Text #523
Stanisław GÓRSKI to Klemens JANICKICracow (Kraków) 1538-06-10
Prints:
1 | Materiały No. 103, p. 69-73 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Credo ego te iam diu in exspectatione mearum litterarum esse, ex qoibus non modo quantum te amem, verometiam aliquid rerum domesticarum cognosceres. Scio enim, qnomodo omnibus peregrinantibus gratum esse soleat etiam de minimis rebus, quae domi gerantur, fieri certiores. Oro ignoscas, quod tarn sero meas accipis litteras, neque id meae obliyioni, aut negligentiae asscribas velim, sed eorum, qui ad vos eunt ob- scurae et clanculariae profectioni. Ad litteras primum tibi respondebo, deinde de nego- tiis nostris domesticis mixte et confuse, ut primum quicquid in mentem veniet, per- scribam, externa etiam, quae scivero, adiungam. Salyum te et incolumem cum sociis et comitibus tuis in Italiam pervenisse valde (ut debeo) laetor. Verumtamen non mediocriter sum perturbatus, quod in catarrhum prolapsum te esse scripsisti, qua ex re non mediocrem coepi dolorem. Tam enim salus tua chara mihi est atque mea propria; oro, serva te, curesque, ut hoc malo quampri- mum libereris. Non ignoras ipse, quam ea maledicta lues omnium morborum sit causa et origo. Seryi ergo valetudini tuae et his omnibus, quae malum hoc augent, abstine. Spero autem et opto, quod id non diutumum sit futurum, cum et curam, quam oportet. adhibueris et coelo isti atque aurae moliori assueveris. Nos hie vota pro te facimus, ut firma semper atque optata perfruaris valetudine. Episcopatus nostros sic distributes esse scias: episcopatus Gracoviensis dno Gam- rate datus est; Jacobus Buczacki ex Chelmensi episcopatu ad Plocensem est transla- tus, Camenecensis vero episcopus ad Chelmensem ascendit. Episcopatus vero Camene- censis adhuc vacat. Sunt nonnulli, qui iilum ambiunt, non propter honorem quidem pontificalem, sed ut ex hoc arido veluti saltum facturi ad pinguiorem ascendant; non qnaeritur hie res divina, sed divitiae et opes petuntur. Lucas de G6rka, electus Cuia- yiensis, pace tua scribo, diu de episcopatu Cracoviensi pependit in spe, optatum non tulit, quaerens lucrum, non fecit sumptum, vel quod Lucas Simon esse noiuit^ vel quod (uti plerique credunt) animum sibi eripi crederet, si partem aliquam opum diu colle- ctarum in largitionem profunderet. Is postquam alium genere, aetate, gravitate, iudi- cio, existimatione, mentis, ut homines dicunt, inferiorem praeferri sibi vidit in epi- scopatu Cracoviensi, tacite id quidem ille, sed tamen acerbissime tulit, adeo ut praeter alia obscuriora doloris et offengionis signa, iegationem publicam ad regem Ferdinandum, ad qaam iam erat magno comitatu et splendore paratus, repudiaverit, praetexens se per valetudinem et labores senectutis obire illam non posse. Sunt, qui dicant, ex inti- mioribus eius, post repulsam banc et Cuiaviensem quoque episcopatum ponere ilium atque abicere voluisse, ni Alius ^) patrem desperatione et dolore ira furentem a pro- posita sententia cum aliis multis persuasionibus, turn hac praecipue ratione continuisset, ne si neque episcopi, neque palatini dignitatem haberet, contemptibilis esset in extre- ma senecta, qui tamen per omne vitae tempus honores amplissimos summa cum digni- tate sua gessisset, grave, turpeque fere non esse eundem, qui prius fueris. Sed (ut apud te libere loquar) homini ambitioso et habendi cupido persuadere in eam partem facile fuit. Haec enim domus hoc unum maxime curavit, ut Croesi divitias congereret. Quae res his, qui futura de longe prospiciunt, quantum