Concluseramus iam pridem in ⌊conventu Grudentino⌋ ad 1534-09-29⌊festum Divi Michaelis1534-09-29⌋ celebrato in nostris ac ⌊harum terrarum⌋ necessitatibus et causis certos nuntios et oratores e medio huius ⌊regii consilii⌋ ad sacratissimam ⌊regiam maiestatem⌋ pientissimi domini nostri mittendos. Cui intentioni insistentes, paravimus tam in publicis, quam etiam privatis negotiis diversorum ⌊ordinum harum terrarum⌋ instructiones, quibus oratores mittendi, de omnibus plene edocti s(acratissimam) or s(acram)⌈s(acratissimam)s(acratissimam) or s(acram)⌉ ⌊regiam maiestatem⌋ possent adire.
Antequam autem omnia suo ordine digererentur, percrebuit fama constans de futuro particulari ⌊harum terrarum⌋ conventu pro 1534-12-13⌊festo Divae Luciae1534-12-13⌋ a sacra ⌊regia maiestate⌋ indicto. Eam ob rem conceptam suspendimus animi nostri sententiam, si forte futura legatio instansque conventus pro eo tempore quicquam novi pareret. Cuius responsum operae pretium foret ad s(acratissimae) or s(acrae)⌈s(acratissimae)s(acratissimae) or s(acrae)⌉ ⌊maiestatis regiae⌋ notitiam perferri, quatenus unica legatione omnia absolverentur.
Quam quidem mentium nostrarum intentionem insperatus casus, nempe brumae asperitas, sic impedivit ob glaciei copiam in ⌊Histula⌋ defluentis, ut maior pars consiliariorum in
BJ 6557, p. 383r nostrum consortium pervenire nequivit(!). Plerique etiam iustis ac legitimis impedimentis retracti in eundem conventum non descenderunt. Hinc factum est, ut regia legatio audita tantummodo fuit(!) digna veneratione, non tamen quicquam de illa aut tractatum, aut conclusum. Tantum abest, ut debito responso fuisset enucleata, ut autem prius et iamdudum conclusa legatio plene consumeretur ms. consumaretur(!)
⌈consumereturconsumeretur ms. consumaretur(!)
⌉ perducereturque tandem in effectum, sigillarenturque necessaria ad eandem pertinentia.
Convenimus in ⌊arce Lubaviana⌋ in 1534-12-28⌊die sacro divorum Innocentum1534-12-28⌋, ubi cum toto studio huic rei intenderemus, produxit in medium reverendissimus dominus, dominus ⌊Ioannes episcopus Culmensis⌋ quasdam litteras reverendissimi in Christo patris et domini, domini ⌊Mathiae archipraesulis Gnesnensis⌋, ⌊incliti Regni Poloniae⌋ primatis ac legati nati, domini nostri honoratissimi et gratiosi, sua manu exaratas. Quibus significabatur suam ⌊reverendissimam paternitatem⌋ insimulatam ac traductam esse apud memoratum ⌊dominum archipraesulem⌋ per generosum dominum ⌊Stanislaum Costka⌋, ⌊terrarum Prussiae⌋ thesaurarium, ⌊arcis Marianae⌋ provisorem et Golubiensem capitaneum: Quomodo indigne et contumeliose in ⌊Grudentino conventu⌋ per suam reverendissimam paternitatem tractatus fuisset atque adeo eum tamquam hominem suspectum esse eiectum. Quae quidem insimulatio quoniam (quod cum digna honoris praefatione dictum volumus) longe omnium maxime a vero aliena est, mentem suae ⌊reverendissimae paternitatis⌋ ac etiam nostras multo dolore afflixit neque satis mirari possumus domini ⌊Stanislai Costka⌋ conatum temerarium, qui cum magni et excellentis muneris sit administrator, multa et insigni quidem prudentia praeditus merito esse deberet et suae condicioni indignum arbitrari talia comminisci. Et quidem adversus tanti fastigii ⌊praelatum⌋, qui primas ⌊huius consilii⌋ cum ⌊reverendissimo domino Varmiensi⌋ multa laude et dignitate tenet, nec iudicare aliter possumus, quam quod idem ⌊dominus thesaurarius⌋ per hoc nititur, sua ⌊reverendissima paternitate adscribed⌈paternitatepaternitate adscribed⌉⌋ oppressa invidiaque gravata, nos tandem maledictis
BJ 6557, p. 383v incessere et forte sua temeritudine opprimere. Quod certe sic se habere ex eisdem litteris non vanis neque vulgaribus argumentis aperte intelligimus. Sed postea de his fusius.
Nunc autem parabimus totam actam tragoediam in ⌊Grudentino conventu⌋ a sua protesi usque ad cathastrophen vera et iusta narratione recensere. Cui Vestra Reverendissima Paternitas et Amplitudo fidem habeat nec in animum inducat suum ad cuiusvis superinscribed⌈visvis superinscribed⌉ hominis persuasionem secus credere. Et id quidem non tantum ad requisitionem reverendissimi domini ⌊episcopi Culmensi⌋, verum aequitatis et iustitiae ratione, ut cunctis pateat veritas, quae in hac parte per dictum ⌊dominum thesaurarium⌋ non modo impugnatur, sed opprimitur. Res autem sic acta est.
