Correspondence between Dantiscus and Ioannes TRESLER
List
Database
Full text
Results found: 9 preserved: 8 + lost: 1 1 | IDL 759 | Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1532-02-25 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 243, p. 217-220
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 36
|
Prints: 1 | AT 14 No. 102, p. 168-170 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 243, p. 220
Reverendissimo in Christo Praesuli ac Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋ etc., domino suo gratiosissimo
Ad litteras meas, quae per dominum doctorem ⌊Reynik⌋ socerum Reverendissimae Dominationis Vestrae, transmissae sunt, nondum responsum accepi. Non dubito, quin ad id hactenus occasio defuerit. Atque utinam fata non iam litteras, sed ipsammet Reverendissimam Dominationem Vestram ad nos advolare permittant. Si non, id rerum Reverendissimae Dominationis Vestrae ratio (quod multos sentire video) attamen amicorum exspectatio vehementer exposcent. Sed quia ita Deo Optimo Maximo visum est, ut omnes actus nostros, simul et procellas cogitationum nostrarum (quibus modo huc, modo illuc rapimur et impellimur) in sua dumtaxat retinuerit potestate, votis omnibus apud eundem postulabimus, ut Reverendissimam Dominationem Vestram salvam et incolumem post tam longam exspectationem amicis restituat.
Reverendissime Domine. Pervenit ad nos rumor quidam, sed crebrior magisque constans, quam ut vanus credi possit, ⌊Modonam urbem⌋ ⌊Peloponessi⌋ (quam ⌊Mahometes⌋, ut opinor, Venetis abstulit) ab ⌊Andrea Doria⌋ et caesarianis astu interceptam, alii autem captam affirmant, sed quia retinendi nulla affuisset commoditas, praeda abducta relictam esse. Quid ea in re actum sit, vehementer cuperem fieri certior.
Nam cum amico quodam super hac re eo usque ea crevit contentio, ut uterque decem deposuerit aureos controversiae arbitrium utriusque consensu a Reverendissima Dominatione Vestra exspectatur written over mus⌈musturtur written over mus⌉. Nam id in ea aula, in qua modo Reverendissima Dominatio Vestra versatur, minime occultum esse poterit. Faciet itaque Reverendissima Dominatio Vestra BCz, 243, p. 218 rem mihi gratissimam, si quamprimum fieri poterit, aliquem ex suis ad nos perscribere iusserit, quid in ea re actum sit. Nam festum Natalis Christi proxime praeteritum scopus est nostrae contentionis. Si pro eo tempore nostri urbem possederint, succubui, si vero id temporis vel ante ⌊urbem⌋ quovis modo reliquerint, victor evasi. Nam diffisus Christianorum rebus, quae iam perpetuo dissidio et mutuis caedibus paene contritae sunt, non potui nisi pessime de rebus nostris sentire, cum videam nostrorum principum temulentia et iner{ti}tia vires hostium eo usque crevisse, ut iam resipiscere volentibus vix ulla sit spes salutis, ut qui admodum sero tam saevo ulceri medelam porrigere insti hidden by binding⌈[ti]ti hidden by binding⌉tuerint.
Ergo, Reverendissime Domine, cupidissime adventum Reverendissimae hidden by binding⌈[Reverendissimae]Reverendissimae hidden by binding⌉ Dominationis Vestrae exspecto adeoque graviter Reverendissimae Dominationis Vestrae desiderium fero, ut iam aliquoties temptarim per occa hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉sionem in aulam ⌊caesaris⌋ advolare, sed hactenus opportunitas instituto meo favere noluit, itaque feren hidden by binding⌈[ren]ren hidden by binding⌉dum est, quod mutari nequit. Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere cupio.
| | 2 | IDL 3555 | Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), [1533]-01-22 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 489-490
|
Prints: 1 | AT 15 No. 25, p. 40-41 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 490
Reverendissimo in Christo praesuli et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino suo gratiosissimo
Iam annus est, quo me frustratur exspectatio R adventus Reverendissimae Dominationis Vestrae. Percontatus sum a s(trenuo) domino ⌊Ioanne de Werden⌋, cum ex proximis ⌊comitiis⌋ ⌊Gdanum⌋ rediret, num quippiam certi de reditu Reverendissimae Dominationis Vestrae in patriam nobis afferret. Retulit Reverendissimam Dominationem Vestram cupere quidem ⌊patriam⌋ videre quantocius, modo per occasionem liceret. Quam utinam felici auspicio quamprimum dii largiantur.