probetur, tuum et aliorum esto indicium. Equidem et ipse nihil audio, discessit itaque is electus Cuiayiensis ex hac urbe in Magnam Poloniam non omnino laetus. Filius autem eius dnus Andreas assidue hie commoratur, nee hoc toto tempore, ut funus Johannis Chojeiiski, episcopi Cracovien- sis, est sepultum, Poloniam suam revisere voluit. Sed et in hoc sunt mysteria. Nobi- litas Maioris Poloniae, quae nondum ex illo fremitu Leopoliensi refrixit, secessioneque ilia nuntiorum suorum in praeteritis comitiis irritata, contributiones tum institutas edere non vult, dira quaedam exactoribus minitans, et ministerialem iam unum, qui pignoribus solutionem contributionum urgebat, necarunt, alios vi pepulerunt. Idcirco Andreas de G6rka, magnus Magnae Poloniae capitaneus, libenter nunc ab exsequendo officio capitaneali Maioris Poloniae abest, vel quod repulsa paterna oflfensus conniveat ad ea, quae illic turbulenter geruntur, vel ne si illos homines invites potestate officii ad conferendum tributum cogeret, in periculum aliquod, aut in odium provincialium suorum incurrat, quae tamen haec omnia non incredibilia plerisque videntur; itaque dubium est, an haec pecunia contributionis publicae exigi potent in illis terns, quae valde est necessaria ad prosequendum bellum Valachicum, de quo tibi paulo post per- scribam. Incendium itaque nostrum domesticum suff^ocatum quidem, at non exstinctum esse intelligis, quod ne gravius post erumpat, verendum est. Gonspirationes etiam non- nullae fieri dicuntur, quae nihil unquam boni pepererunt. Sed et illi, qui in comitiis Petricoviensibus, praetextu reipublicae turbatae et seditionis excitatae, sacramento ob- ligati sunt, non sunt adhuc hoc vinculo soluti. Rex, quoties pro eis rogatur, delibera- turum se respondet. Sunt, qui in futurum non bene sperent, verum si volet Deus, eva- nescent ista et meliores, quam speramus, habebunt exitus. Dum tibi perscribere singula conor, ab episcopis ad tumultus nescio quos delapsus sum; redeo ad nostros pontifices. Dominum Gamratum non aliud magis iuvit ad obti- nendum Cracoviensem episcopatum, quam quod in praeteritis comitiis Petricoviensibus, ubi tu aderas, solus hie pontifex ultra omnes pane suo, potu, mensa, comitatu nuntios terrarum ad turbandas res propensos ad bene consulendum de republica consuluerit. Sed ut nausatiores indicant, plus ab iis adiutus est, quos tu pro tua perspicacitatc in- telligere debes. Mira propensio est et inconsultus quidam favor atque impetus animi, viri digni iacent. Satis vos isthic multo plura de his rebus. An per ostium? Deus scit, Magnae sunt nundinae; longe a priscis illis moribus deflexum est. Dnus de Buczac cum peteret episcopatum Plocensem, negare non potuit pensionem mille florenorum, quos sin- gulis annis pro reficiendis arcibus finitimis in Eussia solvet. Color est repertus; ego ne unam quidem tegulam eius aedificii video. De bello Valachico paucis accipe. Capitaneus Camenecensis et dux Helias scripse- runt waiwodam Valachiae mandasse universis suis populis, ut at bellum sint parati et armis, viris et equia instracti. Nog contra paramus exercitnm adversum Valachos, iiit^rea tameit petente Valacho et nobis nondam paratis, ooncessae sunt ilU aliquot septimaiianun indaciae, quae ad secnndam diem jQuii dorant. Iiiterea tanien exercitns uo9ter triginta millinm scribitur ad ulciscentinm Valachnm ipsnm; pedites multi enint, volnntarii pene mniti accedent. Dims Tarnowski dux exercitus factus. Rogandus nobis Dims Dens est, ut res nostras felices esse velit. Rex etiam noster