, Gottorf, 1532-03-15 | 4 | IDL 897 | Ioannes DANTISCUS to Sigismund I Jagiellon, Löbau (Lubawa), 1533-02-22 | 5 | IDL 1250 | Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUS, Tum near Łęczyca, 1534-12-24 | 6 | IDL 2873 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1545-10-03 |
|