Letter #1084
[Ioannes DANTISCUS] to [Georg von LOGSCHAU (LOXANUS)]Löbau (Lubawa), 1534-01-11
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine, amice singularissime et honorande. Salutem et omnis felicitatis accessum.
Quod tam diu inter nos ab officio scribendi cessatum est, nescio, uter nostrum culpandus sit, nihil tamen haec cessatio apud me ad diminutionem mutui inter nos amoris et benevolentiae facit, quae apud me adeo alte
propagavit radicem, quod nulla locorum intercapedine temporumque diuturnitate evelli potest. Proind[e] nactus nuntii opportunitate<m>, primus hoc nostr[um] silentium interrumpere statui et Dominationem Vestram ad solitam revocare scribendi consuetudinem hocque ad praesens potissimum fuit mihi ad Dominationem Vestram scribendi argumentum. Accessit etiam, quod eximius dominus doctor
Ex
[1 ] Previous diet had taken place in Augsburg in 1530