adolescens, iussu patris ac domino Tarnouio suadente, post octavas Corporis Christi) ibit Leopolim ad recensendum et lustrandum hunc exercitnm; quae eiu9 profectio multis placet, quod felix, faustum ac fortunainm sit illi et reipnblicae nostrae. Dnos Andreas de Gorka, castellanus Posnanieiisis, eqnos, arma et alinm belli ap- paratam inssit ex Posnania in Russian) duel, quo cum rege ipso adoloscente centum qoiiqaaginta eqnitibus comitatas proficiscittir. Ambo magistri curiae Opaleniczki et Wolski cum Rege ibunt. Electus PosQaaieDsis Olesiiicki ^) iam praecessit ad bona sua patema et ilia sese ft. eomitatum sunm adomat pro dignitate et Regem comitabitur. Parant se et alii plu- rimi optimatum filii tarn poloni, quam lithuani ad hoc iter Leopoliense. Sunt hie nuntii a caesare Precopiensi, qui caesaris sni nomine exigunt a Hte Regia triginta millium douativiim, quod sibi per tres annos retentum esse queruntur, quod nisi Rex eis persolverit, minitautur caesareum snum cnm omni potentia sua terras et. dominia Regiae Mtis invasurom. Adhuc non sunt a nobis expediti, dubinm siquidem esi, an iidem tartari accepto a nobis donativo abstinebunt ab hostilitate in nos. Res est in deliberatione, Valaehns enim permjssu Turei tartaros contra nos cooduxit. Dubii timoris res haec plena est, ne si tartaris douativum dederimns, armatiores cos et in- Htructiores in nos nostra pecunia faciamus. Haec enim gens, barbara neque pudorem, ne(iue fldem novit. Lithuani tamen mox facto inter se coaventa captoque consilio pa- rati contra hosee tartaros erant. Dqi Atoschorom magnas caecas factus est, mater Tero sua dux etiam magna mortua est; altns est Dens eorum malitiam, qui patruos et consanguineos sues duces, i)no facilius rebus potirentnr, per scelus ingularunt. Fortasse in hoc casu novatio erit aliqoa. Ex Hungaria ac Germania nuntiatnr turcos maxima vi et potentia in Hungariam esse ventaros, magnam vim navigiorum in flamtne Dannbio paratam stare, quae adversa aqua duci debebnnt. Pontes tres in flumine Dannbio per turcos esse fabricates ad tra- (lucendos exercitus suos, quos fernnt hoc anno in Hungariam adyentare, ut illam occu- pent. Ego vero metuo, ne Turcns hanc manum ad Yalacbiam occupandam ducat. Aiunt etiam Hnngaros apparatus bellicos facere, sed ea fama est tenuis. Ferunt regent Ferdinandtim exercitum colUgere, qnem Turco opponat. Hoc idem principes Oennaniae agere afBnnant, non tarn ut res Ferdinandas tuteutur, a quo sibi metuunt, qnam ut periclitauti regno Hungariae succurrant. Fait hie apud nos Brodericus, regis Johaunis orator, egit de servando regno Han- gariaa ab imminenti discrimine, quem secnta est inter nostros homines ea fama, tanquam rex Johannes cuperet sibi desponsari Isabellam nostram, rege Ferdinando non invito. K^o id tibi non affirmo, non enim, an verum sit, novi. Verum quantum ex signis et indiciis plurimis coiligere licet, facile in eam opinionem venio, nt assentiar ei famae.
Ferunt reges nostros cum Ferdinando et Iohanne regibus conventuros, si modo haec turbae bellicae paululum conquieverint, inter quos rex noster certam pacem sit edicturus et coniugiis atque affinitatibas firmaturus. Qua quidem de re ac etiam de connubio regis nostri invenis cum fiiia regis Ferdinandi consumando, tractant hoc tempore cum ipso Ferdinando rege legati nostri
Palatinides Erasmus Kretkowski septima maii missus in legatione ad imperatorem Turcorum de negotio valachico et de rebus hungaricis acturus, idque ex instructione regis Johannis, quam Brodericus episcopus huc veniens attulerat.
