Tekst #425
[Matthias SCHUMANNUS Thorunensis] do [Tiedemann GIESE][Leipzig] 1548-09-23
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1 |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
IDL 3308
Promptissima sua obsequia in omni officiorum genere in gratiam Reverendissimae Vestrae Celsitudinis studiosissime devovet ac commendat. Recte et vere sentiunt illi, Reverendissime Praesul, qui sua sententia, quam sine dubio ratam habent, putant homines studiosos non defuturos, modo sint maecenates, qui illorum curam suscipiant. Rectius et verius illi sentiunt, qui arbitrantur ingenium vehi ingenio, et ingenia quasi mutuo inter se ali atque delectari. Rectissime autem et verissime illi iudicant, qui credunt magnis ingeniis inferiora tamquam divina quadam vi ad maxima quaeque incitari ac provocari. Vestra igitur Celsitudo, quando omnium studiosorum singularis sit maecenas, merito ergo omnes studiosi ad Vestram Amplitudinem confugiunt, non aliter atque extreme hodie deserti ac infimo contemptui expositi, nullus enim hodie neque artium, neque studiosorum honos est, ingenii nomine omnes studiosi iustis de causis ad Reverendissimam Vestram Celsitudinem confugiunt et catervatim quidem, non pauciores, quam olim consuevit Deus ille suo numeroso concomitatu relicta Lycia Delum maternam reinvisere, Cretensibus Driopibusque, pictisque Agathyrsis stipatus, ingenii inquam nomine, quo non est aliud acutius neque sublimius, cum in sapiendo, tum in iudicando. Et cum Vestrae Reverendissimae Paternitatis ingenium omnium maximum sit, quid ergo mirum omnes studiosos Vestrae Celsitudinis ingenio et ali et delectari tamquam illo, quod vicissim et singulari amore erga omnes bonas artes ac studiosos bonarum artium aestuet et quasi divina aliqua virgula correptum flagret, simulque inferiora ingenia ad maxima quaeque tentanda provocet. Haec atque huiusmodi, Reverendissime Praesul, cum passim de Vestra Amplitudine affirmentur, spes mihi non mediocris porrigebatur ab insigni Vestrae Paternitatis benignitate, qua soleat etiam ignotis et indignis opitulari et ab eximia ingenii bonitate ad sublevandas olim miserias propensi, diu haerens et dubitans perfricui tandem frontem videns, quam inutilis pudor sit viro egenti et cupienti benemereri de quamplurimis, ad Vestram Reverendissimam Paternitatem data nunc ansa et occasione putavi confugiendum esse. Quare, Reverendissime in Christo Princeps ac Domine, domine clementissime gratiosissimeque, cum publica sit fama (imo certissimum, nam a Prudentissimo domino Cunrado Hitfelt, Consule Thorunensi, mihi certo relatum est) Vestram Reverendissimam Paternitatem praeposituram, quae in suburbio patriae meae Thorunii est ad Sanctum Georgium diutius nolle concedere Guolphgango Hitfelt eiusdem prudentissimi domini Cunradi Hitfelt filio, qui ea fere ad annos decem et octo usus, immo verius abusus est, propterea quod in litteris nihil promoverit, aedificia autem et quae ad praeposituram illam pertinent (uti manifestum est) in tantum destrui passus est, ut iam cotidie ruinam minentur et vix magnis sumptibus resarciri et reparari possunt, mei muneris esse putabam, cum ab ineunte aetate mirifico semper sacrarum litterarum amore arsissem et ad maiorem illarum cognitionem adipiscendam me Lypsiam contulissem, prosequi autem studia minime iam possem propter allatum paucis elapsis diebus acerbissimum et tristissimum nuntium de obitu parentis mei carissimi et dulcissimi, qui me suis durissimis laboribus hic fovebat et sustentabat, et nihil aliud a me expetebat, quam ut initiarer sacris et agerem praeconem verbi Dei, atque ita quamplurimis