Wiersz #100
Pro Caesare et Gallo 4napisany [1540-07-06 — 1540-07-31] pierwodruk 2006
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1 |
Publikacje:
1 | OSOSIŃSKI 2006 Nieznane (Aliud [Pro Caesare et Gallo]) s. 251-252 (in extenso) |
2 | OSOSIŃSKI 2007 (Aliud [Pro Caesare et Gallo]) s. 42 (in extenso) |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Si servanda fides est hosti, plus et amico,
Ius quod amicitiae non violare decet
Inter et affines praescripto foedere iunctos.
Cur non servari debet utrique fides?
Et nullus socius, nullus amicus erit.
Infidi populis reges sua iura negabunt,
Et perdet reges perfida turba suos.
Regnandi causa qui frangi pacta licere
Caesus item, qui promissum servabat, ab urbe
Ad Poenos rediens, non ratione pari.
Alter enim libertatis confossus ut hostis,
Pertulit hic pro qua tortus ab hoste necem.
Non reor ut dicas, stultus uterque fuit.
Non ex affectu iudex pronunciat aequus,
Sed quod iustitiae regula vera docet.
Ius quod amicitiae non violare decet
Inter et affines praescripto foedere iunctos.
Cur non servari debet utrique fides?
5
Tolle fidem, lex nulla thori, pax nulla per orbem,Et nullus socius, nullus amicus erit.
Infidi populis reges sua iura negabunt,
Et perdet reges perfida turba suos.
Regnandi causa qui frangi pacta licere
10
Dixit, Tarpeia caesus in arce fuit,Caesus item, qui promissum servabat, ab urbe
Ad Poenos rediens, non ratione pari.
Alter enim libertatis confossus ut hostis,
Pertulit hic pro qua tortus ab hoste necem.
15
Ex iis quem recte dices sapuisse duobus?Non reor ut dicas, stultus uterque fuit.
Non ex affectu iudex pronunciat aequus,
Sed quod iustitiae regula vera docet.