Correspondence between Dantiscus and Marcin KROMER
List
Database
Full text
Results found: 3 preserved: 2 + lost: 1 1 | IDL 7233 | Ioannes DANTISCUS to Marcin KROMER, ca. 1539-04-21 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2187: Nunc vero, quoniam ad scribendum litteris abs te humanissime scriptis, quae quanto minus expectae, tanto iucundiores mihi acciderunt, ultro invitor, dabo operam, ne in hoc officii genere, quod tibi gratum esse intelligo, sedulitatem diligentiamque meam requiras; IDL 2198: Etsi respondi ante paucos dies litteris Amplitudinis Tuae eleganter simul et amanter scriptis, nec nunc in mentem quicquam veniebat, de quo mihi rursus scribendum esse existimarem, tamen cum ad multos in Poloniam multa scriberem, non committendum mihi esse putavi, quin Amplissimam Dominationem Tuam etiam aliquid litterarum, quamvis inanium, darem idque partim quod verebar, ne si quo casu priores illae redditae non essent, secus aliquid, ac vellem Amplissmia Dominatio Tua de me suspicari posset, partem vero, quod existimo illam superioris temporis cessationem posteriore diligentia et assiduitate mihi esse sarciendam, ut hoc qualicumque officio tuam erga me propensam voluntatem tuear et confirmem. | | | 2 | IDL 2187 | Marcin KROMER to Ioannes DANTISCUS, Bologna, 1539-07-07 | received 1539-10-21
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1596, p. 571-574
|
Prints: 1 | WISZNIEWSKI 1845 p. 386-387 (excerpt) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1596, p. 571
Reverendissime in Christo Pater et Domine, patrone imprimis observande.
Studium et observantiam meam summam Amplissimae Dignitati Tuae officiose defero.
Singularem ego quidem humanitatem Amplissimae Dignitatis Tuae et summam animi erga me propensionem ⌊Cracoviae⌋ tertio abhinc anno expertus sum eoque studium vicissim et addictam voluntatem meam ipsi testatam esse cupiebam, sed numquam tamen ausus sum te, tantum talemque principem, tam eruditum tamque acri et exacto iudicio, litteris meis, manibus praesertim, compellare. Non quod repulsam reformidarem, sed quod Amplitudinem atque Dignitatem Tuam revererer. Verum ne rusticus tamen et illius benevolentiae Tuae, ultro ad me delatae, aspernans videri possem, eorum mihi opera et commendatione in insinuanda tibi observantia mea et voluntate erga me Tua confirmanda utendum esse putavi, quos tibi caros esse existimarem.
Nunc vero quoniam ad scribendum ⌊⌋ abs te humanissime scriptis, quae quanto minus exspectatae, tanto iucundiores mihi acciderunt, ultro invitor, dabo operam, ne in hoc officii genere, quod tibi gratum esse intelligo, sedulitatem diligentiamque meam requiras atque ut aliquid tibi de statu rerum mearum, de studiis atque consiliis meis perscribam.
Post patroni illius mei beneficentissimi ⌊Ioannis Choinii⌋ mortem meo me hic suco atque amicorum quorundam ope sustento submisit nonnihil ⌊episcopus Cuiaviensis⌋, aliquid etiam ⌊Cracoviensis⌋ atque hic plus etiam pollicetur. Itaque hiemem hic adhuc unam transigere cogito in studio iuris, cui me cum ⌊patroni illius⌋ mei voluntate, tum certo quodam consilio meo addixi, sed ea tamen lege, ut honestissimis disciplinis nuntium non remiserim. Hinc mensem unum et fortassis alterum verni temporis ⌊Romanae urbi⌋ cognoscendae dare statui atque inde, si voluntati facultas non deerit, in ⌊Galliam⌋ proficisci, ⌊Lutetiam⌋ videre et per BCz, 1596, p. 572 ⌊magnam Germaniam⌋ in patriam redire quiete ms. a(!)
⌈ee ms. a(!)
⌉que et commodo loco reliquum vitae tempus, nisi Deo aliter visum erit, in otio litterario transmittere cupio. Nam hoc genus vitae et beatum imprimis, et ad ingenium meum accommodatum esse iudico.