Ceterum, Reverendissime Domine, sacerdotes Gdanenses infinitis paene calamitatibus oppressi hoc tempore novi evangelionis, questi sunt apud me indictam eis esse novam insuper, contributionis videlicet, calamitatem, quo nihil gravius miseris, iam paene inedia confectis, accidere potest. Rogant, efflagitant, ut apud Reverendissimam Dominationem Vestram studeam impetrare litteras ad reverendissimum Wladislaviensem, ne sic sua reverendissima dominatio pergat quicquid reliqui est vestium nudis detrahere, fecerit itaque Reverendissima Dominatio Vestra rem sua humanitate dignissimam, si miserrimos sacerdotes hac molestia liberaverit. Nec video, quid reverendissimo Wladislaviensi commoditatis exspectari queat a tam tenui et oppresso clero, si extorquere perget sua reverendissima dominatio, citius lacrimis quam nummis miserorum ditabitur.
Dominationem Vestram Reverendissimam felicissime valere cupio et written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉tt written over ...⌉ me de adventu suae Reverendissimae Dominationis certiorem facere dignetur. Quod si ⌊patriam⌋ videre Reverendissimae Dominationi Vestrae molestum fuerit, cum s(trenuo) domino burgrabio ad Reverendissimam Dominationem Vestram libenter advolabo, tamen cum id opportunum fuerit Reverendissimae Dominationi Vestrae, citati ... illegible⌈...... illegible⌉ et requisiti, prout moris est, iuris atque stili etc.
Reverendissimae Dominationis Vestrae mancipium ⌊Ioannes Tressler⌋
| | 3 | IDL 3573 | Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), [1533]-08-21 | received 1533-08-24
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 579-580
|
Prints: 1 | AT 15 No. 409, p. 561-562 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 580
Reverendissimo in Christo Praesuli ac Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino suo gratiossissimo
Tametsi nihil erat auribus Reverendissimae Dominationis Vestrae dignum, quod scriberem, non potui tamen praetermittere, quin apud Reverendissimam Dominationem Vestram his scriptis ineptirem, praesertim nactus tam opportunum et facetum nuntium papae Iohan Fugium, qui mihi prope ad felicitatem illam stoicorum videtur accessisse, dum nec de suis nec de alienis admodum sollicitus, parvo contentus, non infeliciter vivat. Is non dubito referre sciet et stoice, et peripatetice de his, quae nobiscum ventilantur, nugis vel novitatibus. Tametsi multis persuasissimum sit Hollandinos, licet iniquo anni tempore, tamen arma strenue apparare et caelum, Neptunum et Lubicenses pro nihilo habere, quod eis feliciter opto cedere.
Dominum burggrabium nostrum vixdum pervenisse in Lubecam plerique affirmant, dum apud civitates ex itinere obvias morari, sollicitare et persuadere opus erit etc.
Quod raro ad Reverendissimam Dominationem Vestram scribo in causa est, quod verear crebrius ineptiis meis importunus esse, cum non sit eiusdem saepe multa et opportuna dicere.
Dominationem Vestram Reverendissimam felicissime valere cupio.
Datum ⌊Gdani⌋, 21-a Augusti.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor ⌊I(oannes) Tressler⌋
| | 4 | IDL 1000 | Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1533-09-03 | received [1533]-09-07
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 3, f. 89
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 355
| 2 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 276
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 3, f. 89v
Reverendissimo in Christo Praesuli et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino suo gratiosissimo
Redditae sunt mihi nuper per Simonem litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae,
quae me non mediocri affecerunt animi dolore, cum videam me apud Reverendissimam Dominationem Vestram de eorum numero, cum quibus non modo suspicionibus agitur, verum etiam de atrocissimis criminibus, quasi dies dicitur. Nam proditionis et perduelionis crimen non admodum mihi distare videtur cum eo, quod mihi obicitur crimine. Ego vero pro mea defensione nihil aliud producturus sum, quam ut clamitem me innocentissime tam atroci affici calumnia. Si persvasero satis abunde, me defensum exsistimabo, sin minus sorte sua on the margin⌈sorte suasorte sua on the margin⌉ iuste conqueri poterit mea innocentia, quod eam humanitatem apud amicos invenerit, quid igitur illi ab hostibus exspectandum. Si talis est Mucho, ut ad pollicitationem etiam cuiuscumque ab aequo et honesto tam facile avertatur, profecto miser erit Mucho et qualiscumque ipsius administratio suspecta, aderat Simon quando(?) cum homine super ea calumnia expostularem, is referet abunde, quae verba ultro citroque iactata sint et cetera.