Primo quidem tempore, cum in proximo ⌊Grudentino conventu⌋ actionibus publicis vacaremus, reddidit nobis ipse dominus ⌊Stanislaus Costka⌋ sub eiusdem conventus initio litteras quasdam s(acratissimae) or s(acrae)⌈s(acratissimae)s(acratissimae) or s(acrae)⌉ ⌊maiestatis regiae⌋, quibus illi quaedam, ratione monetae nobis exponenda, erant commissa. His praelectis ⌊reverendissimus dominus Varmiensis⌋ omnium nostrum nomine iussit, ut sederet, dedimusque ⌊ei⌋ locum superiorem, quem nuntiis et oratoribus s(acratissimae) or s(acrae)⌈s(acratissimae)s(acratissimae) or s(acrae)⌉ ⌊regiae maiestatis⌋ dare consuevimus. Et postquam hanc relationem absolvisset nosque responsum illi dedissemus, mansit in eodem loco sedens, quam diu consilium nostrum tunc duravit. Hoc cum plerosque male habuisset, dissimulavimus tamen, nolentes eum pudore afficere.
Postero vero die mane rediens, priorem illum locum iniussus occupavit, a nullo exspectans hoc verbum honoris: „Sedeatis”. Quod cum molestum esset omnibus quaesitumque ab eo, si quid negotii haberet, respondit nullum, verum putasse se nos intendere causis et iudicio. Et sic, surgens, abiit. Eo tempore reverendissimo domino ⌊episcopo Varmiensi⌋ per adversam valetudinem nobiscum esse non licuit. ⌊Qui⌋ cum postea venisset, rediit iterum ⌊dominus Costka⌋ et supra omnes priori loco, a nemine iussus,
BJ 6557, p. 384r fastu, quo supra, insedit. Eramusque iam prope finem consilii, ituri ad prandium, unde surreximus illico omnes. Quod videns ⌊dominus Costka⌋, contra reverendissimum dominum ⌊episcopum Culmensem⌋ stomachabundus, verbis non satis amicis invehebatur, dicens non gratos nobis esse ⌊Polonos⌋. Ad quod ⌊dominatio eius⌋ ita respondit se pro fide sua non minus Polonum et nos omnes esse quam ipse, apud nos natus, esse posset.
Statim autem a prandio iterum in praetorio convenimus, quo et ⌊ipse⌋ paulo post se contulit prioremque illum locum vultu indignabundo, a nullo sedere iussus, temere cepit. Quod cum nequaquam praelatis et iuratis nobis, ⌊maiestatis regiae⌋ consiliariis, ferendum duxissemus et e locis nostris, imprimis tamen ⌊reverendissimus dominus Culmensis⌋, surgere decrevissemus, ne minimo quidem verbo, ignominiam ⌊eius⌋ tegere volentes, contra illum usi. Quod dum animadvertisset, surgens et submurmurans, abiit.
Nos vero contemptum hunc nostri in consultationem ponentes, per suffragia seu vota expendimus, tandem omnium consensu statuimus, ut ⌊reverendissimus dominus Varmiensis⌋, uti caput ⌊huius consilii⌋, seorsum ⌊illi⌋ omnium nostrum nomine loqueretur, amice monens, ut a consilio nostro et loco eius, quando ei non esset negotium regium, abstineret, ne apud nos aliud, qui contemptui haberi nollemus, statuere cogeremur. Quod dum ⌊illi⌋ ⌊reverendissimus dominus Varmiensis⌋ amicum in modum exposuisset, stomachari homo coepit, dicens se hanc levitatem, qua numquam passus esset graviorem, nequaquam laturum, verum verum s(acratissimae) or s(acrae)⌈s(acratissimae)s(acratissimae) or s(acrae)⌉ ⌊maiestati regiae⌋ omnibusque in ⌊regno⌋ ⌊dominis⌋ ac toti ⌊nobilitati⌋ conquesturum, addens non pauca verba, quibus omnibus nobis fastiditis, non parvum despectum intulit neque re, neque verbo a nobis offensus.
Haec in rem reverendissimi domini ⌊Culmensis antistitis⌋ pro nunc sufficiant, dicturi aliquando latius, cum causam hanc, quam
BJ 6557, p. 384v communem censemus et in nostrum vilipendium evulgatam certo scimus coram sacratissima ⌊maiestate regia⌋ loco et tempore congrius agemus.
