Doleo vehementer, Reverendissime Domine, quod ⌊⌋, quas ex ⌊Vienna⌋, dum eam calamitosam, seu verius nos calamitosi, egrederemur, ad Dominationem Tuam scripsi non absque maximo animi mei maerore, qui eo mane ⌊Valdesium⌋ nostrum, amicorum optimum, humi iacentem relinqueram, ad te allatae non fuerint. Sed cui dederim, certe ita omnia turbata erant, ut vix putarem ms. putaram(!)
⌈putaremputarem ms. putaram(!)
⌉ eas ad te afferre posse, obvius enim mihi fuit Polonus miles e castris ⌊caesaris⌋ ⌊Viennam⌋ rediens, qui tametsi Latine non loqueretur, symbolis quantum percipere potuit, pollicitus fuit se litteras missurum, quibus Dominationi Tuae res Turcicas, caesaris expeditionem, Hispanicos apparatus, labores nostros ac denique reliqua copiosius scripseram quam ex ⌊Patavio⌋ ad ⌊Danubium⌋, id officium nempe observaturus, quamvis ⌊Valdesium⌋, qui iam pridem illud observabat, fata nobis reli{n}quissent. Is enim Dominationis Tuae erga me amor et tui nominis commemoratio efficiebant, ut te absentem ceu praesentem litteris saltem venerari deberem. Sed quo animi dolore res postea evenerint, vix possem litteris exprimere, quod et multos dies non solum ⌊Valdesium⌋ luxi, sed et nostrum ⌊Culmensem antistitem⌋, quem nescio quis humanus genius ab hac luce migrasse affirmabat, luxissemque adhuc, nisi ⌊Hieronymus Sayler⌋ contubernalis tuam optimam valetudinem nuntiasset, qui et te bene valere et in angulo isto reiectis aulicis negotiis felicem cum utraque uxore vivere, hominem non modo tristem non reddidit, sed felicissimum et periucundum confirmavit ac cum primum id mihi superioribus diebus Hieronimus nuntiavit (celebrabat enim de more tunc superinscribed⌈tunctunc superinscribed⌉ ⌊caesar⌋ in ⌊Hispania⌋ Citeriore publica comitia) memor Hyspanici, quod vetulae autumant, adagii, eum decennium adhuc victurum, quem antea vita functum praedixissent, more ⌊Romanorum⌋ annum clima<c>tericium seu intercalarem festivantium, non ordine neque ullo more convivii, sed catervatim contubernales tui compo written over e(?)⌈e(?)oo written over e(?)⌉tavimus et Inte, prius scriba rationum, omnium facetissimus, deinde et ⌊Ronquillus⌋, et postea reliqui patera, divi nostri Martini lacrimis plena, virtutis et amoris tui memores laetabundi concurrerunt. Vivat et bibat ms. bivat(!)
⌈bibatbibat ms. bivat(!)
⌉, inquiunt, praesul noster, qui nos tam diu epulis interioribus et exterioribus pavit, vivamus bibamusque adscribed⌈queque adscribed⌉ et nos, ut tanti viri memoriam diutissime celebremus. Libet enim et aliquantulum iocari et laetari, et tametsi ad Dominationem Tuam rursus scribere decreveram idque fecissem, si ⌊Cornelii Sceperi⌋ discessum praesciissem, movit me nunc tamen magis tua singularis humanitas et tui Comalongae, mancipiorum minimi, memoria, quod et ⌊⌋ scripseris litteras, quarum ⌊⌋ huc tantum perventa est et me non de postremis, ut ais, non vulgariter caris huius aulae amicis, litteris
AAWO, AB, D. s, f. 99v
confirmaveris, pro quibus gratias Dominationi Tuae refero ingentes eamque summopere rogo, ut quocumque casu mei memor sis tibique persuadeas ⌊Valdesium⌋ adhuc vivere, Tuae Dominationis enixissimum cultorem, cuius necessitudines perinde ac proprias iure quodam hereditario colo et, quamvis indignus, negotia Neapolitana ab illius obitu aliqua in parte iussu nostri commendatoris maioris legionis, cui ex sententia cuncta succedunt, ago, in qua re si aliquid Dominationi Tuae aut ⌊serenissimis regibus tuis⌋ praestare potero, vires enim exiguae sunt, experiaris hominem, alioqui pro temporis condicione fluctuantem, tuo tamen obsequio deditissimum.
Ceterum, quod ad te hinc scribam novi, habeo nihil, nisi ⌊caesarem⌋ et ⌊Augustam⌋ cum stirpe bene valere et contubernales illos tuos praecipuos, commendatorem et ⌊Granvelam⌋, caesaris negotia felicissime regere neminemque alium adhuc nobis illuxisse, qui apud caesarem tantum valeat.
Hyspanicae res deinde omnes in maxima tranquillitate, non bellorum sarcinae neque cantus signorum bellici apparatus magis nos opprimunt, sed de congerendis rursus pecuniis in thecatiis Gallicis, quae ⌊Metinae⌋ (⌊caesaris⌋ aerarium) paene pro Pannonica expeditione exhausta remanserant deque statuendis publicis negotiis ⌊Hispanorum⌋ solummodo agere, ex quibus haud parvam pecuniam caesar sibi comparat, adiunctis etiam clericorum donis, vulgo medios fructu written over e⌈euu written over e⌉s nuncupatis, et diplomatibus quadragesimalibus, quae nullam aerarii partem vacuam esse patientur, deinde cf. Plin. Nat. VIII 42 unde etiam vulgare Graeciae dictum semper aliquid novi Africam afferre ⌊semper aliquid novi ex novo orbe afferricf. Plin. Nat. VIII 42 unde etiam vulgare Graeciae dictum semper aliquid novi Africam afferre ⌋, de quibus ut diffusius certior efficiaris, litteras illinc adventas, seu earum exemplar, praesentibus intercludere decrevi, non quod mireris caesaris aut Hispanorum fortunam, sed in qua condicione aetas nostra exsistat et quibus Deus Optimus Maximus donis et largitionibus populum et gregem suum Christianum in dies afficiat, qui te incolumem diutissime servet.