De domino burgrabio vero nihil aliud habemus, quam incolumem in ⌊Lubecam⌋ pervenisse. Annuant superi, ut omnia illi feliciter et ex sententia cedant.
Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere cupio precorque me apud Eandem eorum haberi numero, de quibus non tam facile sinistra suspicio excitetur.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor ⌊Ioannes Tresler⌋
| | 5 | IDL 449 | Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), [1534]-06-06 | received [1534]-06-09
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BK, 230, p. 271-274
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BK, 230, p. 274
Reverendissimo in Christo praesuli et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino suo gratiosissimo
BK, 230, p. 271
Salutem dico.
Reverendissime praesul, gratiosissime domine.
Ventilantur nobiscum quidam rumores, quibus tametsi non adeo fidendum existimem, non potui tamen praetermittere, quin habito tam opportuno nuntio ea ad Reverendissimam Dominationem Vestram paucis perscriberem. Referunt (vel nugantur) mercatores ⌊regem Galliarum⌋ exercitu ex 50 milibus hominum collecto ⌊Francofordiam⌋ versus ducere vocantibus regem ad hoc quibusdam ⌊Germaniae⌋ (sive Germaniarum) principibus, qui negant serenissimum ⌊Ferdinandum regem Romanorum⌋ etc. rite et canonice (ut ioco dicam) in regem Romanorum electum, ita ut proximis litteris ⌊lantgrabii Hassiae⌋ et ⌊Ulrici ducis Wirtenbergensis⌋, quibus eum ducatum repetundarum iure extorquere nituntur, minime dignati serenissimum Ferdinandum Romanorum regis titulo <nuncupare>. ⌊Lantgrabium⌋ quoque referunt viginti milia hominum suae, id est egenwillicae(!)[1], factionis collegisse, quibus ⌊ducatum Wirtenbergensem⌋ honesto, ut putat, praetextu invadere instituit. Non desunt, qui existiment praecipuum huius labyrinthi architectum esse ⌊Galliarum regem⌋, nam constat ⌊lantgrabium⌋ bis clam, semel palam nuper in ⌊Gallia⌋ fuisse. Nam et militibus ⌊Hessi⌋ auro Gallico sive coronatis stipendia persolvuntur.
⌊Lubicenses⌋ nostri, nam et ipsi eodem spiritu aguntur, collectis tumultuariis militibus ⌊Holsaciam⌋ invaserunt et iam aliquot monasteria et abbatias diripuisse traduntur. Cogitant audaci, ne dicam temerario hoc instituto ⌊regem Cristiernum⌋ libertati restituere, ut is tandem opibus ⌊Lubicensium⌋ et aliorum utrique regno et ⌊Sueciae⌋ et ⌊Daniae⌋ negotium facessat. Visum est eis eo instrumento iniurias BK, 230, p. 272 ab ⌊utroque illis regno⌋ illatas strenue vindicare posse.
Nec pacatiora ex ⌊Anglia⌋ nuntiantur. Nam et illic terra et mari bellum apparari dicitur, incertum quo instituto coacti sunt et omnes status eius ⌊regni⌋ novo homagio et iure iurando fidem suam obstringere non modo ⌊regi⌋, sed etiam heredibus ex ⌊regina⌋ nuper sibi ascita futuris. Ita
cf. Verg. G. 1.511 saevit toto Mars impius orbe ⌊toto saevit ⌊Mars⌋ impius orbecf. Verg. G. 1.511 saevit toto Mars impius orbe ⌋
.
Si Reverendissima Dominatio Vestra quid habeat ex aula ⌊caesaris⌋ de rebus Turcicis in ⌊Peloponesso⌋, tum in ⌊Hungaria⌋, praeterea si ⌊sanctissimus⌋ in Christo pro sua modestia patiatur adhuc ⌊Italiam⌋ quiete et tranquillitate frui etc., Insuper rogo non gravabitur Reverendissima Dominatio Vestra illud amico impartire.
