p. [3]
Victoria serenissimi principis et domini, domini Sigismund I Jagiellon (Zygmunt I) (*1467 – †1548), King of Poland and Grand Duke of Lithuania (1506-1548); Duke of Głogów (Glogau) (1499-1506), Duke of Opava (1501-1506), Governor of Silesia (1504-1506); son of King Kazimierz IV Jagiellon and Elisabeth of Austria⌊Sigismundi eius nominis primi, regis PoloniaeSigismund I Jagiellon (Zygmunt I) (*1467 – †1548), King of Poland and Grand Duke of Lithuania (1506-1548); Duke of Głogów (Glogau) (1499-1506), Duke of Opava (1501-1506), Governor of Silesia (1504-1506); son of King Kazimierz IV Jagiellon and Elisabeth of Austria⌋, magni ducis Lituaniae, Russiae, Prussiae ac Masoviae etc. domini et haeredis contra Petru IV Raresh (Petrylo) (*ca. 1487 – †1546), 1527-1538 and 1541-1546 Hospodar of Moldavia⌊Vayevodam MuldaviaePetru IV Raresh (Petrylo) (*ca. 1487 – †1546), 1527-1538 and 1541-1546 Hospodar of Moldavia⌋ olim Daciae, Turcae tributarium et subditum, cui subest Valachia, Mysiae inferioris pars ad flumen Tyram influens Pontum Euxinum, quae a Deo data fuit terna in mense Augusto praeterito et consummata 22 die eiusdem mensis anno Domini MDXXXI.
Petru IV Raresh (Petrylo) (*ca. 1487 – †1546), 1527-1538 and 1541-1546 Hospodar of Moldavia⌊Vayevoda MuldaviaePetru IV Raresh (Petrylo) (*ca. 1487 – †1546), 1527-1538 and 1541-1546 Hospodar of Moldavia⌋ et praedecessores eius, ut perfidorum mos est, nihil umquam longo iam tempore regibus et Poland (Kingdom of Poland, Polonia)⌊Regno PoloniaePoland (Kingdom of Poland, Polonia)⌋, quod tenebantur praestiterunt, cui ipse Vayevoda innixus, hieme praeterita, praeter omnem exspectationem foederibus et iuramentis, quae fecerat, neglectis nullaque hostilitatis denunciatione praemissa, provinciam Regni Poloniae Pokucziae nuncupatam, fide et honore posthabito, occupavit. Quam iniuriam cum serenissimus Poloniae rex diutius ferre non posset, exercitum selectorum mercenariorum militum ex regno suo comparavit et conscribi iussit opera magnifici domini Jan Tarnowski (*1488 – †1561), Count of the Holy Roman Empire; one of the most trusted advisors to King Sigismund August Jagiellon at the beginning of his rule; 1522-1527 Castellan of Wojnicz, 1525-1552 Starost of Sandomierz, 1527-1559 Grand Crown Hetman (commander-in-chief), 1527-1535 voivode of Ruthenia, 1528 Starost of Żydaczów, 1535-1536 Voivode of Cracow; 1536-1561 - Castellan (Urzędnicy 10, p. 209)⌊Ioannis comitis de TharnovvJan Tarnowski (*1488 – †1561), Count of the Holy Roman Empire; one of the most trusted advisors to King Sigismund August Jagiellon at the beginning of his rule; 1522-1527 Castellan of Wojnicz, 1525-1552 Starost of Sandomierz, 1527-1559 Grand Crown Hetman (commander-in-chief), 1527-1535 voivode of Ruthenia, 1528 Starost of Żydaczów, 1535-1536 Voivode of Cracow; 1536-1561 - Castellan (Urzędnicy 10, p. 209)⌋, palatini Russiae et exercituum Regni Poloniae capitanei generalis, viri in militaribus clarisque aliis in rebus praestantissimi, quem p. [4] ille variis in locis, ne hostis certum numerum scire posset, collegerat et disposuerat et non multo ante festum sancti Iacobi ad loca, quae praesidiis hostis firmata erant, admoveri iusserat. Constabatque totus ille exercitus equitibus, praeter 300 pedites, qui machinis et bombardis erant addicti. Ex his equitibus ipse capitaneus generalis praemisit 2000 et aliquot centum