Correspondence between Dantiscus and Stanisław ZASAŃSKI
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDL 3531 | Stanisław ZASAŃSKI to Ioannes DANTISCUS, s.l., 1532-04-14 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 403-404
|
Prints: 1 | AT 14 No. 184, p. 284 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
BCz, 1595, p. 403
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Post meae aeternae deditionis recommendationem.
Reverendissima Dominatio Vestra scire velit, quod quanto citius possum, tanto progredio<r> citissime, ut citius fugiam a vobis, et si erravi in hoc, quod illa et eadem die non discessi, cum valedixeram Dominationi Vestrae Reverendissimae, nihil aliud in causa fuit, solum unum, quod mihi societas deerat. Nunc solus vado in nomine Domini. Dominus Deus sit custos meus. Cras conscendam in flumen.
Tandem me commendo Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae optime valeat et id de me praesumat nihil esse tam arduum tamque difficile, quod amore Dominationis Vestrae Reverendissimae non fecerim.
Raptim manu pro(m)ptissima, die 14 Aprilis 1532.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissimus ⌊Stanczel Zassansky ex Vitreatoribus⌋
| |
Texts where mentioned Stanisław ZASAŃSKI Results found: 2 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 769 | Ioannes DANTISCUS to Sigismund I Jagiellon, Regensburg, 1532-04-16 | 2 | IDL 772 | Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKI, Regensburg, 1532-04-17 |
|