Insuper rem mihi gratissimam fecerit Reverendissima Dominatio Vestra, si per commoditatem
cf. Mart. 12.43.3–5 Quales nec Didymi sciunt puellae, / Nec molles Elephantidos libelli, / Sunt illic Veneris novae figurae; Priapea 4 Obscenas rigido deo tabellas / dicans ex Elephantidos libellis / dat donum Lalage rogatque, temptes, / si pictas opus edat ad figuras.; Suet. Tib. 43.2.1-5 Cubicula plurifariam disposita tabellis ac sigillis lascivissimarum picturarum et figurarum adornavit librisque Elephantidis instruxit, ne cui in opera edenda exemplar impe[t]ratae schemae deesset. ⌊⌊Elephantidos⌋ libelloscf. Mart. 12.43.3–5 Quales nec Didymi sciunt puellae, / Nec molles Elephantidos libelli, / Sunt illic Veneris novae figurae; Priapea 4 Obscenas rigido deo tabellas / dicans ex Elephantidos libellis / dat donum Lalage rogatque, temptes, / si pictas opus edat ad figuras.; Suet. Tib. 43.2.1-5 Cubicula plurifariam disposita tabellis ac sigillis lascivissimarum picturarum et figurarum adornavit librisque Elephantidis instruxit, ne cui in opera edenda exemplar impe[t]ratae schemae deesset. ⌋[2] certo nuntio bene obsignatos ad me transmiserit, ut cum mea pictura eos conferre possum. Non quidem usui mihi futura ad praxim, sed versabor in eis veluti cum ideis speculative tantum, ut aiunt zophistae, et abstractive a materia et omni realitate etc. Has nugas dignabitur Reverendissima Dominatio Vestra boni consulere et me solita gratia et favore prosequi.
Cui me iterum atque iterum commendo.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus ⌊I(oannes) Tresler ⌈[r]r ⌉⌋
[1] egenwillicae ironically instead of evangelicae; Germ. eigenwillig means dogged, obstinate.
[2] Perhaps the famous I modi by Pietro Aretino (published in 1524, 1527).
| | 6 | IDL 7437 | Ioannes DANTISCUS to Ioannes TRESLER, before 1537-11-03 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 1763: Attulit nuper ad me, Reverendissime Praesul, cancellarius Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras, quibus me Reverendissima Dominatio Vestra hortatur | | | 7 | IDL 1763 | Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), [1537]-11-03 | received [1537]-11-06
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 240, p. 175-176
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 447
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 637
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 240, p. 176
Reverendissimo in Christo Principi et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋ ac postulato Warmiensi etc., domino suo gratiosissimo
Attulit nuper ad me, Reverendissime Praesul, cancellarius Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊⌋, quibus me Reverendissima Dominatio Vestra hortatur, ut pro vetere benevolentia eidem studio et opera mea adesse velim. Idque, ut debeo, summa fide et studio pro viribus facere conatus sum, quod tamen ex ipso Reverendissimae Dominationis Vestrae malo intelligere.
Ceterum vix credi potest, quantum me affecerint haec verba (pro vetere nostra benevolentia), coegerunt enim me repetere memoriam anteacti temporis et quodam modo praeteritae vitae rationem recensere. Quae, si cum praesenti vitae instituto (tametsi minime molesto) conferatur, longissimo dissidet intervallo, ut olim vixisse. Nunc autem, veluti ⌊Endimionis⌋ somno opressus, mihi stertere potius videor, quam vivere. Attamen, si fata me in conservandis amicis voluissent esse superinscribed⌈esseesse superinscribed⌉ feliciorem, longe minori taedio haec vitae fabula, vel somnium potius, perageretur. Alios mihi amicos insperata mors surripit, quosdam locorum distantia procul abigit, nonnullos mihi furatur malevolorum calumnia, alii alio casu nescio quo evanescunt, ut tandem mihipsi displiceam genioque meo parum propitio iratus ⌊Timonem⌋ quemdam aut ⌊Diogenem⌋ imitandum esse censeam.
Hinc fit, quod in litteris scribendis vel in simili officii genere non modo morosus(?) segnior, verum etiam morosus, ⌊Timonis⌋ more, evaserim, existimans esse parum esse philosophicum hoc genere assentationis potius quam officii cum viris contendere. Sed de his nugis satis.
De auctis fortunis et dignitate Reverendissimae Dominationi Vestrae ex animo gratulor. Deus Optimus Maximus una cum fortunis sua nos superinscribed⌈nos nos superinscribed⌉quoque gratia locupletiores efficiat.
Commisi pridem magistro ⌊Iacobo Barthenio⌋, ut hoc officium meo nomine Reverendissimae Dominationi Vestrae praestaret, sed existimo meo fato accidisse, quod ab eo in proxima conventione praetermissum fuerit.