Atque haec de rebus et consiliis meis ⌊nepoti⌋ Amplissimae Dignitatis Tuae ⌊Romam⌋ ⌊hac⌋ proficiscenti operam meam nulla in re probare potui, studium quidem et voluntatem certe, ut potui, declaravi. Quod si ⌊is⌋ prius, quam ego discedo, ⌊huc⌋ redierit, nihil ab eo officii, quod modo ego praestare potero, nihil operae, nihil sive consiliis, sive auxiliis requiri in me patiar.
Sed et hic, et ubicumque ero, omnia cupidissime perficiam, quae Amplissimae Dignitati Tuae grata fore existimabo. Quam longum, sospitem et felicem esse cupio.
⌊Bononia⌋, ad septimum Idus Quintiles 1539.
Amplissimiae Dignitatis Tuae addictissimus ⌊Martinus Cromerus⌋
| | 3 | IDL 2198 | Marcin KROMER to Ioannes DANTISCUS, Bologna, 1539-07-23 | received [1539]-10-21
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1596, p. 567-570
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1596, p. 567
Reverendissime in Christo Pater et Domine, patrone cumprimis observande.
Studium et observantiam meam officiose imprimis ad Amplissimam Dignitatem Tuam defero.
Etsi ⌊⌋ ante paucos dies ⌊⌋ Amplitudinis Tuae eleganter simul et amanter scriptis nec nunc in mentem quicquam veniebat, de quo mihi rursus scribendum esse existimarem, tamen cum ad multos in ⌊Poloniam⌋ multa scriberem, non committendum mihi esse putavi, quin ad on the margin⌈adad on the margin⌉ Amplissimam Dignitatem Tuam etiam aliquid litterarum, quamvis inanium, darem idque partim quod verebar, ne si quo casu priores illae redditae non essent, secus aliquid ac vellem, Amplissima Dignitas Tua de me suspicari posset, partim vero quod existimo illam superioris temporis cessationem posteriore diligentia et assiduitate mihi esse sarciendam, ut hoc qualicumque officio tuam erga me propensam voluntatem tuear et confirmem.
Sic igitur Amplissima Dignitas Tua de me sibi persuadeat, velim, de multis et principibus viris, quos benevolo in me animo esse cognovi, neminem esse, cuius ego benevolentiam erga me pluris faciam, quam Amplissimae Dignitatis Tuae. Propterea quod alii fere levibus causis et tenui quadam indictione animi ad amandum aliquem incitantur, tua vero, Antistes Ornatissime, ea est prudentia, ea doctrina, ut non temere quemvis in amicitiam tuam recipias, ea vero gravitas et constantia, ut amorem, certo et explorato iudicio susceptum, non facile deponas. Quamquam in me vereor, ut aliquid sit, benevolentia et amore Tuo dignum, nisi illud fortassis, quod mihi cum bonis viris commune est, quod nomini dignitatique tuae imprimis addictus sum et admirator laudum tuarum. Quod si quando opportunitas, ita uti spero, sese mihi obtulerit, testatum faciam me studio erga Amplissimam Dignitatem Tuam nemini eorum, qui tibi sunt addictissimi, cedere.
Novi hic nunc fere nihil est. Nam ⌊Italia⌋ pacata est adhuc. Ex mari BCz, 1596, p. 568 multa afferuntur, aut iactantur potius, sed certi nihil. Atque ego omnia hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ certius aliunde a magnis viris, qui melius norunt, perscribi Amplissimae Dignitati Tuae puto. Caritatem quidem et penuriam annonae propter crebras et magnas fluminum exundationes et anni sterilitatem exorientem in plerisque locis hic iam experiri incipimus.
Quod reliquum est, diuturnam salutem et incolumitatem Amplissimae Dignitati Tuae opto.
⌊Bononiae⌋, X calendas Sextiles 1539.
Amplissimae Dignitatis Tuae addictissimus ⌊Martinus Cromerus⌋
| |
Texts where mentioned Marcin KROMER Results found: 8 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 1915 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Płock, 1538-09-10 | 2 | IDL 2048 | Stanisław AICHLER to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-01-12 | 3 | IDL 2235 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-10-11 | 4 | IDL 2638 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1543-03-19 | 5 | IDL 3095 | [Ioannes DANTISCUS] to Fabian von ZEHMEN (CEMA), [Heilsberg (Lidzbark Warmiński)], 1547-05-30 | 6 | IDL 3334 | Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1548-01-28 | 7 | IDL 3384 | Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-06-29 | 8 | IDL 3386 | Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-06-29 |
|