Letter #1140
Juan de COMALONGA to Ioannes DANTISCUSToledo, 1534-04-02
received [1534]-09-13 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco Culmensi episcopo ac episcopatus Pomesaniensis administratori, domino suo colendissimo in Polonia etc.
Salutem plurimam.
Doleo vehementer, Reverendissime Domine, quod litterae meae, quas ex Vienna, dum eam calamitosam, seu verius nos calamitosi, egrederemur, ad Dominationem Tuam scripsi non absque maximo animi mei maerore, qui eo mane Valdesium nostrum, amicorum optimum, humi iacentem relinqueram, ad te allatae non fuerint. Sed cui dederim, certe ita omnia turbata erant, ut vix putarem eas ad te afferre posse, obvius enim mihi fuit Polonus miles e castris caesaris Viennam rediens, qui tametsi Latine non loqueretur, symbolis quantum percipere potuit, pollicitus fuit se litteras missurum, quibus Dominationi Tuae res Turcicas, caesaris expeditionem, Hispanicos apparatus, labores nostros ac denique reliqua copiosius scripseram quam ex Patavio ad Danubium, id officium nempe observaturus, quamvis Valdesium, qui iam pridem illud observabat, fata nobis reli{n}quissent. Is enim Dominationis Tuae erga me amor et tui nominis commemoratio efficiebant, ut te absentem ceu praesentem litteris saltem venerari deberem. Sed quo animi dolore res postea evenerint, vix possem litteris exprimere, quod et multos dies non solum Valdesium luxi, sed et nostrum Culmensem antistitem, quem nescio quis humanus genius ab hac luce migrasse affirmabat, luxissemque adhuc, nisi Hieronymus Sayler contubernalis tuam optimam valetudinem nuntiasset, qui et te bene valere et in angulo isto reiectis aulicis negotiis felicem cum utraque uxore vivere, hominem non modo tristem non reddidit, sed felicissimum et periucundum confirmavit ac cum primum id mihi superioribus diebus Hieronimus nuntiavit (celebrabat enim de more tunc caesar in Hispania Citeriore publica comitia) memor Hyspanici, quod vetulae autumant, adagii, eum decennium adhuc victurum, quem antea vita functum praedixissent, more Romanorum annum clima<c>tericium seu intercalarem festivantium, non ordine neque ullo more convivii, sed catervatim contubernales tui compotavimus et Inte, prius scriba rationum, omnium facetissimus, deinde et Ronquillus, et postea reliqui patera, divi nostri Martini lacrimis plena, virtutis et amoris tui memores laetabundi concurrerunt. Vivat et bibat, inquiunt, praesul noster, qui nos tam diu epulis interioribus et exterioribus pavit, vivamus bibamusque et nos, ut tanti viri memoriam diutissime celebremus. Libet enim et aliquantulum iocari et laetari, et tametsi ad Dominationem Tuam rursus scribere decreveram idque fecissem, si Cornelii Sceperi discessum praesciissem, movit me nunc tamen magis tua singularis humanitas et tui Comalongae, mancipiorum minimi, memoria, quod et binas scripseris litteras, quarum ultima huc tantum perventa est et me non de postremis, ut ais, non vulgariter caris huius aulae amicis, litteris confirmaveris, pro quibus gratias Dominationi Tuae refero ingentes eamque summopere rogo, ut quocumque casu mei memor sis tibique persuadeas Valdesium adhuc vivere, Tuae Dominationis enixissimum cultorem, cuius necessitudines perinde ac proprias iure quodam hereditario colo et, quamvis indignus, negotia Neapolitana ab illius obitu aliqua in parte iussu nostri commendatoris maioris legionis, cui ex sententia cuncta succedunt, ago, in qua re si aliquid Dominationi Tuae aut serenissimis regibus tuis praestare potero, vires enim exiguae sunt, experiaris hominem, alioqui pro temporis condicione fluctuantem, tuo tamen obsequio deditissimum.
Ceterum, quod ad te hinc scribam novi, habeo nihil, nisi caesarem et Augustam cum stirpe bene valere et contubernales illos tuos praecipuos, commendatorem et Granvelam, caesaris negotia felicissime regere neminemque alium adhuc nobis illuxisse, qui apud caesarem tantum valeat.
Hyspanicae res deinde omnes in maxima tranquillitate, non bellorum sarcinae neque cantus signorum bellici apparatus magis nos opprimunt, sed de congerendis rursus pecuniis in thecatiis Gallicis, quae Metinae (caesaris aerarium) paene pro Pannonica expeditione exhausta remanserant deque statuendis publicis negotiis Hispanorum solummodo agere, ex quibus haud parvam pecuniam caesar sibi comparat, adiunctis etiam clericorum donis, vulgo medios fructus nuncupatis, et diplomatibus quadragesimalibus, quae nullam aerarii partem vacuam esse patientur, deinde semper aliquid novi ex novo orbe afferri, de quibus ut diffusius certior efficiaris, litteras illinc adventas, seu earum exemplar, praesentibus intercludere decrevi, non quod mireris caesaris aut Hispanorum fortunam, sed in qua condicione aetas nostra exsistat et quibus Deus Optimus Maximus donis et largitionibus populum et gregem suum Christianum in dies afficiat, qui te incolumem diutissime servet.
Toleti Toletana sede vacante, 4 Nonas Apriles 1534.
Eiusdem Dominationis Tuae Reverendissimae deditissimus servitor Ioannes de Comalonga
Postscript:
His scriptis Compostellanus cardinalis praeses Castellae summo omnium plausu Toletanus antistes electus est a caesare.