inservirem talentumque mihi a Domino traditum multo cum faenore Eidem redderem. Cuius pulcherrimmae piae et honestissimae voluntati ut, tamquam obediens filius, respondere m , mei, inquam, muneris esse putabam eam voluntatem parentis mei piae memoriae, votum item et desiderium meum indicare Vestrae Reverendissimae Amplitudini, ut si me iudicaret dignum exitio, Vestra Paternitate iudice peream aequiore animo. Quod futurum est, nisi mihi subveniatur. Verum cum minime dubitarem de magnifica et vero maecenate digna liberalitate in omnes studiosos, de ingenio item omnibus studiosis familiari et amico atque ad nihil non percipiendum et agendum acuto et sublimi, ac denique de flagranti illo ac vehementi amore erga synceram religionem, quam Vestra Reverendissima Paternitas, ut verus catholicae ecclesiae defensor, protegit tuetur servatque incolumem, ad Vestram quoque Reverendissimam Celsitudinem mihi confugiendum esse putavi. Et quemadmodum in summa rerum desperatione nautae solent sacram iacere ancoram, ita ego, dispectis omnibus hisce praesentibus, ad Vestram paternitatem velut ad propitium quoddam numen confugio orans et obsecrans eam praeposituram, non maximam quidem illam, sed meo consilio commodissimam, quia hac ratione offertur occasio benemerendi de patria, cui omnes plurimum debemus, a Vestra Celsitudine mihi tribui, dari et concedi, ex cuius Celsitudinis unius benignitate et liberalitate iam, quantus sum, pendeo, in una Vestra Reverendissima Paternitate omnes spes fortunaeque meae sunt sitae, ad cuius unius nutum et voluntatem omnem meam vitam instituam. Ac si dignabitur Vestra Reverendissima Celsitudo unico verbo significare, statim advolabo suscepturus etiam conditionem et officium vel ministerium ecclesiasticum ubicumque et quodcumque iusserit, etiamsi non sit in patria, nam diutius hic perseverare non possum. Quam vero facile factu hoc sit Vestrae Amplitudini, nemo est, qui nesciat, nimirum cum id solum in Vestrae Paternitatis manu sit. Utilius autem et magis pium quid esse potest, quam adiuvare conatus multorum et adsciscere quamplurimos, et eos probatos doctos et idoneos ministerio verbi Dei, qui pascant gregem sibi comissum pabulo Euangelii et doctrina salutis aeternae, qui annuntient hominibus laetum Evangelii nuntium et perducant in viam salutis aeternae? Nam et hoc inter cetera veri episcopi et pastoris gregis dominici est officium oppidatim constituere presbyteros, praecipiente Paulo ad Titum. Et qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habendi sunt, maxime ii, qui laborant in sermone et doctrina, inquit ad Timotheum idem apostolus. Porro hoc ut fiat, necessitas ipsa postulat et praecipue hoc nostro pervessissimo saeculo in Vestrae Reverendissimae Celsitudinis dioecesi. Videmus enim hodie Satanam nihil nisi verbi ruinam minitare, propterea quod pauci sunt, qui sacris litteris navant operam. Nec me latet, quam potentes sim competitores habiturus, quam hoc honore indignos, et quam mihi malevolentes. Nihil me terret, modo Vestra velit Celsitudo, quae una plus ceteris omnibus potest. Quare, si me non temere iam suscepit in numerum clericorum Vestra Paternitas, data prima (ut vocant) tonsura et concesso ad studia prosequenda beneficio sub titulo Divi Guolphgangi secundi ministerii in aede parochiali Sancti Ioannis in patria (quod quidem tenuius est, quam quod sufficiat) faciat, ut et haec praepositura … mihi tribuatur, quo ita Deo dante et concedente, adiutus Spiritu Domini annuntiare possim verbum dominicum, quo nihil magis in votis est. Ego vicissim modis omnibus enitar ita me eo honore dignum praestare, ut…
3