equites, qui praeter Valachorum spem et scientiam variis in locis provinciam illam Pokucziae adorirentur. Valachorum ibidem in praesidiis erant fortassis 1400 bello apti, praeter aliam colluviem. Poloni milites mandata capitanei strenue exsequentes, non una ex parte eam provinciam invaserunt, confligentes cum hostibus, multos trucidarunt et non paucos vivos ceperunt, inter quos erant plerique ipsius Valachi familiares et aulici, atque in duobus diebus totam illam provinciam recuperarunt, praeter castrum quoddam Gvvosdziecz, quod cuidam nobili Polono Thvvorovvski nuncupato fuerat ademptum, hoc tamen etiam paulo post obsidentes, in potestatem suam redegerunt et illi quendam praefectum militum, Vlodek nomine, praefecerunt. Pauci ex illa Polonorum irruptione Valachorum, qui superfuerant, evasere in Valachiam. Huic victoriae capitaneus generalis comes de Tharnovv non interfuit, sed cum potiore exercitus parte rerum eventum non procul praestolabatur. Victoriae vero nuntium cum quibusdam captivis nobilis quidam iuvenis Spitek de Tharnovv serenissimo Poloniae regi Cracoviam apportavit. Paulo post appulit etiam ad serenissimam maiestatem regiam generosus dominus Hieronymus Schaffranyecz, qui plurimos ex ea victoria captivos attulit, hique hinc inde per castra regia habentur distributi. Post hanc acceptam cladem p. [5] vayevoda Valachus percitus omnes quas potuit suorum copias congessit et in tres exercitus divisit eratque numerus omnium supra viginti milia. Cum his in provinciam Pokucziae perveniens 6000 equitum ad recuperandum castrum Gvvosdziecz transmisit. De quo certior factus comes de Tharnovv capitaneus generalis mature cum toto suo exercitu et his, qui ultro se adiunxerant ad succurrendum obsessis et castro affuit. Hoc videntes Valachi 19 Augusti praeteriti cum exercitu Polono manus conseruerunt. In eo conflictu cum Dei adiutorio Poloni superiores facti, Valachorum illa 6000 profligarunt et in fugam verterunt. Multi illorum caesi, capti quam plurimi et praesertim de illis, qui ipsius vayevodae curiae inserviunt. Hanc suorum stragem cum a duobus suis capitaneis, qui ex proelio profugerant, vayevoda audivisset, commotus iussit illis amputari capita, sed aliorum precibus victus catenis ferreis vinctos custodiae mandavit. Haec est Valachorum consuetudo, ut eos omnes, qui ex pugna evadentes domum revertuntur, suppliciis gravioribus, quam si in bello cecidissent afficiant. Hinc fit, ut in confligendo multis aliis nationibus sint ferociores. Accensus itaque Valachus ira pariter et pudore ipse in persona cum suis omnibus Polonos saeptos castris, ut eorum mos est, curribus et vallis factis, cum multis magnis bellicis tormentis, quae secum duxerat, aggressus est. Cumque Poloni sic cincti non excedentes sextam partem numeri militum, quem secum habuit Valachus, vim globorum ulterius ferre non possent, prioribus victoriis animati et ope divina adiuti, extra vallum in ordinibus suis prosilientes praelium p. [6] commiserunt et cum hostibus de perfidia expostulantes et certantes ad quinque horas sine intermissione conseruerunt manus illosque ad internecionem usque prostrarunt. Namque praeter multa alia milia caesorum vayevoda ipse fugiens duobus vulneribus est affectus. Tormenta bellica magna quinquaginta cum pulveribus globis curribus onerariis et toto commeatu capta. Inter quae fuerant quaedam ante 34 annos Polonis et