Dicam tibi unum, quod libenter audies, quod cum magna laude diii Samuelis Maciejowski, decani Cracoviensis, est coniunctum. Brodericus, vir doctus, ut scis, et magno iudicio praeditus, legationem cum dixisset in primo aditu suo ad regem nostrum, accepit responsum a domino Tarlone episcopo; postea Broderico valedicenti et hinc discedenti dominus Samuel nomine regie secundum responsum dedit. In quo ita Broderico placuit mundities verborum et sermonis gratia, et iudicium ac prudentia maior quam pro aetate, vel ad hospicium ex Arce accepto hoc responso reversus ad tabulam plerisque viris bonis audientibus dixerit haec verba: »Rgo, inquit, cum dominum Samuelem a Rege mihi respondentem audirem, admiratus sum hominem dicentem, cuius verbis ita mutatus fui, ut disertissimum ilium Petrum Tomicium revixisse in eo existimarem. Non Tarloni, quamvis et ipse sit homo doctus, sed Samueli haec laus a viro sapiente tributa est. Quid tu de hoc adolescente speres, qui Tomicio illi summo ac sapientissimo viro comparetur? Certe hic unus ex omnibus est, qui honore atque fortuna amplissima dignus est. Rex eo multum utitur, is dat responsa regia, is legationes format et magni momenti negotia intra et extra Regnum agit, vita eius sancta est ac ab omni turpitudine aliena. Cuius ego sum verissimus testis, quippe cum quo multos annos exegi, et tamen huic tantae virtuti invidetur a nonnullis malevolis et non probatis moribus hominibus, quibus integritas eius est formidini, si is ampliori fortuna illustraretur, propterea quod effrenatis eorum cupiditatibus esset offecturus. Dant itaque operam, ne evolet altius, ne sit aut cancellarius regni, aut episcopus. Sed si Deus volet, invitis illis fiet, redibitque rursus explosa virtus.
Hosio nostro tantus honor est factus, quantus nulli unquam antea ex secretariis. Rex senior, relatu domini Samuelis, audiens de Hosii doctrina, vitae sanctimoniae, rerum usu, quem nihil tale opinantem vetuit, ne cuiquam se alteri domino addiceret, cooptavit eum inter suos secretarios et centum marcas annuas obtulit, donec sacerdotiis providebitur.
Illud vero permirum est, quod tu ad me persumpsisti, quondam isthac euntem ad Romanam Urbem vobis narrasse tale quiddam apud nos novum natum esse, quod nullis unquam ante temporibus hic apud nos contigisset; id quod tu propter rei vel magnitudinem, vel indignitatem non es ausus nominare. Quapropter ad odam Horatianam me relegas, ut ex his ambagibus ad notitiam rei perveniam, ex qua tamen oda, quidnam illud sit, pervestigare non potui, quandoquidem nihil hic eiusmodi natum esse constat, quod cum hac oda congruere posset. Si nundinas et mercatus intelligis, ea vero Vetera iam sunt et obsoleta, ut nulli plane mirum aut novum videri id debeat, quemadmodum tu multa in hoc genere facta esse non ignoras. Sed ea multorum est culpa. Sin proditionem aliquam, aut coniurationem in necem alicuius dicis, nihil hic plane audio, cum tamen ad aures meas multa arcana veniant. Quare quod restat, movet mihi oda tua suspicionem dictum esse aliquid tanquam in eo loco, ubi summa rerum est, per impudititiam aliquid peccatum esset. At ego tibi persancte iuro, si id esse fertur, falsissimum illud et mendacissimum esse. Aperirem ego tibi omnia pro mutua beneficentia et coniunctione nostra. Sed omnia hic sunt tam casta, tam munda, ut ne minima quidem eius labis suspitio locum habere possit, si quid esset, non oculos, non aures meas, non linguas hominum effugeret, cum occultissima quaeque tempus ipsum revelet.
Laura italica foemina, quae Lubomirio ante annum nupsit, post festa Paschatis huc veniens, in domo, ubi virgines et matronae degunt, Regina iubente, infantem peperit. Faustina, altera itala, uxor Scoruthae ex Russia, paulo ante huc veniens, infantem alium edidit. Ita hae et aliae foeminae, quas hic Regina nostra maritis elocaverat, dum sunt partui vicinae, solent ad Reginam huc venire, ut hic inter peritas obstetricum manus enitantur, quod conceptum alvo gestarunt. Adeo domina nostra famulas suas italas amat. Haec igitur fortasse res male audit et gignit istas suspiciones indecoras, dum aliter atque est narratur. Reliqua credas esse casta omnia. Divinando si adhuc rem non attigi, equidem omnem iam divinationem meam consumpsi. Itaque tu mihi significabis sive aperte voles, sive tectis aut suppressis nominibus; rem secretissime tenebo.
Ego amore meo in te inflammatus et studio colloquendi tecum, longius sum progressus, quam putaram; tempus est, ut sistam calamum et te non distineam. Tu dabis veniam garrulitati meae; confidenter ad te scripsi omnia, tu vicissim amice ac prudenter facies, ut ea ita teneas, ne libertas mea, qua apud te uter, mihi noceat.