Appendix autem litterarum reverendissimi ⌊domini archipraesulis⌋ mirum in modum, immo plus quam dicere aut calamo perstringere possumus, animos nostros et dolore, et angustia perstrinxit. Et non satis possumus mirari, undenam (ut verbis suae reverendissimae paternitatis nobis uti permittatur) apud homines invecta sit opinio, et id quidem multos, quod apud nos ab his, qui in ⌊consilium⌋ adhibentur, iuratur praeter iuramentum, quod sacrae ⌊regiae maiestati⌋ praestatur, quod nullum consilium regiae maiestati et ⌊regni consiliariis⌋ pandi debet, quod apud nos editur. Certe quisquis hanc opinionem hominibus inculcavit hunc inter viros cordatos superinscribed in place of crossed-out corditos⌈ corditoscordatoscordatos superinscribed in place of crossed-out corditos⌉ bonosque haud numerandum censemus, immo eundem tamquam maledicum ac quolibet quadruplatore peiorem famaeque, honoris et honestatis nostrae corruptorem merito reputamus. Quid written over Quod⌈ QuodQuidQuid written over Quod⌉ enim aliud est dicere: „Nos alio sacramento, quam quo iuravimus s(acratissimae) or s(acrae)⌈s(acratissimae)s(acratissimae) or s(acrae)⌉ ⌊maiestati regiae⌋, obstringere atque fidei in s(acratissimam) or s(acram)⌈s(acratissimam)s(acratissimam) or s(acram)⌉ maiestatem regiam desertores fieri. Quo vitio quid detestabilius, quid turpius, quid denique sceleratius umquam audiri aut reperiri potest? Hoc tamen (sit Deo et Superis gratia) animos nostros solatur - nempe secura mens et recti written over recte⌈ recterectirecti written over recte⌉ bene conscia. Quod etiam secus non esse maiorum nostrorum bene egregieque facta in fide ac oboedientia s(acratissimae) or s(acrae)⌈s(acratissimae)s(acratissimae) or s(acrae)⌉ ⌊maiestatis regiae⌋ inclitaeque ⌊Poloniae⌋ iamdudum comprobarunt et nos quorum vestigia sectantes, haud minora specimina edidimus, quibus animorum sinceritatem omnibus reddidimus perspicuam, Deo etiam bene fortunante. Sicuti illam per manus maiorum nostrorum accepimus, ita in posterum ceu quaedam natura germina iaciemus, qui procul dubio a praedecessorum ac etiam nostris recte factis bene fideliterque actis stratagematibus non erunt degeneres, sed in perpetua fide et observantia erga s(acratissimam) or s(acram)⌈s(acratissimam)s(acratissimam) or s(acram)⌉ ⌊regiam maiestatem⌋ et ⌊regnum⌋ fidi
BJ 6557, p. 385r et firmi persistentes, nos in omni integritate bonos et honestos consiliarios in singulis actionibus declarabimus neque amplius morabimur, quid tales suspiciosi ac malevoli insimulatores fingunt. Nam id audemus aperta fronte coram universo mundo ac etiam Vestra Reverendissima Paternitate profiteri, quod talia ne per somnium quidem cogitavimus umquam. Tantum abest, ut quispiam sine veritatis laesione (quae Deus est) haec de nobis affirmare ausit.
Rogamus itaque Vestram Reverendissimam Paternitatem (quae alioqui magni est iudicii et non vulgari prudentia praedita), velit et dignetur in his asperginibus (si ad Vestram Reverendissimam Paternitatem sunt delatae) non tam ⌊reverendissimo domino Culmensi⌋, quam nobis omnibus, pessime et cotra Deum omnisque aequitatis rationem impositis, cum apud se, tum omnes alios, ad quorum notitiam haec perlata esse considerabit, veridica nostra excusatione repugnare, melioremque, immo veriorem, opinionem mentibus eorum inculcare neque permittat malevolorum audacia innocentiam nostram opprimi, ne nos, talis facinoris insontes, apud alios male audiamus, quandoquidem, quo nos s(acratissimae) or s(acrae)⌈s(acratissimae)s(acratissimae) or s(acrae)⌉ ⌊regiae maiestati⌋ tamen in adscribed⌈inin adscribed⌉ ⌊domini Costka⌋ causa, quam etiam Iacobi Kampe, civis Gdanensis, pro innocentia nostra purgatos reddamus existimationemque nostram vindicemus.
Scripsimus et nunc ipsi ⌊regiae maiestati⌋, obnixe per oratores nostros orantes, ut sua s(acratissima) or s(acra)⌈s(acratissima)s(acratissima) or s(acra)⌉ maiestas utrique, et ⌊domino Costka⌋ et Kampe, diem dicat apud suam maiestatem personaliter comparendi, responsuri accusationi nostrae et regiam audituri sententiam, iterum atque iterum, quam officiosius possumus, rogantes, ut pro omnium nostrum existimatione et innocentia asserenda iustitiam nostram apud s(acratissimam) or s(acram)⌈s(acratissimam)s(acratissimam) or s(acram)⌉ ⌊maiestatem regiam⌋ promovere eandemque commendatam habere velit, commendantes nos obsequiaque nostra, et causas praememoratas in Reverendissimae Vestrae Paternitatis favorem protectionemque.