superioribus annis ipsis Transylvanis Hungaris adempta. Item duo vexilla maiora et principaliora tympana et multa alia bellica apparamenta. Quae omnia facta sunt 22 Augusti praeteriti. Poloni prosequentes victoriam, insecuti sunt fugientes Valachos per miliare Germanicum unum et dimidiatum trucidantes et plaerosque de nobilioribus vivos capientes. Fuit caesorum ingens numerus et inter eos multi de primoribus Valachi reperti. Hunc laetum victoriae nuntium attulit serenissimo Poloniae regi quidam praefectus militum nomine Szvviencziczki 29 Augusti Cracoviam. Posteru die missus a comite de Tharnov, capitaneo generali quidam iuvenis nobilis nomine Sbigneus Szienyenski quosdam serenissimae maiestati regiae etiam captivos attulit. Et inde alius praefectus militum Iaslovvieczki duxit secum magnum captivorum numerum, inter quos est, qui dicitur sermone Valacho Glogofet, quod est apud illos supremi cancellarii nomen. Item et pocillator seu pincerna et structor mensae cum plerisque aliis ipsius Valachi officialibus. In summa nihil aliud ex eo conflictu secum, quam duobus vulneribus saucium corpus asportavit Valachus, qui non immerito perfidiae suae sic dedit poenas. Hic tantus timor sup. [7]os in Valachia invasit, ut multi in Hungariam et Moldaviam cotidie cum bonis suis profugiant. Christo Domino sit honor et gloria atque omnis gratiarum actio, qui serenissimum Poloniae regem quam diutissime contra Crucis suae hostes vivere et triumphare concedat. Amen.
Excerpta est haec victoriae historia ex ipsis serenissimi Poloniae regis litteris et quorundam, qui omnia magis peculiariter scripserunt.
Datum Brussels (Bruxellae), city in the Low Countries, Duchy of Brabant, since the regency of Mary of Hungary the capital of the Habsburg Netherlands, today the capital of Belgium⌊BruxellisBrussels (Bruxellae), city in the Low Countries, Duchy of Brabant, since the regency of Mary of Hungary the capital of the Habsburg Netherlands, today the capital of Belgium⌋, in curia caesareae maiestatis, 24 Septembris anno Domini MDXXXI.
Per
r(everendissimum) or r(everendum)⌈r(everendissimum)r(everendissimum) or r(everendum)⌉
dominum Ioannes Dantiscus (Johannes von Höfen, Ioannes de Curiis, Jan Dantyszek, Johannes Flachsbinder) (*1485 – †1548), diplomat, neo-Latin poet and traveller; 1504 royal scribe; 1507 referendary for Prussian affairs at the court of Sigismund Jagiellon; 1508-1513 royal envoy to Prussian towns and to the Prussian assemblies; 1515 secretary of the Polish legation at the imperial court; in 1516-1532 envoy in the service of the king of Poland Sigismund Jagiellon and emperors Maximilian and Charles V of Habsburg; 1529 Kulm canon; 1530-1537 bishop of Kulm; 1537-1548 bishop of Ermland⌊Ioannem DantiscumIoannes Dantiscus (Johannes von Höfen, Ioannes de Curiis, Jan Dantyszek, Johannes Flachsbinder) (*1485 – †1548), diplomat, neo-Latin poet and traveller; 1504 royal scribe; 1507 referendary for Prussian affairs at the court of Sigismund Jagiellon; 1508-1513 royal envoy to Prussian towns and to the Prussian assemblies; 1515 secretary of the Polish legation at the imperial court; in 1516-1532 envoy in the service of the king of Poland Sigismund Jagiellon and emperors Maximilian and Charles V of Habsburg; 1529 Kulm canon; 1530-1537 bishop of Kulm; 1537-1548 bishop of Ermland⌋ confirmatum episcopum Culmensem oratorem ipsius serenissimi regis.