BCz, 240, p. 176
Reverendissimam Dominationem Vestram feliciss<ime> valere cupio optoque, ut me sua gratia prosequi non aspernatur.
| | 8 | IDL 1767 | [Ioannes DANTISCUS] to [Ioannes TRESLER], Löbau (Lubawa), 1537-11-15 |
Manuscript sources: 1 | office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 287-288
|
Prints: 1 | CEID 1/1 No. 60, p. 293 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Non potui committere, cum iste meus a me abiret nuntius, quin tuis eruditis litteris, si non copia, quam multa ad aulam nostram scriptio in praesentia praeripit, saltem amico tibi animo responderem[1], quo et gratias tibi habeo, quod opera opeque tua ⌊cancellario meo⌋ adfueris written over t⌈tss written over t⌉. Ceterum,
BCz, 244, p. 288
quod de veteri nostra et mutua benevolentia scribis, hanc apud me adeo
cf. Adagia 1526 No. 3437 sarta tecta ⌊sartam tectamcf. Adagia 1526 No. 3437 sarta tecta ⌋
atque integram esse scias, quod addi possit nihil. Hancque tibi in omnibus, ubi tibi commodare et cf. Cic. Fam. 3.10; 11.22; 13.34; 13.36; 13.49; 15.14 sarta tecta ⌊ornamento essecf. Cic. Fam. 3.10; 11.22; 13.34; 13.36; 13.49; 15.14 sarta tecta ⌋ possim, utendam do et trado. Bene paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ vale.
⌊Lubaviae⌋, XV Novembris anno 1537
[1] Cf. Baltazar of Lublin’s letters to Dantiscus, Gdańsk, October 17, 1537 (orig. ⌊⌋) and Dantiscus’ letters to Baltazar of Lublin (letter ⌊⌋).
| | 9 | IDL 101 | Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), [1538]-05-16 | received [1538]-05-19
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 155, f. 64-65
| 2 | register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1543, a.1543, f. 23r-v
| 3 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 139
|
Prints: 1 | PROWE 1853 p. 10 (excerpt) | 2 | PROWE 1881 p. 11 (excerpt) | 3 | SIKORSKI 1968 No. 418, p. 105 (Polish register) | 4 | Kopernik na Warmii No. 446, p. 496 (Polish register) | 5 | RC No. 395, p. 171 (English register) | 6 | NCG 6/1 No. 119, p. 233-234 (excerpt; excerpt in German translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 65v
Reverendissimo in Cristo principi et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino suo gratiosissimo[1]
Quantum doloris conceperam, cum intelligerem subitum illum casum et periculosam admodum procellam, quae non modo valetudinem Reverendissimae Dominationis Vestrae concutere, sed maius quoque periculum minari videbatur, tantum rursus voluptatis hausi, cum omnia viderem ex divina clementia in tranquilliorem statum et felicem exitum restituta esse. Debet itaque patria ipsa, debent, quotquot sunt, boni et patriae amantes non paruas Deo Optimo Maximo pro tanta beneficentia gratias. Neque dubitandum est, quin altissimus ille bonorum largitor voluerit eo modo veluti acerrimis adhibitis stimulis Reverendissimam Dominationem Vestram ad suscipiendam diligentiorem curam valetudinis incitare.
Dum nuper essem in ⌊Warmia⌋, contuli cum venerabili domino doctore ⌊Nicolao Coppernico⌋ de causa istius subiti morbi non pauca. Principio a me dissentire videbatur, tamen persuasus indiciis et rationibus idem mecum sensit, ut quicquid hoc erat mali, ex affecto cerebro veluti ex fonte manaverit. Summopere itaque curandum erit, ut cerebrum ita muniatur, ut non facile ab humoribus et fumis caput plerumque infestantibus laedatur. Idque potu diluto et tenuiore diaeta facile vitabitur.
Non potuit esse gratum, cum intelligerem Reverendissimam Dominacionem Vestram ad aulam serenissimi ⌊Romanorum regis⌋ profectionem instituisse, vereor enim, ne aula cum monstris suis, quae haud parvo numero alit, circa valetudinem Reverendissimae Dominationis Vestrae nobis difficultatis quippiam suscitet. Vix enim ⌊Hercules⌋ ipse cum purpuratis istis harpiis tuto congredi posset tam avidis ad pugnam tamque ad certandum paratis. Certatur autem armis in speciem quidem innoxiis, verum, si res ipsa spectetur, aeque pestiferis et perniciosis ac si ferro res ageretur. Immania enim ista pocula, cum quibus contenditur, quid commodi invehant corporibus? Ipsi pronuntiat, qui vel mediocriter in ea palaestra versati sunt. Ipse, tametsi in ea harena numquam pro satis strenuo athleta habitus sim, attamen vehementer me pudet tantum operae in hoc ludo impendisse. Haec a me libere quidem attamen amico animo scripta Reverendissima Dominatio Vestra boni consulere dignabitur.
Ceterum summa iam adest occasio (ni forte fallar iudicio) serenissimo ⌊Romanorum regi⌋ apud concilium annatas (ut vocant) impetrandi ad aliquot annos in usum et defensionem incliti ⌊regni Ungariae⌋, praesens enim periculum, et quae oculis offertur – immanis illa et sanguinaria ⌊Turcarum⌋ truculentia – facile inducere deberet Christianos principes, ut non modo annatas eo patiantur conferri, sed ut superinscribed⌈utut superinscribed⌉ per regna et provincias contributiones constituantur
UUB, H. 154, f. 64v
ad alendum firmissimum exercitum, qui in ⌊Ungaria⌋ perpetuo ... illegible⌈...... illegible⌉ in castris, ⌊Romanorum⌋ more, excubias agat ad omnem occasionem paratus. Nec enim video, quomodo aliter ... illegible⌈...... illegible⌉ id regnum ab hoste tutum esse possit. Quo amisso, quid sperandum sit de retinenda ⌊Germania⌋, aliorum esto iudicium. Hunc me invitum et praeter institutum rapuit dolor et commiseratio calamitatis reipublicae Christianae, quae socordia et dissensione principum nostrorum eo recidit, ut iam si velint, vix possint his malis mederi. Sero, sero nimium ⌊Phrigum⌋ more sapimus. Quo stomacho ⌊Demosthenes⌋ et ⌊Cicero⌋, si in ea tempora incidissent, contra Turcicam tyrannidem fulminassent. Quibus Philippi et Antonii dominandi cupiditas huic minime conferenda intolerabilis erat. Sed de his satis.
Ceterum, Reverendissime Domine, tentavi nuper, an possem a quodam Romanen(sium)(?) canonicatum Warmiensem obtinere. Ad eam rem transigendam opus erit consensu serenissimi ⌊Romanorum⌋ et ⌊Bohemiae regis⌋. Scripsi ad cancellarium reverendissimi Wratisl(auiensis) domini, ⌊Vincencium Hortensium⌋, ut opera sua expediretur. Si impetratus non sit, quod facile in cancellaria explorabitur, facillime nunc gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae eundem obtinebimus. In quo gratiam suam mihi impartiri Reverendissima Dominatio Vestra non gravabitur. Necesse autem esset eundem impetrare simili clausula: “Consentimus utpote ius ms. vis(!)
⌈iusius ms. vis(!)
⌉ patronatus obtinentes in ecclesia collegiata Sanctae Crucis Wratisl(auiae), ut dominus doctor ⌊Nicolaus Coppernic⌋ possesor scolast<e>riae in eadem ecclesia, eam in manibus sanctissimi domini nostri ⌊papae⌋ vel ⌊episcopi Wratislauiensis⌋ resignare possit in favorem domini doctoris ⌊Ioannis Ropoldi⌋, canonici Wratislauiensis etc., ita tamen, quod super eadem scolast<e>ria nulla pensio reservetur nec quovis alio gravamine oneretur etc.”
Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere cupio optoque ut salvus et incolumis quamprimum ad nos redeat.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor ⌊Ioannes Tressler⌋
| |
Texts where mentioned Ioannes TRESLER Results found: 11 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 4512 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1537-10-17 | 2 | IDL 1761 | Ioannes DANTISCUS to [Baltazar of Lublin], Löbau (Lubawa), 1537-11-03 | 3 | IDL 4349 | Ioannes DANTISCUS to Gdańsk Town Council, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-03-19 | 4 | IDL 4748 | Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-03-20 | 5 | IDL 1840 | Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-03-21 | 6 | IDL 1875 | Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-07-20 | 7 | IDL 2359 | Jakob von BARTHEN to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1540-11-20 | 8 | IDL 2396 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-03-06 | 9 | IDL 3040 | [Ioannes DANTISCUS] to Georg [SCHULTZ?], [Heilsberg (Lidzbark Warmiński)?], 1547-02-12 | 10 | IDL 3227 | Ioannes DANTISCUS to Georg von HÖFEN (FLACHSBINDER), Wormditt (Orneta), 1547-10-10 | 11 | IDL 3419 | Georg von HÖFEN (FLACHSBINDER) to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1548-07-29 |
|